Page images
PDF
EPUB

pus", et crimen maximæ conjurationis a me defendetur. Atque inter nos 12 partitio non est fortuito, judices, nec temere facta: sed, quum videremus, eorum criminum nos patronos adhiberi, quorum testes esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit, de quo aliquid scire ipse 13 atque existimare potuisset.

V. Et, quoniam de criminibus superioris conjurationis Hortensium diligenter audistis, de hac conjuratione, quæ, me consule, facta est, hoc primum attendite.

Multa, quum essem consul, de summis reipublicæ periculis audivi, multa quæsivi, multa cognovi. Nullus umquam de Sulla nuntius ad me, nullum indicium, nullæ literæ pervenerunt, nulla suspicio. Multum hæc vox fortasse deberet valere ejus hominis, qui consul insidias reipublicæ consilio investigasset, veritate aperuisset, magnitudine animi vindicasset, quum ipse nihil audisse de P. Sulla, nihil suspicatum esse diceret. Sed ego nondum utor hac voce ad hunc defendendum ad purgandum me potius utor; ut mirari Torquatus desinat, me, qui Autronio abfuerim, Sullam defendere. Quæ enim Autronii' fuit causa? quæ Sullæ est? Ille ambitus judicium tollere ac disturbare primum conflato voluit gladiatorum

:

II. Mei consulatus autem tempus. Id est, quod egit Sulla tempore consulatus mei.

12. Inter nos. Inter me et Hortensium.

13. Aliquid scire ipse. Aberat ipse ab edd. Lambin. Gruter. al. Restituit e codd. Franc. et priscis edd. Grævius. J. V. L.

V. I.
Quæ enim Autronü. Ostendit

causam, cur Sullæ adsit, cur Autronio defuerit.

2. Judicium tollere ac disturbare. Tollere, disturbare, rescindere, infirmare judicium, aut rem judicatam, in eadem re dicimus, pro eo quod vulgo dicunt, quassare et annihilare sententiam judicis. Autronius de ambitu damnatus, consulatu excidit : ideo cum Catilina conjuravit.

ac fugitivorum tumultu; deinde, id quod vidimus omnes, lapidatione atque concursu. Sulla, si sibi suus pudor ac dignitas non prodesset, nullum auxilium requisivit. Ille damnatus ita se gerebat, non solum consiliis et sermonibus, verum etiam adspectu atque vultu, ut inimicus esse amplissimis ordinibus 3, infestus bonis omnibus, hostis patriæ videretur. Hic se ita fractum illa calamitate 4 atque afflictum putavit, ut nihil sibi ex pristina dignitate superesse arbitraretur, nisi quod modestia retinuisset. Hac vero in conjuratione, quid tam conjunctum, quam ille cum Catilina, cum Lentulo? quæ tanta societas ullis inter se rerum optimarum, quanta ei cum illis sceleris, libidinis, audacia? quod flagitium Lentulus non cum Autronio concepit? quod sine eodem illo Catilina facinus admisit? Quum interim Sulla cum eisdem illis non modo noctem solitudinemque 5 non quæreret, sed ne mediocri quidem sermone et congressu conjungeretur. Illum Allobroges, maximarum rerum verissimi indices, illum multorum literæ ac nuntii coarguerunt: Sullam interea nemo insimulavit, nemo nominavit. Postremo, ejecto sive emisso6 jam ex urbe Catilina, ille arma misit, cornua, tubas, falces", signa, legiones; ille relictus intus, exspectatus foris, Lentuli pœna compressus, convertit se aliquando ad timorem, numquam ad sanitatem. Hic contra ita quievit, ut eo tempore omni Neapoli fuerit9; ubi

8

3. Amplissimis ordinibus. Id est, senatui et equestri ordini.

4. Calamitate. I. e. condemnatione. 5. Noct. solitudinemque. In quibus consilia de conjuratione agitarent. 6. Ejecto sive emisso. Correctio ad vitandam invidiam.

7. Al. codd. habent fasces; al. faces. IV. Cic. pars secunda.

Deinde emendat Ant. Augustin. apud Urs. signa legionis ; quas enim legiones potuisset Autronius mittere?

8. Lentuli pœna. Id est, supplicio. Ad timorem. Cœpit tandem timere, non pœnitere.

9. Neapoli fuerit. Ignobile tunc erat municipium, ad voluptates, lautum

2

[ocr errors]

neque homines fuisse putantur hujus affines suspicionis; et locus est ipse non tam ad inflammandos calamitosorum 10 animos, quam ad consolandos accommodatus.

VI. Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum atque causarum, dissimilem me in utroque præbui. Veniebat enim ad me, et sæpe veniebat, Autronius, multis cum lacrymis, supplex, ut se defenderem ; et se meum condiscipulum in pueritia, familiarem in adolescentia, collegam in quæstura commemorabat fuisse; multa mea in se, nonnulla etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, judices, ita flectebar animo atque frangebar, ut etiam ex memoria, quas mihi ipsi fecerat1 insidias, deponerem; ut jam immissum esse ab eo C. Cornelium, qui me in sedibus meis, in conspectu uxoris meæ ac liberorum meorum trucidaret, obliviscerer. Quæ si de uno me cogitasset; qua mollitia 3 sum animi ac lenitate, numquam mehercule illius lacrymis ac precibus restitissem. Sed, quum mihi patriæ, quum ve

accommodatum, exigua frequentia,
nullisque opibus. Sulla quamquam de
ambitu condemnatus, Romæ vitam
degere poterat. Lege Bæbia Cornelia
de ambitu, lata anno 572 (Tit. Liv.
XL, 19), ei jus adeundi magistratus
tantum per decem annos adimebatur.
Lege Calpurnia lata anno 686, Sulla
pecunia multatus est, illique perpe-
tuo publicis muneribus interdictum.
Lex Tullia, a consule ipso Cicerone
lata, decem annorum addidit exsilium,
Plura vide in excursu de Roman, jud.
S quæstio perpetua de ambitu. Conf.
etiam pro Muren. 3 et 32; pro Sext.
cap. 54; in Vatin. cap. 15, et Dion.
Cass. XXXVII, 29.

10. Calamitosorum. Damnatorum.

[merged small][ocr errors][merged small]

strorum periculorum, quum hujus urbis, quum illorum delubrorum atque templorum, quum puerorum infantium, quum matronarum ac virginum veniebat in mentem; et quum illæ infestæ ac funestæ faces, universumque totius urbis incendium, quum tela, quum cædes, quum civium cruor, quum cinis patriæ versari ante oculos, atque animum memoria refricare cœperat; tum denique ei resistebam, neque solum illi hosti ac parricidæ, sed his etiam propinquis illius, Marcellis, patri et filio 4, quorum alter apud me parentis gravitatem, alter filii suavitatem obtinebat; neque me arbitrabar sine summo scelere posse, quod maleficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, quum scirem, defendere. Atque idem ego neque P. Sullam supplicem ferre, neque eosdem Marcellos pro hujus periculis lacrymantes adspicere, neque hujus M. Messalla 6, hominis necessarii, preces sustinere potui. Neque enim est causa adversata? naturæ, nec homo, nec res misericordiæ meæ repugnavit. Nusquam nomen 8, nusquam vestigium fuerat; nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi causam 9, Torquate, suscepi, et feci libenter, ut me, quem boni constantem semper, ut spero, existimassent, eumdem ne improbi quidem crudelem dicerent.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

VII. Hic ait se ille, judices, regnum meum 1 ferre non posse. Quod tandem, Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil, sed contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est a me, judices, regnum, sed repressum 2. An tum 3, in tanto imperio, tanta potestate 4, non dicis fuisse regem; nunc privatum regnare dicis? Quo tandem nomine? Quod, in quos 5 testimonia dixisti, inquit, damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri. Hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo: si falsum dixerim 6; te in eos dixisse: sin verum; non esse hoc regnare, quum verum juratus dicas", probare. De hujus spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique, præter fidem defensionis, exspectare. Nisi tu, inquit, causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed, indicta causa, profugisset9.

[merged small][ocr errors][merged small]

8

quos... damnati sunt. Ut Autronius. Catilinæ conjuratione compressa, de malis civibus quæsitum est, et plurimi condemnati sunt.

6. Si falsum dixerim; te in eos dixisse. Id est, respondeo te etiam in eos dixisse. Ambo igitur falsum diximus.

7. Quum verum juratus dicas. Dicas non refertur ad Torquatum, ut illud superius, «te in eos dixisse »; sed est modus loquendi, et pro tertia persona hic ponitur, ut sæpissime. Respondeo: Non regnat is qui quum verum juratus dicat, id persuadet hominibus, quod a se dictum est.

Probare. Id est, persuadere. Male Grævius probare delendum judicat. De hujus. Id est, Sullæ.

8. Præter fidem defensionis. Quam clienti patronus præstare debet.

9. Profugisset. Id est, patriam reliquisset.

« PreviousContinue »