Page images
PDF
EPUB

quam videri conjuratorum pœnam mortemque lugere. Tum illud vel maxime reprehendendum esse dicit, quod Torquatus arbitretur plebi romanæ res eas non probari, quæ se consule omnes boni pro salute communi gesserint. Itaque excurrit in laudes rerum a se in consulatu adversus Catilinam gestarum, idque se coactum a Torquato, quod in se esset oratione sua invectus, facere ostendit, 10-12.

Tum accedit ad ipsam causam et Torquati criminationes diluendas. Primum ille dixerat ab Allobrogibus nominatum esse Sullam. Cicero demonstrat in eorum indicio nihil esse, quod sit in Sullam criminosum, 13. Deinde Torquatus dixerat, Ciceronem aliter ac dictum fuerit in tabulas publicas retulisse; quam calumniam Cicero graviter retundit, 14-17. Tum refutat id quod ille dixerat Sullam ab ejus Cornelii, qui inter socios Catilinæ fuerat, filio accusari, 18, et gladiatores ab eo ad cædem et tumultum emptos esse, ubi ostenditur Sullam hos ad munus edendum emisse, 19. Porro Torquatus dixerat Sittium a Sulla in ulteriorem Hispaniam missum, ut eam provinciam perturbaret. Cui Cicero respondet Sittium ante conjurationis suspicionem profcctum esse ob necessariam causam, magna ratione cum Mauritaniæ rege contracta, 20. Jam vero quod Torquatus subjecerat Pompeianos, h. e. oppidi Pompeiorum incolas esse a Sulla impulsos, ut ad conjurationem Catilinariam accederent, id cujusmodi sit negat Cicero se intelligere posse. Neque enim conjurasse Pompeianos, neque Sullam eos a colonis disjunxisse, ut hoc discidio facto posset eos in sua potestate habere. Tum quod Torquatus objecerat, L. Cæcilium, 21, Sullæ fratrem, in ejus gratiam legem ferre voluisse de minuenda ambitionis pœna; Cicero demonstrat hanc legem paucos dies propositam, ferri cœptam numquam esse, 22, 23. Denique quod Torquatus ex epistola Ciceronis ad Pompeium de suis rebus gestis scripta crimen aliquod in P. Sullam quæsiverat, id nullam prorsus vim habere ostendit, 24.

Jam criminibus dissolutis Cicero de Sullæ vita ac moribus dicit, ejusque animum in rempublicam, constantiam vitæ, dignitatem, liberalitatem, moderationem in privatis rebus, splendorem in publicis collaudat, excusat etiam vulnus damnatione de ambitu acceptum, 25-27.

Et quoniam Torquatus quæstiones ac tormenta servorum minatus erat, Cicero se quidem in iis nihil periculi suspicari, tormenta tamen plerumque veritati loci nihil relinquere, et quæstionem potius de vita Sullæ, quam quæstionem de servis per tormenta habendam esse ostendit, 28. Magnum vero Sullæ præsidium esse debere in virorum consularium auctoritatibus et suo ipsius testimonio, 29, 30.

Postremo testatur deos se integro animo ac libero P. Sullæ causam defendere, 31; eumque judicum mansuetudini et humanitati commendat, 32.

Absolutum esse P. Sullam constat ; anno 699 enim Gabinium de ambitu accusavit. Epp. ad Q. Fratr. III, 3..

II

his pristinæ fortunæ 9 reliquiis, miseris et afflictis, tamen haberet quosdam 10, quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset; quamquam ex hujus incommodis magnam animo molestiam12 capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus 13, in quo viri boni lenitatem meam 14 misericordiamque, notam omnibus quondam, nunc, quasi intermissam 15. agnoscerent; improbi ac perditi16 cives, redomiti atque victi, præcipitante1 republica, vehementem me 18 fuisse, atque fortem; conservata, mitem ac misericordem faterentur. Et quoniam L. Torquatus 19, meus familiaris ac necessarius, judices, exi

Sulla simul cum illo consul designatus erat, existimatus est Autronii culpæ affinis, et quum ambo eadem lege interrogarentur, æquum non visum est ut, altero damnato, alter absolveretur.

9. Pristina fortunæ. Quum esset consul.

10. Haberet quosdam. Torquatum filium, qui ægre ferens publicari se Sullæ consulatum eripuisse, ut illum suo patri daret, Sullam Catilinario crimine insimulavit.

11. Ne supplicio. Pœna consulatus amissi.

12. Molestiam capio. Capere detrivolumentum, dolorem, lætitiam, - In ceteris maptatem dicere solet. lis. I. e. inter cetera mala.

[blocks in formation]

rent. Id est, recognoscerent. Nova enim cognoscimus, agnoscimus vetera, quæ jam cognovimus.

16. Improbi ac perditi cives. Ii præsertim qui in conjuratis fuerunt, aut cum iis senserunt. Redomiti. Forte, re domiti. Nonnulli scribunt, edomiti.

17. Præcipitante republica. Id est,

ruente.

18. Vehementem me. Id est, severum; opponitur miti, ut « fortis misericordi». Cicero ait, de Offic. I, «id est, viri magni, rebus agitatis, punire sontes, multitudinem con

servare ».

19. Et quoniam L. Torquatus. Sumpsit orator hunc locum ex oratione Demosthenis pro Ctesiphonte, sub init. «Quod si Æschines ea solum, quæ in accusatione præscripsit, tractasset, ego quoque de ipso senatusconsulto statim respondissem: quoniam autem ceteris recensendis non pauciora verba fecit, et in me pleraque mentitus est, simul et necessarium et justum esse puto, ut paucis, de his primum dicam ».

stimavit, si nostram in accusatione sua necessitatem 20 familiaritatemque violasset, aliquid se de auctoritate meæ defensionis1 posse detrahere : cum hujus periculi, propulsatione 22 conjungam defensionem officii mei. Quo quidem genere non uterer orationis, judices, hoc tempore, si mea solum interesset. Multis enim mihi locis et data facultas est, et sæpe dabitur, de mea laude dicendi. Sed, ut ille 23, judices, quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de hujus præsidiis 24 deminuturum 25 putavit: sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis, constantiamque hujus officii ac defensionis probavero 26, causam quoque me P. Sullæ probaturum.

Ac primum abs te illud, L. Torquate, quæro, cur me a ceteris clarissimis viris 27, ac principibus civitatis, in hoc officio atque in defensionis jure secernas.

[blocks in formation]

21. De auctoritate meæ defensionis. Illud in agendis causis præcipuum est, ut orator sit et habeatur vir bonus; proximum ut saltem habeatur. Quum igitur orator a defensore adversæ partis vituperatur, ejus auctoritas diminuitur, nec jam habetur judicibus vir bonus. Itaque solet Cicero in defensionibus, si quid ab accusatore contra auctoritatem suam dictum

sit, id post proœmium, et ante cansæ defensionem refutare. Id ut hoc loco, ita pro L. Murena facit.

22. Cum hujus periculi propulsatione. Id est, cum Sullæ defensione. Conjungam defensionem officii

Deri

mei. Id est, officium meum defen-
dam, quod L. Torquatus reprehendit.
23. Ut ille. L. Torquatus.
puisset. Ita codices Memm. Franc. alii
ed. Lamb. Græv. etc. Olim diripuisset.
Cujus non eadem est significatio.

24. De hujus præsidiis. Id est, de Sullæ defensione.

25. Abest putavit. Aliquot edd. speravit, Utrumque omittunt Gruter. Græv. etc. J. V. L.

26. Probavero. Id est, fecero ut approbetis.

27. A ceteris clarissimis viris. Cn. Hortensio, aliisque qui P. Sullam defendunt. Cum multis Cicero causam suam conjungit, ut ostendat, quod illi multi non reprehenduntur, factum suum reprehensione indignum esse. Ciceroni antem crimini dabat Torquatus, quod P. Sullam de conjuratione defenderet, quum ejus conjurationis vindex fuisset.

Quid enim est, quamobrem abs te Q. Hortensii factum 28, clarissimi viri atque ornatissimi civis, non reprehendatur, reprehendatur meum? Nam si initum est consilium a P. Sulla inflammandæ civitatis, hujus exstinguendi imperii, delendæ Urbis, mihi majorem hæ res dolorem 29, quam Q. Hortensio, mihi majus odium afferre debent? meum denique gravius esse judicium 30, qui adjuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus 31 esse videatur?

II. Ita, inquit : tu enim investigasti, tu patefecisti conjurationem. Quod quum dicit, non attendit, eum, qui patefecerit, hoc curasse, ut id omnes viderent, quod antea fuisset occultum. Quare ista conjuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio, quam mihi. Quem quum videas, hoc honore, auctoritate, virtute, consilio præditum, non dubitasse, quin innocentem P. Sullam defenderet: quæro, cur, qui aditus ad causam Hortensio patuerit, mihi interclusus esse debuerit. Quæro illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc judicium', ornari causam, defendi hujus innocentiam vides. Non enim

28. Q. Hortensii factum. Id est, Sullæ defensio. Clarissimi viri atque ornatissimi civis. Græv. «< clariss. atque orn, viri ».

29. Mihi majorem hæ res dolorem. Quia consul in cives impios animadverti, et hujus puniendi criminis cura magis ad me, quam ad quemquam alium pertinet.

30. Gravius esse judicium. Id est, num mihi gravior impendeuda est cu

ra, ut judicem quem adjuvare debeam, quem oppugnare, quem defendere, quem deserere. In his causis. De conjuratione.

31. Deserendus. Id est, non defendendus. Patronus enim deserit. Hæc verba non leguntur in Pith. cod.

II. 1. Celebrari hoc judicium. Venerant non ut patroni causam acturi, sed ut advocati, reum sua præsentia, suaque auctoritate sublevaturi.

« PreviousContinue »