Institutionum et regularum iuris romani syntagma: exhibens Gai et Iustiniani Institutionum synopsin, Ulpiani librum singularum Regularum, Pauli Sententiarum delectum, tabulas systema institutionum iuris romani illustrantes, praemissis Duodecim tabularum fragmentis

Front Cover
in aedibus B. G. Teubneri, 1858 - Roman law - 356 pages

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 16 - In potestate itaque dominorum sunt servi, quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus, dominis in servos vitae necis'que potestatem esse, et quodcumque per servum adquiritur, id do•2 mino adquiritur.
Page 106 - TESTAMENTO Quia plerumque parentes sine causa liberos suos vel exheredant vel omittunt, inductum est, ut de inofficioso testamento agere possint liberi. qui queruntur aut inique se exheredatos aut inique praeteritos, hoc colore, quasi non sanae mentis fuerunt, cum testamentum ordinarent.
Page 39 - ... decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine iusta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonorum relinquere, videlicet, praeter bona, quae ad patrem adoptivum transtulit et quorum commodum ei adquisivit postea.
Page 83 - Alia causa est earum rerum, quae in tempestate maris levandae navis causa ejiciuntur. Hae enim dominorum permanent, quia palam est eas non eo animo ejici, quo quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa nave periculum maris effugiat : qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nactus lucrandi animo abstulerit, furtum committit'.
Page 16 - ... coercetur. nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarum de his servis, qui ad aedem sacram vel ad statuas principum confugiunt, praecepit ut, si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus venderé, ut pretium dominis daretur, et recte: expedit enim rei publicae, ne quis re sua male utatur.
Page 94 - ... iure, sed quomodo voluerint, post missionem intra annum tantum valebit. quid igitur, si intra annum quidem decesserit, condicio autem heredi adscripta post annum extiterit ? an quasi militis testamentum valeat ? et placet valere 4 quasi militis.
Page 290 - Numquam enim actiones praesertim poenales de eademre concurrentes alia aliara consumit'. X. Du HIS PER QUOS AGERE POSSUMÖS2. 3'Nunc admonendi sumus agere posse quemlibet aut suo nomine aut alieno. Alieno veluti procuratorio tutorio curatorio, cum olim in usu fuisset alterius nomine agere non posse nisi' pro populo, pro libértate, pro tutela.
Page 124 - Nostra autem constitutio, quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientes et non verbis, sed voluntatibus eorum faventes, disposuit, ut omnibus legatis una sit natura et, quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi non solum per actiones personales, sed etiam per in rem et per hypothecariam: cuius constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore perfectissime accipere possibile est.
Page 60 - ... quod mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo quibus res corporales ad alium transferuntur id efficere possum ; sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris : quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri : quae dicitur novatio obligationis. (39.) sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri.
Page 60 - Praediorum urbanorum sunt servitutes, quae aedificiis inhaerent, ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia urbana praedia apellantur, etsi in villa aedificata sunt. item praediorum urbanorum servitutes sunt hae : ut vicinus onera vicini sustineat: ut in parietem eius liceat vicino tignum immittere: ut stillicidium vel flumen recipiat quis in ačdes suas vel in aream, vel non recipiat: et ne altius tollat quis ačdes suas, ne luminibus vicini 2 officiatur.

Bibliographic information