Page images
PDF
EPUB

nostri praeceptores existiment, etiamsi vivo patre filius defunctus sit, neminem heredem ex eo testamento existere posse, scilicet quia statim ab initio non constiterit institutio. sed diversae scholae auctores, siquidem filius mortis patris tempore vivat, sane impedimento eum esse scriptis heredibus et illum ab intestato heredem fieri confitentur: si vero ante mortem patris interceptus sit, posse ex testamento hereditatem adiri putant, nullo iam filio impedimento; quia scilicet existimant non statim ab initio inutiliter fieri testamentum filio praeterito. ($ 124.) Ceteras vero liberorum personas si praeterierit testator, valet lestamentum. praeteritae istae personae scriptis heredibus in partem adcrescunt: si sui instituti sint ** in virilem; si extranei, in dimidiam. id est si quis tres verbi gratia filios heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo pro quarta parte fit heres; placuit enim eam tuendam esse pro ea parte, quia etiam ab intestato eam partem*** habitura esset. at si extraneos ille heredes instituerit et filiam praeterierit, filia adcrescendo ex dimidia parte fit heres. Quae de filia diximus, eadem et de nepote deque omnibus liberorum personis, sive masculini sive feminini sexus, dicta intellegemus. ($ 125.) Quid ergo est? licet feminae secundum ea quae diximus scriptis heredibus dimidiam partem tantum detrahant, tamen Praetor eis contra tabulas bonorum possessionem promittit, qua ratione extranei heredes a tota hereditate repelluntur: et efficeretur sane per hane bonorum possessionem, ut nihil inter feminas et masculos interesset: ($ 126.') sed nuper Imperator Antoninus significavit rescripto suas non plus nancisci feminas per bonorum possessionem, quam quod iure adcrescendi consequerentur. quod in emancipatis feminis similiter obtinet, scilicet ut quod adcrescendi iure habiturae essent, si suae fuissent, id ipsum etiam per bonorum possessionem habeant. (S 127.) Sed si quidem filius a patre exheredetur, nominatim exheredari ante -++) potest exheredari.

*) suum mavult Huschke.

alioquin si eum silentio praeterierit, inutiliter testabitur, adeo quidem, ut etsi vivo patre filius mortuus sit, nemo heres ex eo testamento existere possit, quia scilicet ab initio non constiterit testamentum. Sed non ita de filiabus, vel aliis per virilem sexum descendentibus liberis utriusque sexus fuerat antiquitati observatum : sed si non fuerant heredes scripti scriptaeve, vel exheredati exheredataeve, testamentum quidem non infirmabatur, ius autem accrescendi eis ad certam portionem praestabatur. sed nec nominatim eas personas exheredare parentibus necesse erat, sed licebat et inter ceteros hoc facere.

**) ita secundum Ulp. XXII. 17. cf. Paul.III. 4b. § 8.

***) ita fere ex coniect. Heffteri. †) ex coniect. Göschenii.

††) Böcking, lacunam statuens, proponit: exheredari ante heredis institutionem potest quidem, vel inter medias quoque heredum institutiones, sed inter ceteros omnino exheredari non potest. coll. fr. 1. pr. D. de hered. inst. (28. 5.) fr. 3. D. de liberis. (28. 2.)

a) cf. Ulp. XXII. 23. fr. 1. fr. 12. fr. 8. § 14. D. de B. P. contra tab. (37. 4.) b) cf. Gai II. 120. c. 4. C. de liberis praet. (6. 28.)

§ 1. nominatim autem exheredari quis videtur, sive ita exheredetur: Titius filius meus exheres esto, sive ita: filius meus exheres esto, non adiecto proprio nomine, scilicet si alius filius non extet. Postumi quoque liberi vel heredes institui debent vel exheredari. et in eo par omnium condicio est, quod et in filio postumo et in quolibet ex ceteris liberis, sive feminini sexus sive masculini, praeterito, valet quidem testamentum, sed postea agnatione postumi sive postumae rumpitur, et ea ratione totum infirmatur: ideoque si mulier ex qua postumus aut postuma sperabatur abortum fecerit, nihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. sed feminini quidem sexus personae [al. postumae] vel nominatim, vel inter eeteros exheredari solebant. dum tamen si inter ceteros

nominatim autem exheredari videtur sive ita exhere-
detur: TITIUS Filius meus exheRES ESTO, sive ita: FILIUS
MEUS EXHERES ESTO, non adiecto proprio nomine.
($ 128.*) Masculorum ceterorum personae vel feminini
sexus aut nominatim exheredari possunt, aut inter ceteros, velut
hoc modo: CETERI exheredes sunto: quae verba post institu-
tionem heredum adici solent. sed haec ita sunt iure civili.
($129.) Nam Praetor omnes virilis sexus, tam filios quam
ceteros, id est nepotes quoque et pronepotes nominatim
exheredari iubet, feminini vero inter ceteros: qui nisi fuerint ita
exheredati, promittit eis contra tabulas bonorum possessionem.
($ 130.) Postumi quoque liberi vel he-
redes institui debent vel exheredari.**
($131.) Et in eo par omnium condicio
est, quod et in filio postumo et in quo-
libet ex ceteris liberis, sive femi-
nini sexus sive masculini, praeterito,
valet quidem testamentum, sed postea
adgnatione postumi sive postumae
rumpitur, et ea ratione totum infir-
matur: ideoque si mulier ex qua
postumus aut postuma sperabatur
abortum fecerit, nihil impedimento
est scriptis heredibus ad hereditatem
adeundum. ($ 132.) Sed feminini qui-
dem sexus postumae vel nomina-
tim vel inter ceteros exheredari
solent. dum tamen si inter ceteros

a

*) §um 128. ita composuit Goeschen; §um 129. Lachmann (coll. Gai II. 135.). Quae in textum recepimus, cum res ipsa dubia esse non videatur, de qua cf. fr. 1. 2. 3 pr. 25 pr. D. de liberis et post. (28. 2.) fr. 3. D. de iniusto rupto. (28. 3.) **) paginae CXXIV. b. partem posteriorem et pag. CXXIII.a. Cod. Ver. (lineas 36), quae legi non poterant, Goeschen supplendas censet ex Institutionibus Iustiniani, quarum verba §§ 130-134. in textum recipere non dubitavit. §§ 133. 134. etiam in Digestis extant (fr. 13. D. de iniusto rupto 28. 3.), e quibus in textum re⚫ceptae sunt. Gai Epit. II. 3. pr. § 1. 2. haec exhibet: Is qui filios in potestate habet curam gerere debet, ut testamentum faciens masculum filium aut nominatim heredem instituat, aut nominatim exheredet; nam si masculum filium testamento praeterierit, non valebit testamentum. (§ 1.) Si vero filiam praeterierit, non rumpet testamentum filia praetermissa: sed inter fratres suos, legitimo stante testamento, suam, sicut alii fratres, consequitur portionem; si vero testamento extranei heredes scripti fuerint, stante testamento, filia medietatem hereditatis adquiret. Nam si facto testamento in quo masculus filius praetermissus est evenerit, ut, vivente adhuc patre, filius qui praetermissus est moriatur, sic quoque, quamlibet filius ille mortuus fuerit, testamentum quod factum est non valebit. (§ 2.) Postumorum duo genera sunt: quia postumi adpellantur hi qui post mortem patris de uxore nati fuerint, et illi qui post testamentum factum nascuntur. Et ideo, nisi is qui testamentum facit in ipso testamento comprehenderit: quicunque filius aut filia mihi natus natave fuerit, heres mihi sit; aut certe dicat, exheres sit, valere eius non potest testamentum: quia, sicut superius iam dictum est, legitime concepti pro natis habentur; nisi quod melior est conditio postumae, quam natae; quia nata, si praetermissa fuerit, non rumpet testamentum: postuma vero, sicut masculus, testamentum rumpet.

a) Cic. de or. 1, 57. (constat agnascendo rumpi testamentum.) Pro Caec. c. 25. (cui filius agnatus sit, eius testamentum esse ruptum.) Ulp. XXIII. 2.

« PreviousContinue »