Page images
PDF
EPUB

nam

pter nimiam inperitiam constitutio-
nibus Principum remissa est.
quamvis neque legitimum numerum
testium adhibuerint, neque vendide-
rint familiam, neque nuncupaverint
testamentum, recte nihilominus testan-
tur. ($110.) Praeterea per-
missum est iis et peregrinos
et Latinos instituere heredes
vel is legare; cum alioquin
peregrini quidem ratione ci-
vili prohibeantur capere here-
ditatem legataque, Latini vero
per legem Iuniam. (§ 111.)
Caelibes quoque qui lege Iu-
lia hereditatem legataque ca-
pere vetantur, item orbi, id
est qui liberos non habent,
quos lex Papia plus quam semis-
sem capere prohibet [23 lin.]**

1) e Flor, fr. 24. D. de test. milit.

pter nimiam imperitiam constitutionibus principalibus remissa est. nam quamvis hi neque legitimum numerum testium adhibuerint, neque aliam testamentorum sollemnitatem observaverint, recte nihilominus testantur, videlicet cum in expeditionibus occupati sunt: quod merito nostra constitutioa induxit. quoquo enim modo voluntas eius suprema, sive scripta inveniatur sive sine scriptura, valet testamentum ex voluntate eius. Illis autem temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis vel in suis sedibus [al. aedibus] degunt, minime ad vindicandum tale privilegium adiuvantur. sed testari quidem, etsi filiifamilias sunt, propter militiam conceduntur, iure tamen communi; eadem observatione et in eorum testamentis adhibenda quam et in testamentis paganorum proxime exposuimus. ($ 1.1) Plane de militum. testamentis divus Traianus Statilio Severo ita rescripsit: id privilegium quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamentum factum esse, quod et sine scriptura a non militantibus quoque fieri potest. is ergo miles de cuius bonis apud te quaeritur, si convocatis ad hoc hominibus, ut voluntatem suam testaretur, ita locutus est, ut declararet quem vellet sibi esse heredem et cui libertatem tribuere, potest videri sine scripto hoc modo esse testatus, et voluntas eius rata habenda est. ceterum si (ut plerumque sermonibus fieri solet) dixit alicui: ego te heredem facio, aut tibi bona mea relinquo; non oportet

ita proponit Böcking. cf. Gai II. 286.

fol. LXIXa. Cod. Ver., quo hoc argumentum continuabatur, deperditum est. Ordinem Gaius eum servasse videtur, ut post absolutam materiam de testamentis militum de his personis ageret quibus non est permissum facere testamentum. Eiusdem argumenti est Epit. II. 2. §§ 1-3: Id quoque statutum est, quod non omnibus liceat facere testamentum: sicut sunt hi qui sui iuris non sunt, sed alieno iuri subiecti sunt, hoc est filii, tam ex nobis nati quam adoptivi. (§ 2.) Item testamenta facere non possunt impuberes, id est minores quattuordecim annorum aut puellae duodecim. (§ 3.) Item et hi qui furiosi, id est mente insani fuerint, non possunt facere testamenta, sed hi qui insani sunt per intervalla quibus sani sunt possunt facere testamenta. (GOESCH.) cf. Ülp. XX. 2. Paul. S. R. IVa. § 1. 2. 5. 11. 12.

a) Iust. c. 17. (coll. 15.) C. de testam. militis (6.21.) Ceterum cf. Ulp. XXIII. 10. fr. 1. 2. 40. pr. D. de test. militis. (29. 1.)

1) ef. fr. 4. D. test. milit.
2) ef. fr. 20. pr. 21. 26. 38. eod.
e. 5. C. eod.

3) fr. 9. § 1. 20. § 1. 25. D. eod.

4) fr. 22. 23. D. eod.

5) est c. 37. § 1. C. de inoff. test.

6) ef. Paul. S. R. III. 4a.

7) ef. Gai pag. 91. not. ** et II. 114. Ulp. XX. 10 sq.

8) cf. Gai fr. 6. pr. D. qui test. f. p.

hoc pro testamento observari. nec ullorum magis interest, quam ipsorum quibus id privilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti: alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui affirmarent se audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui visum sit, et per hoc iudicia vera subvertantur. (S 2.1) Quinimo et mutus et surdus miles testamentum facere potest. (§ 3.2) Sed hactenus hoc illis a principalibus constitutionibus conceditur, quatenus militant et in castris degunt; post missionem vero veterani, vel extra castra si faciant adhuc militantes testamentum, communi omnium civium Romanorum iure facere debent. Et quod in castris fecerint testamentum, non communi iure, sed quomodo voluerint, post missionem intra annum tantum valebit. quid igitur si intra annum quidem decesserit, condicio autem heredi adscripta post annum extiterit? an quasi militis testamentum valeat? et placet valere quasi militis. (§ 4.) Sed et si quis ante militiam non iure fecit testamentum, et miles factus et in expeditione degens resignavit illud et quaedam adiecit sive detraxit, vel alias manifesta est militis voluntas hoc valere volentis, dicendum est valere testamentum quasi ex nova militis voluntate. ($ 5.4) Denique et si in arrogationem datus fuerit miles, vel filius familias emancipatus est, testamentum eius quasi militis ex nova voluntate valet, nec videtur capitis deminutione irritum fieri.

§ 6. Sciendum tamen est, quod ad exemplum castrensis peculii, tam anteriores leges quam principales constitutiones quibusdam quasi castrensia addiderunt [al. dederunt] peculia, et quorum quibusdam permissum erat etiam in potestate degentibus testari: quod nostra constitutio latius extendens, permisit omnibus in his tantummodo peculiis testari quidem, sed iure communi. cuius constitutionis tenore perspecto, licentia est nihil eorum quae ad praefatum ius pertinent ignorare.

[blocks in formation]

1) cf. Ulp. XX. 10.

2) cf. fr. 1. 2. 9. D. de castr. pecul.

3) ef. Inst. II. 9. § 1.

4) cf. fr. 1. § 8. D. de B. P. s. t. 5) ef. Gai II. § 111. not.

fr. 5. D. qui test. f. p.

6) cf. Gai cit. fr. 2. 16. § 1. 17. D. eod. 7) cf. fr. 18. pr. D. eod.

8) cf. fr. 6. § 1. D. eod.

*

es

$ 112. Sed senatus divo Hadriano auctore, ut supra quoque significavimus [I. 115a.], mulieribus etiam coemptione non facta testamentum facere permisit, si modo maiores facerent annorum XII tutore auctore; scilicet ut quae tutela liberatae non sent ita testari deberent. ($113.) Videntur ergo melioris condicionis esse feminae quam masculi: nam masculus minor annorum XIIII testamentum facere non potest, etiamsi tntore auctore testamentum facere velit; femina vero

testate parentum sunt, quibus de eo quod in castris acquisierint permissum est ex constitutionibus Principum testamentum facere. quod quidem ius initio tantum militantibus 'datum est, tam ex auctoritate divi Augusti, quam Nervae, nec non optimi Imperatoris Traiani; postea vero subscriptione divi Hadriani etiam dimissis militia, id est veteranis concessum est. itaque si quidem fecerint de castrensi peculio testamentum, pertinebit hoc ad eum quem heredem reliquerint; si vero intestati decesserint, nullis liberis vel fratribus superstitibus, ad parentes eorum iure communi pertinebit. ex hoc intellegere possumus, quod in castris acquisierit miles qui in potestate patris est neque ipsum patrem adimere posse, neque patris creditores id vendere vel aliter inquietare, neque patre mortuo cum fratribus commune esse, sed scilicet proprium eius esse id quod in castris acquisierit, quamquam iure civili omnium qui in potestate parentum sunt peculia perinde in bonis parentum computantur, acsi servorum peculia in bonis dominorum numerantur exceptis videlicet his quae ex sacris constitutionibus et praecipue nostris3 propter diversas causas non acquiruntur. Praeter hos igitur qui castrense peculium vel quasi castrense habent, si quis alius filiusfamilias testamentum fecerit, inutile est, licet suae potestatis factus decesserit. 4

nec

§ 1.5 Praeterea testamentum facere non possunt impuberes, quia nullum eorum animi iudicium est; item furiosi, quia mente carent. ad rem pertinet, si impubes postea pubes factus, aut furiosus postea compos mentis factus fuerit et decesserit. furiosi autem si per id tempus fecerint testamentum quo furor eorum intermissus est, iure testati esse videntur; certe eo quod ante furorem fecerint testamento valente: nam neque testamenta recte facta neque aliud ullum negotium recte gestum postea furor interveniens perimit. ($ 2.7) Item prodigus cui bonorum suorum administratio interdicta est testamentum facere non potest, sed id quod ante fecerit quam interdictio ei bonorum fiat, ratum est. ($ 3.9) Item mutus et surdus non semper testamentum facere possunt. (utique autem de eo surdo loquimur qui omnino non exaudit, non qui tarde ex

*) recepi ex coniect. Huschkii. Sched. Göschenii nihil nisi ann. XII tab [tā i. e. tutore auctore] indicant. De re ipsa cf. Gai II. 118. Ulp. XX. 15. (et ad totum articulum Inst. § 1-5. Ulp. XX. § 10-16. Paul. S. R. Tit. IVa.)

« PreviousContinue »