Page images
PDF
EPUB

invidia est, quod ex patris occasione profectum est, hoc ad eum reverti?); quod autem ex alia causa sibi filiusfamilias acquisivit, huius usumfructum quidem patri acquirat, dominium autem apud eum remaneat, ne quod ei ex suis laboribus vel prospera fortuna accessit, hoc in alium perveniens, luctuosum ei procedat. ($ 2.) Hoc quoque a nobis dispositum est et in ea specie, ubi parens emancipando liberum ex rebus quae acquisitionem effugiunt sibi partem tertiam retinere, si voluerat, licentiam ex anterioribus constitutionibus habebat, quasi pro pretio quodammodo emancipationis, et inhumanum quiddam [al. quidem] accidebat, ut filius rerum suarum ex hac emancipatione dominio pro parte defraudetur, et quod honoris ei ex emancipatione additum est, quod sui iuris effectus est, hoc per rerum deminutionem decrescat. ideoque statuimus, ut parens pro tertia bonorum parte dominii quam retinere poterat dimidiam, non dominii rerum, sed ususfructus retineat: ita etenim et res intactae apud filium remanebunt, et pater ampliore summa fruetur, pro tertia dimidia potiturus.

$87.* Igitur quod liberi nostri quos in potestate habemus, item quod servi nostri mancipio accipiunt, vel ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex aliqualibet causa adquirunt, id nobis adquiritur ipse enim qui in potestate nostra est nihil suum habere potest, et ideo si heres institutus sit, nisi nostro iussu, hereditatem adire non potest; et si iubentibus nobis adierit, hereditatem nobis adquirit proinde atque si nos ipsi heredes instituti essemus. et convenienter scilicet legatum per eos nobis adquiritur. ($ 88.) dum tamen sciamus, si alterius in bonis sit servus, alterius ex iure Quiritium, ex omnibus causis ei soli per eum adquiri cuius in bonis est. ($ 89. **) Non solum autem proprietas per eos quos in potestate habemus adquiritur nobis, sed etiam possessio: cuius enim rei possessionem adepti fuerint, id nos

*) § 87. repetitur in Gai fr. 10. § 1. D. 32. 45. eodem.

$ 3. Item vobis acquiritur quod servi vestri ex traditione nanciscuntur, sive quid stipulentur, vel ex qualibet alia causa acquirunt. hoc etenim vobis et ignorantibus et invitis obvenit. ipse enim servus qui in potestate alterius est nihil suum habere potest. sed si heres institutus sit, non alias nisi iussu vestro hereditatem adire potest; et si iubentibus vobis adierit, vobis hereditas acquiritur perinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis. et convenienter scilicet legatum per eos vobis acquiritur. Non solum autem proprietas per eos quos in potestate habetis acquiritur vobis, sed etiam possessio: cuiuscumque enim rei possessionem adepti fuerint, id vos possidere videmini. unde etiam

de A. R. D. (41. 1.) cf. Gai fr.

**) § 89. repet. in Gai fr. 10. § 2. de A. R. D. (41. 1.) cf. fr. 1. § 5. sqq. fr. 24. 44. § 1. de acqu. poss. (41. 2.).

a) cf. Gai I. 54. III. 166. Ulp. XIX. 20.

possidere videmur. unde etiam per per eos usucapio vel longi temporis eos usucapio procedit. possessio vobis accedit [al. accidit].

$ 90. Per eas vero personas quas in manu mancipiove habemus, proprietas quidem adquiritur nobis ex omnibus causis, sicut per eos qui in potestate nostra sunt: an autem possessio adquiratur, quaeri solet, quia ipsas non possidemus."

($ 91.*) De his autem servis in quibus § 4. De his autem servis in quibus tantum usumfructum habemus ita placuit, ut quidquid ex re nostra vel ex operis suis adquirunt, id nobis adquiratur; quod vero extra eas causas, id ad dominum proprietatis pertineat. itaque si iste servus heres institutus sit legatumve quod ei datum fuerit, non mihi, sed domino proprietatis adquiritur. ($ 92.) Idem placet de eo qui a nobis bona fide possidetur, sive liber sit sive alienus servus. quod enim placuit de usufructuario, idem probatur etiam de bona fide possessore. itaque quod extra duas istas causas adquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus sit. (§ 93.) Sed si bonae fidei possessor usuceperit servum, quia eo modo dominus fit, ex omni causa per eum sibi adquirere potest: usufructuarius vero usucapere non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi et fruendi; deinde quia scit alienum servum esse. ($ 94.) De illo quaeritur,b an per eum servum in quo usumfructum habemus possidere aliquam rem et usucapere possumus, quia ipsum non possidemus. Per eum vero quem bona fide possidemus sine dubio et possidere et usucapere possumus. loquimur autem in utriusque persona secundum distinctionem quam proxume exposuimus, id est si quid ex re nostra vel ex operis suis adquirant, id nobis adquiritur (S 95.) Ex his apparet per liberos homines, quos neque iuri nostro sub

tantum usumfructum habetis ita placuit, ut quicquid ex re vestra vel ex operibus suis acquirant, id vobis adiiciatur; quod vero extra eas cau- · sas persecuti sunt, id ad dominum proprietatis pertineat. itaque si is servus heres institutus sit legatumve quid ei aut donatum fuerit, non usufructuario, sed domino proprietatis acquiritur. Idem placet et de eo qui a vobis bona fide possidetur, sive is liber sit sive alienus servus. quod enim placuit de usufructuario, idem placet et de bona fide possessore. itaque quòd extra duas istas causas acquiritur, id vel ad ipsum pertinet, si liber est, vel ad dominum, si servus est. Sed bonae fidei possessor cum usuceperit servum, quia eo modo dominus fit, ex omnibus causis per eum sibi acquirere potest: fructuarius vero usucapere non potest, primum quia non possidet, sed habet ius utendi fruendi; deinde quia scit servum alienum esse. Non solum autem proprietas per eos servos in quibus usumfructum habetis, vel quos bona fide possidetis, vel per liberam personam quae bona fide vobis servit, acquiritur vobis, sed etiam possessio. loquimur autem in utriusque persona secundum definitionem [al. distinctionem] quam proxime exposuimus, id est si quam possessionem ex re vestra vel ex operibus [al. operis] suis adepti fuerint. (§ 5.) Ex his itaque apparet per liberos homines, quos neque iuri vestro subiectos

*) §§ 91-93. repetuntur in Gai fr. 10. § 3—5. D. de A. R. D. (41. 1.). a) cf. § 94. infra. Vid. Modest. fr. 54. § 4. de A. R. D. (41. 1.) Ulp. fr. 1. § 2. D. de rei vind. (6. 1.).

b) affirmant Paul, fr. 1. § 8. Pap. fr. 49. D. de acqu. poss. (41. 2.) et Instit. h. 1.

« PreviousContinue »