Page images
PDF
EPUB

$ 65. Ergo ex his quae diximus adparet quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea quae traditione alienantur; quaedam ciuili, nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est civium Ro

manorum.

Tit. I. DE RER. DIV. (posterior pars.) *

$ 11. Singulorum autem hominum multis modis res fiunt: quarundam enim rerum dominium nanciscimur iure naturali, quod sicut diximus appellatur ius gentium; quarundam iure civili. Commodius est itaque a vetustiore iure incipere. palam est autem vetustius esse naturale ius, quod cum ipso genere humano rerum natura prodidit: civilia enim iura tunc coeperunt esse, cum et civitates condi et magistratus creari et leges scribi coeperunt.

§ 66. Nec tamen ea tantum quae traditione nostra fiunt naturali nobis ratione adquiruntur, sed etiam quae occupando ideo adquisierimus, quia antea nullius essent: qualia sunt omnia quae terra, mari, coelo capiuntur. ($ 67.) itaque si feram bestiam aut volucrem aut piscem ceperimus, quidquid ita** captum fuerit, id statim nostrum fit, et eo usque nostrum esse intellegitur, donec nostra custodia coerceatur. cum vero custodiam nostram evaserit et in naturalem libertatem se receperit, rursus occupantis fit, quia nostrum esse desinit. naturalem autem libertatem recipere videtur, cum aut oculos nostros evaserit, aut licet in conspectu sit nostro, difficilis tamen eius rei persecutio sit.

1) e Gai fr. 5. § 1. coll. fr. 55. D. de A. R. D.

§ 12. Ferae igitur bestiae et volucres et pisces, id est omnia animalia quae in terra, mari, caelo nascuntur, simulatque ab aliquo capta fuerint, iure gentium statim illius esse incipiunt: quod enim ante nullius est, id naturali ratione occupanti conceditur. Nec interest feras bestias et volucres utrum in suo fundo quisque capiat, an in alieno: plane qui in alienum fundum ingreditur venandi aut aucupandi gratia potest a domino, si is providerit, prohiberi ne ingrediatur. Quicquid autem eorum ceperis, eousque tuum esse intel· legitur, donec tua custodia coërcetur; cum vero evaserit custodiam tuam et in naturalem libertatem se receperit, tuum esse desinit et rursus occupantis fit. naturalem autem libertatem recipere intellegitur, cum vel oculos tuos effugerit vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit eius persecutio. ($ 13.') Illud quaesitum est, an si fera bestia ita vulnerata sit, ut capi possit, statim tua esse intellegatur. quibusdam placuit statim tuam esse, et eousque tuam videri donec eam persequeris; quodsi desieris persequi, desinere tuam esse et rursus fieri occupan

*) Inverso ordine Institutionum Gai, Iustinianus hunc tractatum de acquisitionibus dominii quae naturali iure fiunt, titulo de rerum divisione contextum, acquisitionibus civilibus praemittit. Simili argumento quo Iustin. in §o 11. utitur ratiocinatur Gai fr. 1. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.) Cf. pag. 76. not. *)

**) ita ex coniect. Göschenii; Huschke: simulatque captum hoc animal est, protinus nostr. f.; Böcking nunc mavult: iure gentium id quod ita captum fuerit, ad similitudinem Inst. Articulus Iustiniani (§ 12) maximam partem e Gai fr. 1. § 1. fr. 3. fr. 5. pr. D. de acquir. rer. dom. (41. 1.) depromptus est.

-

a) Acquisitiones quae iure civili fiant enumerat Varro de re rustica II. c. 10. § 4: In emptionibus dominum legitimum sex fere res perficiunt: si hereditatem iustam adiit; si, ut debuit, mancipio ab eo accepit a quo iure civili potuit; aut si in iure cessit qui (vulgo: cui) potuit, et id ubi oportuit; aut si usucepit; aut si e praeda sub corona emil; tumve quum in bonis sectioneve cuius publice venit. Cicero Topic. c. 5: Abalienatio est eius rei quae mancipi est aut traditio alteri nexu aut in iure cessio. Ulp. XIX. 2: Singularum rerum dominia nobis adquiruntur mancipatione, traditione, usucapione, in iure cessione, adiudicatione, lege.

1) e Gai fr. 5. § 2-4. D.de A. R. D.

2) e Gai fr. 5. § 5. D. eod.

tis. alii non aliter putaverunt tuam esse quam si eam ceperis. sed posteriorem sententiam nos confirmamus, quia multa accidere solent, ut eam non capias. (§ 14.1) Apium quoque natura fera est. itaque quae in arbore tua consederint, antequam a te alveo includantur, non magis tuae esse intelleguntur, quam volucres quae in tua arbore nidum fecerint: ideoque si alius eas incluserit, is earum dominus erit. favos quoque si quos eae fecerint, quilibet eximere potest. plane integra re si provideris ingredientem in fundum tuum, potes eum iure prohibere ne ingrediatur. examen quod ex alveo tuo evolaverit eousque tuum esse intellegitur, donec in conspectu tuo est nec difficilis eius persecutio est: alioquin occupantis fit. (§ 15.2) Pavonum et columbarum fera natura est. nec ad rem pertinet, quod ex consuetudine avolare et revolare solent: nam et apes idem faciunt, quarum constat feram esse naturam; cervos quoque ita quidam mansuetos habent, ut in silvas ire et redire soleant, quorum et ipsorum feram esse naturam nemo negat. In his autem animalibus quae ex consuetudine abire et redire solent, talis regula comprobata est, ut eousque tua esse intellegantur, donec animum revertendi habeant: nam si revertendi animum habere desierint, etiam tua esse desinunt et fiunt occupantium. revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint. (§ 16.3) Gallinarum et anserum non est fera natura. idque ex eo possumus intellegere, quod aliae sunt gallinae quas feras vocamus, item alii anseres quos feros appellamus. ideoque si anseres tui aut gallinae tuae aliquo casu turbati turbataeve evolaverint, licet conspectum tuum effugerint, quocumque tamen loco sint, tui tuaeve esse intelleguntur; et qui lucrandi animo ea animalia retinuerit, furtum committere intellegitur.

$ 68. In iis autem animalibus quae ex consuetudine abire et redire solent, veluti columbis et apibus, item cervis qui in silvas ire et redire solent, talem habemus regulam traditam, ut si revertendi animum hahere desierint, etiam nostra esse desinant et fiant occupantium. revertendi autem animum videntur desinere habere, cum revertendi consuetudinem deseruerint.

3) e Gai fr. 3, § 6. D. de A. R. D.

§ 69. Ea quoque quae ex hostibus capiuntur naturali ratione nostra fiunt.

$ 17. Item ea quae ex hostibus capimus iure gen tium statim nostra fiunt: adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen si evaserint nostram potestatem et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt. ($ 18.5) Item lapilli et gemmae et cetera quae in litore inveniuntur iure naturali statim inventoris fiunt. (§ 19.o) Item ea quae ex animalibus dominio tuo subiectis nata sunt eodem iure tibi acquiruntur.

4) Gai fr. 5. §7. fr.7.
pr. D. A. R.D.
5) e Flor. fr. 3. D. de rer. div.
Paul. fr. 1. §1. D. de A. Poss.

6) ef. fr. 6. D. de A. R. D.

« PreviousContinue »