Page images
PDF
EPUB

etiam in provinciis aput Praesides earum. (§ 25.) Plerumque tamen et fere semper mancipationibus utimur. quod enim ipsi per nos praesentibus amicis agere possumus, hoc non est necesse cum maiore difficultate aput Praetorem aut aput Praesidem provinciae quaerere. (§ 26.) At si neque mancipata, neque in iure cessa sit res mancipi [desunt 31 lin.]* (§ 27.**) In summa admonendi sumus nexum Italici soli proprium esse, provincialis soli nexum non esse: recipit enim nexus significationem solum non aliter, quam si mancipi est, provinciale vero nec mancipi est. enim vero provincia de mancipa

[ocr errors]

$ 28. Incorporales res traditionem non recipere manifestum est. ($ 29.) Sed iura praediorum urbanorum in iure tantum cedi possunt; rusticorum vero etiam mancipari possunt. ($ 30.) Ususfructus in iure cessionem tantum recipit [s 33]. Nam dominus proprietatis alii usumfructum in iure cedere potest, ut ille usumfructum habeat, et ipse nudam proprietatem retineat. Ipse usufructuarius in iure cedendo domino proprietatis usumfructum efficit, ut a se discedat et convertatur in proprietatem. alii vero in iure cedendo nihilominus ius suum retinet: creditur enim ea cessione nihil agi. ($ 31.) Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. alioquin in provincialibus praediis sive quis usumfructum sive ius eundi, agendi, aquamve ducendi, vel altius tollendi aedes, aut non tollendi, ne luminibus vicini officiatur ceteraque similia iura constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest;

*) Codicis Ver. pagina CXVIa quae sequitur legi non potest. Et in sequentis paginae lin. 1-7 nihil apparet, nisi lin. 2 verbum: unicam; lin. 6: praedium; lin. 7: ulla libera. De re cf. Gai II. 41. 204.

**) ita fere banc § supplendam censet Goeschen.

a) de vocis,,nexum“, quae h. 1. apud Gaium occurrit, generali notione vide Varronem de L. Lat. VII. 105. (p. 161 Muell.): Nexum Mamilius scribit, omne quod per libram et aes geritur, in quo sint mancipia. Mutius, quae per aes et libram fiant, ul obligentur, praeter quae mancipio dentur. Hoc verius esse ipsum verbum ostendit, de quo quaerit. Nam idem quod obligatur per libram, neque suum fit, inde nexum dictum. Festus s. v. nexum (Muell. pag. 165): Nexum est, ut ait Gallus Aelius, quodcunque per aes et libram geritur. idque necti dicitur. quo in genere sunt haec: testamenti factio, nexi dando, nexi liberando. Nexum aes apud antiquos dicebatur pecunia quae per nexum obligatur.

-

b) de in iure cessione rerum incorporalium vid. Ulp. XIX. § 11–15. Gai III. 85. Paul. in fragm. Vatic. §. 45. (fr. 20. § 1. fr. 21. 27. § 1. D. de serv. praed. urb. 8. 2.)

c) cf. supra Inst. II. 4. §. 3. Paul. S. R. III. 6. § 28–31. fr. 66. D. de iure dotium. (23. 3.)

d) ef. Inst. II. 4. § 1. II. 3. § 4. Gaius libro II. rer. quot. interpolatus in fr. 3.

quia ne ipsa quidem praedia mancipationem aut in iure cessionem recipiunt. (§ 32.) Et cum ususfructus et hominum et ceterorum animalium constitui possit, intellegere debemus horum usumfructum etiam in provinciis per in iure cessionem constitui posse. ($ 33.) Quod autem diximus usumfructum in iure cessionem tantum recipere, non est temere dictum, quamvis etiam per mancipationem constitui possit eo quod in mancipanda proprietate detrahi potest: non enim ipse ususfructus mancipatur, sed cum in mancipanda proprietate deducatur, eo fit, ut aput alium ususfructus, aput alium proprietas sit. (S 34.) Hereditas quoque in iure cessionem tantum recipit. (§ 35.) Nam si is ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas in iure eam alii ante aditionem cedat, id est ante quam heres extiterit, perinde fit heres is cui in iure cesserit, ac si ipse per legem ad hereditatem vocatus esset: post obligationem vero si cesserit, nihilominus ipse heres permanet et ob id creditoribus tenebitur, debita vero pereunt, eoque modo debitores hereditarii lucrum faciunt; corpora vero eius hereditatis perinde transeunt ad eum cui cessa est hereditas, ac si ei singula in iure cessa fuissent. ($ 36.) Testamento autem scriptus heres ante aditam quidem hereditatem in iure cedendo cam alii nihil agit; postea vero quam adierit si cedat, ea accidunt quae proxime diximus de eo ad quem ab intestato legitimo iure pertinet hereditas, si post obligationem in iure cedat. ($ 37.) Idem et de necessariis heredibus diversae scholae auctores existimant, quod nihil videtur interesse utrum aliquis adeundo hereditatem fiat heres, an invitus existat: quod quale sit, suo loco [II. 152] apparebit. sed nostri praeceptores putant nihil agere necessarium heredem, cum in iure cedat hereditatem [cf. III. 87]. ($ 38.) Obligationes quoquo modo contractae nihil eorum recipiunt. nam quod mihi ab aliquo debetur, id si velim tibi deberi, nullo eorum modo quibus res corporales ad alium

pr. D. de usufr. (7. 1.): sine testamento autem si quis velit usumfructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere potest.

*) Sic Cod. Ver. Goeschen hic et § 36. in fine mavult aditionem. Sed illud obligare se hereditati" etiam in Digestis usitatissimum est. De re cf. Ulp. XIX. 12-14. et Gai III. 85-87.

[ocr errors]

a) Paul. in Vatic. fragm. § 47: Per mancipationem deduci ususfructus potest, non etiam transferri. Per do lego legatum et per in iure cessionem et deduci et dari potest. Item potest constitui et familiae erciscundae vel communi dividundo iudicio legitimo. In re nec mancipi per traditionem deduci ususfructus non potest; nec in homine, si peregrino tradatur: civili enim actione constitui potest, non traditione quae iuris gentium est.

« PreviousContinue »