Page images
PDF
EPUB

1) ef. Inst. III. G. § 10. III. 9. § 5.

2) cf. Inst. I. 5. § 3.

3) ef. Gai III. 55 sqq.

4) cf. Gai III. 63–71.

5) Gai III. 72. 73.

6) est c. un. C. de Latin. libert. toll.

7) cfr. 107. de V. S.

fr. 1. pr. D. de assign. libert.

parte bonorum suorum libertus vel liberta eis reliquerint, ita sine onere, ut nec liberis liberti libertaeve ex ea parte legata vel fideicommissa praestentur, sed ad coheredes hoc onus redundaret; multis aliis casibus a nobis in praefata constitutione congregatis, quos necessarios esse ad huiusmodi iuris dispositionem perspeximus: ut tam patroni patronaeque, quam liberi eorum, nec non qui ex transverso latere veniunt, usque ad quintum gradum ad successionem libertorum vocentur, sicut ex ea constitutione intellegendum est; ut, si eiusdem patroni vel patronae vel duorum duarum pluriumve sint liberi, qui proximior est ad liberti seu libertae vocetur successionem, et in capita, non in stirpes dividatur successio, eodem modo et in his qui ex transverso latere veniunt servando. paene enim consonantia1 iura ingenuitatis et libertinitatis in successionibus fecimus. ($ 4.2) Sed haec de his libertinis hodie dicenda sunt qui in civitatem Romanam pervenerunt, cum nec sunt alii liberti, simul et dediticiis et Latinis sublatis, cum Latinorum legitimae successiones nullae penitus erant, qui licet ut liberi vitam suam peragebant, attamen ipso ultimo spiritu simul animam atque libertatem amittebant, et quasi servorum ita bona eorum iure quodammodo peculii ex lege Iunia [al. Iulia] manumissores detinebant. postea vero senatusconsulto Largiano cautum fuerat, ut liberi manumissoris non nominatim exheredati facti extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. quibus supervenit etiam divi Traiani edictum, quod eundem hominem, si invito vel ignorante. patrono ad civitatem venire ex beneficio Principis festinavit, faciebat vivum quidem civem Romanum, Latinum autem morientem. sed nostra constitutione, propter huiusmodi condicionum vices et alias difficultates, cum ipsis Latinis etiam legem Iuniam et senatusconsultam Largianum et edictum divi Traiani in perpetuum deleri censuimus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur, et mirabili modo, quibusdam adiectionibus, ipsas vias que in Latinitatem ducebant ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.

3

Tit. VIII. DE ASSIGNATIONE LIBERTORUM.7

In summa, quod ad bona libertorum, admonendi sumus senatum censuisse, ut [al. et] quamvis ad omnes patroni liberos qui eiusdem gradus sint aequaliter bona libertorum pertineant, tamen licere [al liceret] parenti uni ex liberis assignare

1) efr. 9. D. de assign. libert.

2) efr. 1, § 3. 4. fr. 7. D. eod.

3) ef. Gai. III. 25-38. Ulp. XXVIII.

4) cfr. 3. D. de B. P. s. t.

5) efr. 6. § 1. D. de B. P.

fr. 7. § 1. D. de just. et jur.

6) e Gai III. 32. 33.

libertum, ut post mortem eius solus is patronus habeatur cui assignatus est, et ceteri liberi qui ipsi quoque ad eadem bona nulla assignatione interveniente pariter admitterentur, nihil iuris in his bonis habeant. sed ita demum pristinum ius recipiunt [al. recipiant], si is cui assignatus est decesserit nullis liberis relictis. (§ 1.) Nec tantum libertum, sed etiam libertam, et non tantum filio nepotive, sed etiam filiae neptive assignare permittitur. ($ 2.') Datur autem haec assignandi facultas ei qui duos pluresve liberos in potestate habebit, ut eis quos in potestate habet assignare ei libertum libertamve liceat. unde quaerebatur, si eum cui assignaverit postea emancipaverit, num evanescat assignatio? sed placuit evanescere, quod et Iuliano et aliis plerisque visum est. (§ 3.2) Nec interest testamento quis assignet, an sine testamento; sed etiam quibuscumque verbis hoc patronis permittitur facere, ex ipso senatusconsulto quod Claudianis temporibus factum est Suillo Rufo et Ostorio Scapula Consulibus.

Tit. IX. DE BONORUM POSSESSIONIBUS. 3 Ius bonorum possessionis introductum est a Praetore emendandi veteris iuris gratia. Nec solum in intestatorum hereditatibus vetus ius eo modo Praetor emendavit, sicut supra dictum est [III. 1. 2. 5], sed in eorum quoque qui testamento facto decesserint. nam si alienus postumus heres fuerit institutus, quamvis hereditatem iure civili adire non poterat, cum institutio non valebat, honorario tamen iure bonorum possessor efficiebatur, videlicet cum a Praetore adiuvabatur: sed et hic a nostra constitutione [Inst. II. 20. § 27] hodie recte heres instituitur, quasi et iure civili non incognitus. ($ 1.5) Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi veteris iuris, sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessio

nem.

nam illis quoque qui recte facto testamento heredes instituti sunt dat secundum tabulas bonorum possessionem; item ab intestato suos heredes et agnatos ad bonorum possessionem vocat. sed et remota quoque bonorum possessione ad eos hereditas pertinet iure civili. ($ 2.) Quos autem Praetor solus vocat ad hereditatem, heredes quidem ipso iure non fiunt. nam Praetor heredem facere non potest: per legem enim tantum vel similem iuris constitutionem heredes fiunt, veluti per senatusconsultum et constitutiones principales; sed cum eis Praetor dat bonorum

1) cf. etiam fr. 1. pr. D. de success. ed.

2) ef. rubr. Dig. XXXVII. 4.

3) cf. rubr. Dig. XXXVII. 11.

4) ef. rubr. Dig. XXXVIII. 6.
5) cf. rubr. Dig. XXXVIII. 7.
6) ef. Ulp. in Collat. XVI. 9. a)

7) cf. rubr. D. XXXVIII. 8.
8) cf. Ulp. XXVII. 7.

9) cf. rubr. D. XXXVII. 11.
10) cf. Ulp. in Collat. XVI. 9. a)

11) est c. 6. C. de emancip. ef. Inst. 1. 11. § 6.

possessionem, loco heredum constituuntur, et vocantur bonorum possessores. adhuc autem et alios complures gradus Praetor fecit in bonorum possessionibus dandis, dum id agebat, ne quis sine successore moriatur:1 nam angustissimis finibus constitutum per legem duodecim tabularum ius percipiendarum hereditatum Praetor ex bono et aequo dilatavit. (§ 3.) Sunt autem bonorum possessiones ex testamento quidem hae. prima quae praeteritis liberis datur, vocaturque contra tabulas. secunda quam omnibus iure scriptis heredibus Praetor pollicetur, ideoque vocatur secundum tabulas.3 Et cum de testamentis prius locutus est, ad intestatos transitum fecit. et primo loco suis heredibus et his qui ex edicto Praetoris suis connumerantur dat bonorum possessionem, quae vocatur unde liberi. secundo legitimis heredibus.5 tertio decem personis quas extraneo manumissori praeferebat (sunt autem decem personae hae: pater, mater, avus, avia, tam paterni quam materni; item filius, filia, nepos, neptis, tam ex filio quam ex filia; frater, soror, sive consanguinei sive uterini). quarto cognatis proximis. quinto tamquam* ex familia. sexto patrono et patronae, liberisque eorum et parentibus. septimo viro et uxori. octavo cognatis manumissoris. 10 ($ 4.) Sed eas quidem praetoria induxit iurisdictio. Nobis tamen nihil incuriosum praetermissum est, sed nostris constitutionibus omnia corrigentes, contra tabulas quidem et secundum tabulas bonorum possessiones admisimus, utpote necessarias constitutas, nec non ab intestato unde liberi et unde legitimi bonorum possessiones. quae autem in Praetoris edicto quinto loco posita fuerat, id est unde decem personae, eam pio proposito et compendioso sermone supervacuam ostendimus: cum enim praefata bonorum possessio decem personas praeponebat extraneo manumissori, nostra constitutio" quam de emancipatione liberorum fecimus omnibus parentibus eisdemque manumissoribus contracta fiducia ma

*) al. tamquam qui, vel tum quam, tum qua, tum qui, tum quem; tum quando etc. a) Ulp. libro II. Instit.: Post familiam patroni vocat Praetor patronum et patronam, item liberos et parentes patroni et patronae; deinde virum et uxorem; mox cognatos patroni et patronae. Quodsi is qui decessit liber fuit absque remancipatione manumissus, lex quidem duodecim tabularum manumissori legitimam hereditatem detulit; sed Praetor aequitate motus decem personas cognatorum ei praetulit has: patrem, matrem, filium, filiam, avum, aviam, nepotem, neptem, fratrem, sororem, ne quis occasione iuris sanguinis necessitudinem vinceret. Scd Imperator noster in hereditatibus quae ab intestato deferuntur, eas solas personas voluit admitti, quibus decimae immunitatem ipse tribuit. Cf. etiam Theophil. ad Inst. h. 1.

« PreviousContinue »