Page images
PDF
EPUB

posse capere dicamus; alioquin per fideicommissum capere possunt.

$ 25. Hi vero qui dediticiorum numero sunt nullo modo ex testamento capere possunt, non magis quam qui liber peregrinusque est. nec ipsi testamentum facere possunt secundum quod plerisque placuit. (§ 26.) Pessima itaque libertas eorum est qui dediticiorum numero sunt: nec ulla lege aut senatusconsulto aut constitutione principali aditus illis ad civitatem Romanam datur. ($ 27.) Quin et in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium morari prohibentur; et si contra fecerint, ipsi bonaque eorum publice venire iubentur ea condicione, ut ne in urbe Roma vel intra centesimum urbis Romae miliarium serviant, neve umquam manumittantur; et si manumissi fuerint, servi populi Romani esse iubentur. et haec ita lege Aelia Sentia conprehensa sunt.

*

QUIBUS MODIS LATINI AD CIVITATEM ROMANAM PERVENIANT. § 28. Latini multis modis ad civitatem Romanam perveniunt. (§ 29.) Statim enim eadem lege Aelia Sentia cautum est, ut minores triginta annorum manumissi et Latini facti, si uxores duxerint vel cives Romanas, vel Latinas coloniarias, vel eiusdem condicionis cuius et ipsi essent, idque testati fuerint adhibitis non minus quam septem testibus civibus Romanis puberibus, et filium procreaverint, et is filius anniculus fuerit, permittatur eis, si velint, per eam legem adire Praetorem vel in provinciis Praesidem provinciae, et adprobare se ex lege Aelia Sentia uxorem duxisse et ex ea filium anniculum habere; et si is aput quem causa probata est id ita esse pronuntiaverit, tunc et ipse Latinus et uxor eius, si et ipsa eiusdem condicionis sit, et ipsorum filius, si et ipse eiusdem ** condicionis sit, cives Romani esse iubentur. (§ 30.) Ideo autem in ipsorum filio adiecimus,, si et ipse eiusdem condicionis sit", quia si uxor Latini civis Romana est, qui ex ea nascitur ex novo senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, civis Romanus nascitur. (§ 31.) Hoc tamen ius adipiscendae civitatis Romanae etiamsi soli minores triginta annorum manumissi et Latini facti

hic articulus (§ 28—35.) suppleri potest ex Ulp. tit. III.

**) ita versus unus, qui errore librarii excidisse videtur, suppleri solet e verbis articuli sequ. De re ipsa cf. Gai I. 66. 73. 80. III. 5. 73. Ulp. III. 3.

a) cf. Gai. III. 75. Ulp. XX. 14. XXII. 2.

b) cf. Gai. I. 67. 68. fr. 29. § 1. D. de test. milit. (29. 1.) .

ex lege Aelia Sentia habuerunt, tamen postea senatusconsulto quod Pegaso et Pusione Consulibus factum est, etiam maioribus triginta annorum manumissis Latinis factis concessum est. ($ 32.) Ceterum etiamsi ante decesserit Latinus, que anniculi filii causam probarit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet civis Romana [desunt 39. lin. (§ 33. 34.)].* (§ 35.) si quis alicuius et in bonis et ex iure Quiritium sit, manumissus, ab eodem scilicet, et Latinus fieri potest et ius Quiritium consequi.

1) ef. Gai I. § 12-24.

2) est tit. C. de dediticia libert, toll.

3) est tit. C. de latina libertate toll.

1

§ 3. Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat. nam qui manumittebantur, modo maiorem et iustam libertatem consequebantur, et fiebant cives Romani; modo minorem, et Latini ex lege Iunia Norbana fiebant; modo inferiorem, et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorum numero. Sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multis temporibus in desuetudinem. abiit; Latinorum vero nomen non frequentabatur [al. frequentatur]: ideoque nostra pietas omnia augere et in meliorem statum reducere [al. deducere] desiderans, in duabus constitutionibus hoc emendavit et in pristinum statum reduxit, quia et a primis urbis Romae cunabulis una atque simplex libertas competebat, id est eadem quam habebat manumissor, nisi quod scilicet libertinus sit qui manumittitur, licet manumissor ingenuus sit. et dediticios quidem per constitutionem nostram expulimus quam promulgavimus inter nostras decisiones, per quas, suggerente nobis Triboniano, viro excelso, Quaestore, antiqui iuris altercationes placavimus; Latinos autem Iunianos, et omnem, quae circa eos fuerat observantiam, alia constitutione per eiusdem Quae

[ocr errors]
[ocr errors]

-; lin. 6:

- patriad ius Qui

*) in pag. LIV b. Cod. Veron. quae sequitur haec tantummodo legi possunt: lin. 4: ipse filius cuius — —; lin. 5: debet causam probare, ut de filio anniculo -; lin. 12: illis dominis; lin. 14: Quiritium; lin. 15: caverit; lin, 16: in eius loc.; lin. 19. 20: aedificio non minus quam partem monii sui impenderit, ius Quiritium consequatur; lin. 24: frumenti ritium. Item in pag. LIIIa quae sequitur, legi non possunt lin. 1-15. usque ad verba ultima lin. 15: ius Quiritium fuerit Göschen verba lin. 19. 20. ita supplenda censet: (§ 33.) Lege Iulia cautum est, ut Latinus si in perficiendo aedificio Romae non minus quam partem semissariam (sextantariam?) patrimonii sui impenderit, ius Quir. consequatur. (cf. fr. 139. D. de V. S.) Ex Ulp. III. § 1. addi potest: Nave Latinus civitatem Rom. accipit, si non minorem quam decem milium modiorum navem fabricaverit, et Romam sex annis frumentum portaverit, ex edicto divi Claudii. Praeterea erat modus ius Quir. consequendi pistrino et militia (Ulp. III. § 1.5) et iteratione, de qua Epitome I. 1. § 4. haec exhibet: Nam Latini patronorum beneficio, id est si iterum ab ipsis aut testamento aut in ecclesia aut ante Consulem manumittantur, civium Romanorum privilegium consequuntur. De hac iteratione agit § 35 seq. et Ulp. III. 4.

storis suggestionem correximus, quae inter imperiales radiat sanctiones. et omnes libertos nullo, nec aetatis manumissi, nec dominii [al. domini] manumissoris, nec in manumissionis modo discrimine habito, sicuti antea observabatur, civitate Romana donavimus; multis additis modis, per quos possit libertas servis cum civitate Romana, quae sola in praesenti est, praestari.

$ 36. Non tamen cuicumque volenti manumittere licet.' ($37.) nam is qui in fraudem creditorum vel in fraudem patroni manumittit, nihil agit, quia lex Aelia Sentia inpedit libertatem.

1) cf. Gai. I. 21.

2) est c 5. C. de necess. seiv. her.

3) e Gai fr. 10. D. qui et a quib. manumissi.

Tit. VI. QUI, QUIBUS EX CAUSIS,

MANUMITTERE NON POSSUNT.

Non tamen cuicumque volenti manumittere licet. nam is qui in fraudem creditorum manumittit, nihil agit: quia lex Aelia Sentia impedit libertatem. (§ 1.) Licet autem domino qui solvendo non est testamento servum suum cum libertate heredem instituere, ut fiat liber heresque ei solus et necessarius, si modo nemo alius ex eo testamento heres extiterit, aut quia nemo heres scriptus sit, aut quia is qui scriptus est qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia1 provisum est, et recte: valde enim prospiciendum erat, ut egentes homines quibus alius heres extiturus non esset, vel servum suum necessarium heredem habeant qui satisfacturus esset creditoribus, aut hoc eo non faciente creditores res hereditarias servi nomine vendant, ne iniuria defunctus afficiatur. ($ 2.) Idemque iuris est, etsi sine libertate servus heres institutus est. quod nostra constitutio non solum in domino qui solvendo non est, sed generaliter constituit, nova humanitatis ratione ut ex ipsa scriptura institutionis etiam libertas ei competere videatur cum non est verisimile, eum quem heredem sibi elegit, si praetermiserit libertatis dationem, servum remanere voluisse, et neminem sibi heredem fore. ($ 3.) In fraudem autem creditorum manumittere videtur, qui vel iam eo tempore quo manumittit solvendo non est, vel qui datis libertatibus desiturus est solvendo esse. praevaluisse tamen videtur, nisi animum quoque fraudandi manumissor habuit, non impediri libertatem, quamvis bona eius creditoribus non sufficiant: saepe enim de facultatibus suis amplius quam in his est sperant homines. ita

a) de toto articulo vid. Ulp. I. 12-25.

2

-

b) cf. Gai. I. 47. fr. 55. 57. 60. 83. pr. D. de hered. inst. (28. 5.) Dosithei Interpr. § 16. (Lachmann): Servum pigneri datum civem Romanum facere debitor non potest, nisi si forte solvendo sit.

« PreviousContinue »