Page images
PDF
EPUB

DE IURIS DIVISIONE.

$ 8. ** Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. sed prius videamus de personis.

*

$ 9. Ex non scripto ius venit quod usus comprobavit. nam diuturni mores consensu utentium comprobati legem imitantur. ($ 10.) Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur. Nam origo eius ab institutis duarum civitatium, Athenarum scilicet et Lacedaemonis, fluxisse videtur. in his enim civitatibus ita agi solitum erat, ut Lacedaemonii quidem magis ea quae pro legibus observarent memoriae mandarent: Athenienses vero ea quae in legibus scripta reprehendissent [al. comprehendissent] custodirent.

§ 11. Sed naturalia quidem iura quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent; ea vero quae ipsa sibi quaeque civitas constituit saepe mutari solent, vel tacito consensu populi, vel alia postea lege lata.

§ 12. Omne autem ius quo utimur vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones. Ac prius de personis videamus. nam parum est ius nosse, si personae quarum causa statutum est ignorentur.

DE CONDICIONE HOMINUM.

$9. *** Et quidem summa divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

Tit. III. DE IURE PERSONARUM. Summa itaque divisio de iure personarum haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut servi.

---

Cic. de Invent. II. 22. § 67.: Consuetudinis ius quod voluntate omnium sine lege vetustas comprobavit. fr. 32. D. de Legg. (1. 3.) Iulianus libro XCIV Digestorum: De quibus causis scriptis legibus non utimur id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est; et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est; si nec id quidem appareat, tunc ius quo urbs Roma utitur servari oportet. (§ 1.) Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. Nam quum ipsae leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea quae sine ullo scripto populus probavit tenebunt omnes; nam quid interest, suffragio populus voluntatem suam declaret, an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur. fr. 33. D. eod. Ulpianus libro I. de officio Proconsulis: Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt observari solet. fr. 35. D. eod. Hermogenianus libro I Iuris Epitomarum: Sed et ea quae longa consuetudine comprobata sunt ac per plurimos annos observata, velut tacita civium conventio, non minus quam ea quae scripta sunt iura servantur. fr. 36. D. eod. Paulus libro VII ad Sabinum: Imo magnae auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere. Dio Chrysostomus or. 76. Ἔστι δὲ ἔθος γνώμη μὲν τῶν χρωμένων κοινή, νόμος δὲ ἄγραφος ἔθνους ἢ πόλεως, δίκαιον δὲ ἑκου σιον καὶ κατὰ ταὐτὰ πᾶσιν ἀρέσκον, εὕρεμα δὲ ἀνθρώπων οὐδενός, ἀλλὰ βίου καὶ χρόνου.

[ocr errors]

**) Gai § 8. repetitur in fr. 1. D. de statu hom. (1. 5.) cf. fr. 2. D. eod. et Gai II. 1. IV. 1.

***) § 9. repetitur in Gai fr. 3. D. de statu hom. (1. 5.) Haec divisio exponitur sqq. §§ 10-47.

1) e Flor. fr. 4. D. de statu hom. *

2) e Marc. fr 5. D. eodem **

§ 10. ** Rursus liberorum hominum alii ingenui sunt, alii libertini.

$ 11. Ingenui sunt, qui liberi nati sunt;

3) e Marc. fr. 5. § 2. 3. D. de st. hom."

***

$ 1. Et libertas quidem est, ex qua etiam liberi vocantur, 'naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid aut vi aut iure prohibetur. ($ 2.) Servitus autem est constitutio iuris gentium qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. (§ 3.) Servi autem ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere iubent, ac per hoc servare, nec occidere solent. qui etiam mancipia dicti sunt, [eo] quod ab hostibus manu capiuntur.

§ 4. 2 Servi autem aut nascuntur, aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris. fiunt aut iure gentium, id est ex captivitate; aut iure civili, cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venundari passus est.

$5. In servorum condicione nulla differentia est. In liberis multae differentiae sunt: aut enim ingenui sunt, aut libertini.

Tit. IV. DE INGENUIS.

Ingenuus est, qui statim ut natus est liber est; sive ex duobus ingenuis matrimonio editus [est], sive ex [duobus] libertinis, sive ex altero libertino, altero ingenuo. sed etsi quis ex matre libera nascatur, patre servo, ingenuus nihilominus nascitur; quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus est, quoniam vulgo conceptus est. Sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore quo nascitur, licet ancilla conceperit. et ex contrario si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit eum qui nascitur

*) Florentinus libro IX. Institutionum: Libertas est naturalis facultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid vi aut iure prohibetur. (§ 1.) Servitus est constitutio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur. (§ 2.) Servi ex eo appellati sunt, quod imperatores captivos vendere, ac per hoc servare, nec occidere solent. (§ 3.) Mancipia vero dicta, quod ab hostibus manu capiantur. fr. 4. D. de statu hominum (1. 5.) cf. fr. 4. de iust. et i. (I. 1.). Eandem vocis originem affert Pomp. fr. 239. D. de V. S. (50. 16.) cf. Gai. I. 121.

**) Marcianus libro I. Institutionum: Et servorum quidem una est conditio; libe`rorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini. (§ 1.) Servi autem in dominium nostrum rediguntur aut iure civili, aut gentium. Iure civili, si quis se maior viginti quinque annis ad pretium participandam venire passus est; iure gentium servi nostri sunt, qui ab hostibus capiuntur, aut qui ex ancillis nostris nascuntur. fr. 5. pr. § 1. D. de statu hom. (1. 5.) De eo qui se venundari passus est vid. fr. 1. 3. D. quibus ad libertatem (40. 13).

***) Marcianus libro I. Institutionum: Ingenui sunt, qui ex matre libera nati sunt; sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla concepit; et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur liberum nasci. Nec interest, iustis nuptiis concepit, an vulgo, quia non debet calamitas matris nocere ei qui in ventre est. Ex hoc quaeritur, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta, aut expulsa civitate, pepererit, liberum, an servum pariat? Et tamen rectius probatum est liberum nasci, et sufficere ei qui in ventre est liberam matrem vel medio tempore habuisse. fr. 5. § 2. 3. D. de statu hom. (1. 5.) cf. Gai I. 82 83. Ulp. V. 8-10.

« PreviousContinue »