Page images
PDF
EPUB

primo et ultimo, foliisque aversis XXXIX. et XLII. reliqua Gaiana produnt, eaque sola in magna folii II. parte inveniuntur. Extant in codice nunc Gaiana folia 126, formae quadratae mediae; deperdita esse videntur tria (vid. Praefat. cit. p. XXX.); unum tamen extra codicem alia via nobis servatum est. Folium enim singulare, codici Veronensi olim iunctum, in quo de praescriptionum et interdictorum iure exponitur (nunc fol. 235. 236.,, extra codicem" Gai IV. § 136-144. med.), iam Maffeius in opusculis ecclesiasticis (istoria teologica, Trento 1740.) publici iuris fecerat, eiusque memoriam renovaverat Hauboldus in,,Notitia fragmenti Veronensis de interdictis, Lipsiae 1816." Goescheniana praefatio p. XXI. foliorum ordinem, ut nunc est in codice rescripto fol. I-CXXVI., comparat cum primitiva paginarum Gai serie pag. 1-251.

Ex his sexaginta paginae integrae, duae ex parte, bis rescriptae sunt, et ita quidem, ut cum triplex scriptura eodem directa sit, saepissime altera alteram tegat atque adeo trium scripturarum versus plane in eundem locum incidant. Praeterea ii qui membranas ad rescribendum praeparabant, non eo se continuerunt, ut veterem scripturam abluendo delerent, sed eam in aversa cuiusque fere folii pagina, quae pilosa olim fuerat, cultro ut videtur eraserunt. Quo factum est, ut magna pars foliorum ter scriptorum, non pauca eliam bis scripta, nunc aut penitus legi non possint, aut nihil nisi verba abrupta incertosque litterarum ductus exhibeant. Restant post tot tantosque doctorum labores in universum 36 fere paginae desperatae, quas suis locis in hac editione adnotavimus.

Gaiani operis scriptura litterarum uncialium antiquitate et elegantia insignis est, litterarum forma, siglarum indoles et frequentia, initialium figura talis, ut Niebuhrius codicem Iustiniani tempore antiquiorem arbitretur, assentiente generatim Koppio. (Ztschr. f. gesch. Rchtsw. IV. 473 sq.)

In codice etsi tam initium quam finem commentariorum Gai superesse constat, tamen titulus operis universi non reperitur: singulorum quinetiam librorum inscriptiones desiderantur. Rubricae sparsim appositae inveniuntur, plerumque numero addito, quasi titulorum divisionem indicantes. Quas valde dubium est a Gaio ipso profectas esse. Sunt enim partim non apte positae (v. gr. ad Gai I. §13. 14. 20.), in universum autem in primis paginis ultra modum cumulatae, quum in aliis operis partibus, ubi vel maxime necessaria erat articulorum distinctio, nulla omnino reperiatur. Multo frequentius, ubi nova incipit materia, vacua linea praecedit. Proximus post rubricam vel lineam vacuam versus prominente littera initiali insignitur. In articulorum exitu unum, aliquando duo puncta posita inveniuntur. Praeter hoc nullo omnino interpungendi genere usus est librarius: ne singula quidem verba intervallis distinxit, sed omnia uno tenore perscripsit ex antiquissimo librariorum more. Singulae paginae 24 versus continent, circino ut videtur dimensos, excepto folio XVII quod 23 versus habet. Paginae eae quae libri I. III. IV. finem continent, ex dimidia fere parte vacuae remanserunt. Singuli versus plerique 39 literas complectuntur: sunt tamen qui paucas ultra 30, alii qui usque ad 45 contineant. Prima cuiusque paginae, et initialis cuiusque articuli littera maiore forma, ultimae versuum litterae minore plerumque forma scriptae sunt.

III. Ex hoc igitur codice prima prodiit editio ita inscripta: „Gaii Institutionum Commentarii IV e codice rescripto bibliothecae capitularis Veronensis auspiciis Regiae Scient. Acad. Borussicae nunc primum editi. Berolini apud G. Reimer MDCCCXX". Posthac Frid. Bluhmius codicis locos dubios vel omnino non explicatos denuo inspiciendi consilium cepit, cuius schedulas

annotationesque nactus Goeschenius diligentissime in usum secundae editionis (a. 1824.) convertit. Quam secuta est tertia editio Goescheniana hoc titulo:

Gaii Institutionum Commentarii IV. Ex recensione et cum commentariis I. F. L. Goeschenii. Opus Goeschenii morte interruptum absolvit Car. Lachmannus. Berolini in aed. G. Reimeri. 1842. 8.

Tertiae huius editionis auctor mira religione et modestia a semet impetravit, ut Goescheniana paucissimis exceptis servaret omnia, et quae in sua quam prius curaverat propria editione proposita erant partim reformaret, partim praeteriret, praesertim minus certa et audaciora. Itaque Goescheniana editio sive II. sive III. lectionis vulgatae instar haberi potest, atque his inniti nova quaeque editio debet. Goeschenianae vero editiones ita adornatae sunt.

In margine editor numeris Romanis seriem paginarum codicis ut nunc est indicavit, addita litera a, ut folium rectum, litera b, ut folium aversum designaret. Accedunt numeri Arabici qui ordinem primitivum codicis. qualis erat cum Gai librum contineret, indicant. Singulos versus singulis lineolis perpendiculatis separavit, paginas duplicibus. Rubricas in codice irregulariter adscriptas quamvis parvi momenti haberet, retinuit; sed argumentorum summas aptius distinctas in suprema paginarum parte adscripsit. Singulos libros sua auctoritate in paragraphos distinxit, quae in posterioribus editionibus passim auctae et litteris a et b subdivisae sunt.

In grammatica ratione editor se ubique fere ad codicis exemplum conformavit, et scripturam retinuit vel minus usitatam, atque adeo inconstantem. Inconstantiae exempla collegit in praefatione (ed. III.) pagina XXXVI —XLV., v. g. praegnas et praegnans, nanctus et nactus, eis et iis, erciscere et hersciscere, prehendere et prendere, deminuere et diminuere, parentum et parentium, volgo et vulgo, apud et aput, sed et set, proxumus et proximus, adfectus et affectus, inponere et imponere, hic et ic, hiis et iis, etc. Perpauca constantiae ratione mutavit. Quod etiam Lachmannus probavit eatenus, ut Goeschenium laudaret, qui non tam quid veteres scribere aut dicere oportebat, quam quid dixissent et scripsissent quaesierit, in hoc uno peccans, quod oris et calami inconstantiae vix quicquam concedendum putaverit. Ipse, quae Goeschenius constantiae studio reiecerat, pleraque omnia restituit: cetera quae,, falsa aut nimis rustica essent, quaeve minus peritos morari possent", singula indicavit. Praeterea saepe in codice confunduntur ae et e, bet v, d et t, v. gr. devere, devitor, provare, serbus, bitium; quae iam Goeschenius tacite correxerat, recepta scribendi forma ab ipso librario magis frequentata.

Permulta illa vocabula quae per compendium scribere librarius solet Goeschenianae editiones in indicem collecta exhibent, quem Lachmannus in tertia correxit; in quo indice simul ratio habetur similium notarum apud Valerium Probum, Magnonem, Petrum Diaconum aliosque extantium.

In ipso contextu quae vel in codice evanuerunt vel incerta sunt, aut certa quidam sed ita comparata, ut iam non integra in codice appareant, currentibus litteris distinxit: quibus tamen non usus est ubi ob solam orthographiae rationem codicis scripturam deseruit, et ubi siglas verbis expressit aut indubitatam litterarum geminationem exhibuit. Ex iis quae ipsum librarium omisisse constaret tantum pauca in contextum recepit, eaque non solum currentibus litteris expressit, sed etiam semicirculis inclusit. Lacunas sine supplementis relictas notavit stellulis litteras singulas significantibus;

« PreviousContinue »