Page images
PDF

fr. 3. Ni iudicatum facit aut quips eudo em iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus: quindecim pondo ne maiore [minore?], aut si volet minore [maiore?] vincito. (III. 6.) fr. 4. Si volet, suo vivito. ni suo vivit, qui em vinctum habebit libras farris endo dies dato. Si volet, plus dato. (III. 7.)

Gellius XX. 1. § 42—45. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis trigiata dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent: eosque dies Decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos qnasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur. Sic enim sunt opinor verba Legis: „Aeris confessi rebusque iure iudicatis" et c quae supra fr. 1—4. scripta sunt. Cf. Gellius XV. 13. Gai III. 78. 79. IV. 21. Gai fr. 7. et Ulp. fr. 4. § 5. D. de re iudicata. (42. 1.)

Verbum vivere quidam putnnt ad cibum pertinere. Sed Ofilius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri; sine his enim neminem vivere posse. (fr. 234. § 2. D. de V. S. Gai lib. II. ad legem XII tabularum.) fr. 5. Sexaginta dies in rinculis eum retineri. (III. 8.)

Gellius XX. 1. § 40. 47. Erat autcm ius interea paciscendi; ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. inter eos dies trinis nundinis continnis ad Praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae indicati essent, praedicabatnr. Tertiis autem etc. fr. 6. Tertiis tiundinis capite poenas dari. (III. 9.)

Gellius XX. 1. § 47 — 49. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicut dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddidernnt: Nam si plures forent quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. Et quidem vcrba ipsa Legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: ,,1'ertiis , inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraade esto."

Qnintil. Instit. Orat. III. 6. §51. Sunt enim quaedam non landabilia natara, sed iure concessa: ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit.

Tcrtullianus Apologetic. c. 4. Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, et in pndoris notam capitis poena conversa est bonorum adhibita proscriptione: •suffnndere maluit hominis sanguinem, quam effundere. fr. 7. Adversus hostem aeterna auctoritas. (III. 3.)

Cicero De officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut — „adversns hostem aeterna auctoritas."

Gaius libro II. ad L. XII Tab. fr. 234. pr. de V. S. (50. 10.) Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

TABULA IV.

fr. 1. Monstrosos parlus caedere licere. (IV. 1.)

Cicero de Legib. III. 8. § 19. Nam mihi quidem pestifera videtur (scit. Tribunorum plebis potestas), quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit: cnius primum ortnm si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis Iocis procreatum videmus. Deinde cum esset cito legatus (Jetatui? vel necatus?) tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque tetrior ct foedior natus est.

Dionys. Halic. II. 15. (de lege Romuli loquitur qua concessum sit patri partum monstrosum necare adhibitis quinque vicinis proximis.)

Cf. Rpssbach Riim. Ehe not. 147. fr. 2. de iure palriae polestalis. (IV. 2.)

Dionysius Halicarn. II. 20. 'O ah rtov 'Pmuaiav vouo&iTrjg (6 'PwuvXog)

[ocr errors]
« PreviousContinue »