Page images
PDF
EPUB

PRAEMONENDA

I. de huius syntagmatis ratione.

II. de Gai institutionum codice Veronensi.

III. de Gai institutionum editionibus.

IV. de vario genere litterarum et de signorum in hac editione usu.

V. de Iustiniani institutionibus.

VI. de Ulpiani libro singulari regularum.

VII. de Pauli receptis sententiis.

VIII. de duodecim tabularum fragmentis.

IX. de tabulis systema institutionum illustrantibus.

Quod primus Gai Commentariorum editor divinavit, ab his repertis stu

diorum iuris Romani veteris novam aetatem incepturam esse, id eatenus verum est, quatenus Germani in historia et antiquitatibus iuris Romani explicandis novo hoc adminiculo adiuti mirum in modum profecerunt, et institutionum iuris Romani tractatio inde ab illo tempore sensim quidem sed penitus mutata est. Maioribus quidem nostris solae Triboniani Institutiones studiorum initia fuerunt, quibus antiquitates iuris Romani annecterentur ad exemplum fere syntagmatis Heinecciani, etiam nostra aetate duabus Hauboldi et Muehlenbruchii editionibus repetiti, nunc tamen paene in oblivionem adducti.

Eximia interim opera ad Gai Institutiones adornandas adhibita est. Postquam Goeschenii, Hollwegii, Bluhmii laboribus indefessis editionum fundamenta posita sunt, celeberrimi iuris Romani doctores artem criticam et exegeticam in singulis eius libri articulis exercuerunt, eosque commentationibus illustraverunt: in omnibus fere et libris et praelectionibus Gai praecipuam rationem haberi videmus. Accedunt novae universi iuris tam Anteiustinianei quam Iustinianei editiones, prioribus longe praestantiores. Inprimis vero Boeckingius accuratissimis et nitidissimis Gai editionibus studiosae legum iuventuti quasi novus Tribonianus extitit, Gaio suo uberrima locorum comparatione illustrando, ut ex hoc veluti centro in fontes et adminicula studiorum excurrere tirones possent.

Neque tamen excurrunt; ac dubites, num nova aetas iurisprudentiae Romanae surrexerit, si studia eorum spectes qui ad forum accessuri sint aut iam accesserint; nec multum abest, quin dicam, quo uberiora et commodiora adminicula fiant, eo tenuiora studia fieri. Etiam nunc legislator qui, quae iudicum et advocatorum eruditio sit, probe consideret, non temere utetur Theodosii verbis, uno fere mutato:,,Saepe nostra clementia dubitavit, quae causa faceret, ut tantis praepositis praemiis quibus artes et studia nutriuntur, tam pauci raroque extiterint qui plena iuris civilis scientia ditarentur, et in tanto examinum tristi pallore vix unus aut alter receperit soliditatem perfectae doctrinae." Longum est et difficile huius rei causas enumerare. Iniquus quidem fuerit, qui potissimam culpam in scholas universitatum litterariarum coniiciat; sed tamen exegesin apud nostrates nunc iusto magis negligi concedo. Nec parvi momenti est, quod Tribonianum negligere et paene contemnere coepimus, Gaium vero in eius locum succedere non videmus.

a*

Maiores nostri Iustiniani Digestis et Codici ita olim operam dabant, ut vel singula fragmenta verbis initialibus significata memoria tenerent. Postquam illa ratio in oblivionem abiit, Institutiones certe Iustinianeas, ut Romae pueri leges duodecim tabularum, inde a principio studiorum ediscere et memoria tenere assuefacti eramus. Iam ex quo hoc quoque in desuetudinem abiit, pristina fundamenta sublata sunt, nova quae subiiciuntur fulcimenta vacillant. Non formantur iuvenes nostri simplicibus illis Gai, Ulpiani, Triboniani primis lineis, quae animos ad rationem iuris Romani imbuant, quae eos alliciant, nutriant, in litteris retineant, quae quasi in pectus descendant. Iuris Romani auctores etiam nunc laudamus, discerpta ex eorum scriptis membra libris nostris et praelectionibus inteximus, sed locos inde citatos, una cum reliqua librorum commemorandorum mole, pro meris ornamentis et voluptariis impensis habere assuefacimus tirones. Denique chrestomathiarum quam exigua utilitas sit, vix credideris. Ita fit, ut iuvenes parum validis vinculis cum scientia coniuncti in forum descendant, et multa variaque quae didicerant facilius ex eorum mentibus effluant, quam olim simpliciora scientiae nostrae elementa effluxerunt.

Sed ut oculis simul et animis iuvenum veteris et novi iuris Romani primae lineae uno adspectu imprimerentur, viri doctissimi Klenze et Boecking novas Institutiones e Gai et Iustiniani libris componere (Berol. apud Reimerum 1829. 4.) studuerunt; quae tamen neque apte compositae sunt, nec quod ad textum attinet sufficiunt. Nunc quidem, post tot tantosque labores in utrumque opus impensos, expeditius est meliora exhibere, atque insuper Ulpiani regulis et Pauli sententiarum delectu adiunctis nihilominus institutionum formam et rationem retinere. Novam igitur editionem parare ausus sum, non ut cum tantis viris certarem, sed ut adolescentibus faciliorem gratioremque ad fontes iuris Romani patefacerem aditum institutionibus talibus, quibus etiamnunc Iustiniani verba quae in fronte libri posui iure inscribi possint. Iam de singulis opusculi partibus breviter rationem reddam.

II. Code x manuscriptus Veronensis membranaceus (olim XV. nunc XIII.) ex quo nunc Gai commentarios editos habemus, anno 1816. a Niebuhrio inventus est. Qui cum in transcursu bibliothecam capituli episcopalis Veronensis lustraret, in hunc codicem incidit, eiusque unum folium a sese transscriptum cum Savinio communicavit. Quo facto statim apparuit hunc codicem rescriptum sub quibusdam S. Hieronymi scriptis genuinas Gai institutiones continere (vide Zeitschr. für gesch. Rw. III. 129 seq., 140 seq., et cit t. in Goeschen. Praefat. VIII. not.) Id vero inde patet, quod loci quos in Digestis, in Collatione Legum Mos. et Rom., apud Boethium et Priscianum ex ipsis Gai Institutionibus reliquos habemus, plerique omnes in Codice nostro extant (vide locos compositos a Goeschenio in praefatione pag. XXVI -XXVIII.) Comparatis porro Iustiniani Institutionibus et Gai in breviario Alariciano epitome, genuifum hunc Gai librum esse nemo dubitat.

Academia Scient. Regia Borussica codicem tanti habuit, ut viros doctos Veronam mittere constituerit; ibique inde a m. Iunio usque ad m. Octobrem a. 1817. opus studio Goeschenii et Hollwegii ita perfectum est, ut pleraque omnia quae temporis iniuria non plane evanuerant in schedas suas conferrent. Goeschenio simul edendi munus iniunctum est, et auspiciis academiae nostrae prodiit editio princeps anno 1820.

Membranarum ipsarum ratio haec est. Recentissima scriptura, litteris uncialibus exarata, S. Hieronymi partim epistolas partim alia quaedam exhibet. Sub hac, et in parte codicis sub media scriptura, exceptis folio

« PreviousContinue »