Page images
PDF
EPUB

gulis concepta; quocirca privilegia potius vocari debent, quia veteres priva dixerunt quae nos singula dicimus. Gell. X. 20. § 4.)

Cicero de Legg. III. 19. § 44. Tum leges praeclarissimae de XII tabulis translatae duae: quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari, nisi maximo comitiatu, vetat. Et nondum natis seditiosis Tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum providisse; in privos homines leges ferri noluerunt; id est enim privilegium; quo quid est iniustius? cum legis haec vis, sit scitum et iussum in omnes. Ferri de singulis, nisi centuriatis comitiis, noluerunt: descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus convocatus.

Cicero pro Sextio c. 30. § 65. Cur, cum de capite civis (non disputo cuiusmodi civis) et de bonis proscriptio ferretur, cum et sacratis legibus et XII tabulis sancitum esset, ut neque privilegium irrogari liceret, neque de capite nisi comitiis centuriatis rogari, rel.

(Cicero de Legg. III. 4. § 11. has leges proponit: Privilegia ne irroganto; de capite civis, nisi per maximum comitiatum ne ferunto.)

Cicero de Republ. II. 31. § 54. Provocationem autem etiam a regibus fuisse declarant pontificii libri, significant nostri etiam augurales: itemque ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus. Cicero ibid. c. 36. § 61. quod se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae de capite civis romani, nisi comitiis centuriatis, statui vetaret. fr. 3. Ne iudex arbiterve ob rem iudicandam pecuniam accipiat. (IX. 3.)

Gellius XX. 1. § 7. Dare autem scriptum esse in istis Legibus (sc. XII tab.) quid existimari potest? nisi duram esse legem putas quae iudicem arbitrumve iure datum qui ob rem dicendam [iudicandam? Huschke Gaius 131 sq.] pecuniam accepisse convictus est capite poenitur etc.

fr. 4. De quaestoribus parricidii et de provocatione. (IX. 4.)

Pomponius fr. 2. § 23. D. de origine iuris. (1. 2.) Quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabularum. Cf. Cicero de Rep. II. 31. (cit. ad IX. 2.) Festus v. Parrici Quaestores (ad VIII. 24.)

fr. 5. De eo qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit. (IX. 7.) Marcianus fr. 3. pr. D. ad L. Iuliam maiest. (48. 4.) Lex XII tabularum iubet eum qui hostem concitaverit, quive civem hosti tradiderit, capite puniri.

TABULA X.

fr. 1. Hominem mortuum in urbe ne sepelito neve urito. (X. 2.)

Cicero de Legg. II. 23. § 58: Sed quaero quidnam sit in legibus. Sed ea non tam ad religionem spectant, quam ad ius sepulcrorum.,,Hominem mortuum," inquit Lex in XII,,,in urbe ne sepelito, neve urito": credo vel propter ignis periculum. Quod autem addit:,,neve urito," indicat, non qui uratur sepeliri, sed qui humetur.

fr. 2. Hoc plus ne facito. Rogum ascia ne polito. (X. 4. 5.)

Cicero de legib. II. 23. § 59. Iam cetera in XII minuendi sunt sumtus, lamentationisque funeris, translata de Solonis fere legibus.,,Hoc plus," etc. (ef. citt. ad fr. 3 sq.)

fr. 3. 4. Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. (X. 6. 7.)

Cicero de Legg. II. 23. § 59. Extenuato igitur sumptu, tribus riciniis, et vinclis purpurae, et decem tibicinibus tollit (lex XII T.) etiam lamentationem: mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento. L. Aelius: lessum quasi lugubrem eiulationem, ut vox ipsa significat: quod eo magis iudico verum esse, quia lex Solonis id ipsum vetat.

Cicero de Legg. II. 25. § 64. Nam de tribus riciniis, et pleraque illa, Solonis sunt; de lamentis vero expressa verbis sunt:,,Mulieres genas ne radunto, neve lessum funeris ergo habento."

Festus v. Recinium, omne vestimentum quadratum, ii qui XII interpraetati sunt esse dixerunt. Verrius: togam qua mulieres utebantur, praetextam clavo purpureo. (Müll. p. 274.)

Festus v. Radere, genas vetitum est in lege XII, id est unguibus lacerare malas. (Müll. 273.)

b**

Plinius Hist. Nat. XI. 37. Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas vocabant; XII tabularum interdicto radi a feminis eas vetantes.

Servius ad Virgil. Aeneid. XII. 606. Moris fuit apud veteres, ut ante rogos regum humanus sanguis effunderetur, vel captivorum, vel gladiatorum; quorum si forte copia non fuisset, laniantes genas suum effundebant cruorem, ut rogis illa imago restitueretur. Tamen sciendum cautum lege XII tabularum ne mulieres carperent faciem, his verbis:,,Mulier faciem ne carpito."

Cicero Tuscul. II. 23. § 55. Eiulatus ne mulieri quidem (concessus); et hic nimirum est lessus quem XII tabulae in funeribus adhiberi vetuerunt. fr. 5. Homini mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. (X. 8.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Cetera item funebria quibus luctus augetur XII sustulerunt: homini, inquit, mortuo ne ossa legito, quo post funus faciat. Excipit bellicam peregrinamque mortem.

fr. 6. De unctura, circumpotatione, respersione, coronis. (X. 9. 10.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60: Haec praeterea sunt in Legibus de unetura: quae servilis unctura tollitur, omnisque circumpotatio. Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, nec acerrae praetereantur [al. praeferantur.]

[ocr errors]

Festus v. Murrata potione, usos antiquos indicio est, quod etiam nunc Aediles per supplicationes Dis addunt ad pluvinaria, et quod XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur, ut ait Varro in Antiquitatum Libro I. (Müll. p. 158.) Plinius Hist. Nat. XIV. 2: Numae regis Postumia Lex est: Vino rogum ne respergito." fr. 7. Qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutis ergo duitor ei. (X. 11.) Plinius Hist. Nat. XXI. 3. Inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse, pecuniave eius, virtutis ergo duitor ei. Quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit. Quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset, forisve ferretur, sine fraude esset imposita.

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Illa iam significatio est, laudis ornamenta ad mortuos pertinere, quod coronam virtute partam et ei qui peperisset, et eius parenti, sine fraude esse Lex impositam iubet.

fr. 8. Ne uni plura funera fiant, neve lecti plures sternantur. (X. 12.) Cicero de Legg. II. 24. § 60. Ut uni plura fierent, lectique plures sternerentur: id quoque ne fieret Lege sanctum est.

fr. 9. Neve aurum addito. quoi auro dentes vincti escunt, ast im cum illo se pelire urereve se fraude esto. (X. 13.)

Cicero de Legg. II. 24. § 60. Qua in Lege cum esset:,,Neve aurum addito;" quam humane excipit altera lex:,,Quoi auro dentes vincti escunt, ast im cum illo sepelire urereve se fraude esto."

fr. 10. Ne rogum bustumve novum propius LX pedes adiciantur aedes alienas. (X. 14.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Duae sunt praeterea leges de sepulcris, quarum altera privatorum aedificiis, altera ipsis sepulcris cavet. Nam quod rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adici aedeis alienas invito domino, incendium veretur acerbum. (cf. fr. 3. D. de mortuo inferendo. 11. 8.) fr. 11. Ne forum (sepulcri) bustumve usucapiatur. (X. 15.)

Cicero de Legg. II. 24. § 61. Quod autem forum, id est vestibulum sepulcri, bustumve usucapi vetat (sc. lex XII), tuetur ius sepulcrorum. Festus v. Forum, sex modis intellegitur. Quarto, cum id forum antiqui appellabant, quod nunc vestibulum sepulcri dici solet. (Müll. p. 84.) Festus v. Bustum, proprie dicitur locus in quo mortuus est combustus et sepultus, diciturque bustum quasi bene ustum; ubi vero combustus quis tantummodo, alibi vero est sepultus, is locus ab urendo ustrina vocatur; sed modo busta sepulcra vocamus. (Müll. p. 32.)

TABULA XI.

fr. 1. Ne patribus cum plebe conubium sit. (XI. 2.)

Livius IV. 4. Hoc ipsum, ne connubium patribus cum plebe esset, non Decemviri tulerunt?

« PreviousContinue »