Page images
PDF
EPUB

brum rupit, ni cum eo pacit, talio esto;" neque id quid significet indicat, puto quia notum est. permittit enim Lex parem vindictam. (Müll. p. 363 )

Gellius XX. 1. § 14. Nonnulla autem in istis Legibus (sc. XII tabularum) nec consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis cuius verba, nisi memoria fallit, haec sunt: Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto." Cf. Gai III. 223. (ad v.,,pacit" supra Tab. I. 7.) et Cato apud Priscianum cit. infra pag. 231. not.

[ocr errors]

Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. (Isidor. Origg. V. 27. § 24.)

fr. 3. Propter os fractum CCC assium poena. (VII. 10.)

vid. Gai. III. 223. Inst. IV. 3. § 7. Paul. S. R. V. 4. § 6.

Collatio LL. Mos. II. 5. § 5. Paulus libro singulari et titulo De iniuriis: libero CCC, servo CL poenam subito sestertiorum. fr. 4. Si iniuriam faxit alteri viginti quinque aeris poenae sunto. (VII. 7.) Gellius XX. 1. § 12: Ita de iniuria poenienda scriptum est (sc. in XII),,Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto." Cf. Gaius III. 223. Paulus in Collat. II. 5. § 5. Festus v. Vigintiquinque poenae, in XII significat vigintiquinque asses. (Müll. 371.)

fr. 5. Rupitias-sarcito. (VII. 2.)

Festus v. Rupitias, in XII significat damnum dederit. (Müll. p. 265.) Festus v. Sarcito, in XII Servius Sulpitius ait significare: damnum solvito, praestato. (Müll. 322.) cf. Ulp. fr. 1. pr. D. ad L. Aquil. (9. 2.) fr. 6. 7. Si quadrupes pauperiem fecisse dicatur; et de pastu. (VII. 5.) Ulpianus fr. 1. pr. D. si quadrupes paup. (9. 1.) Si quadrupes pauperiem fecisse dicetur, actio ex lege XII tabularum descendit; quae lex voluit aut dari id quod nocuit, id est id animal quod noxiam commisit, aut aestimationem noxiae offerre.

Ulpianus fr. 14. § 3. D. de praescr. verb. (19. 5.) Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat, eamque ego immisso pecore depascam, Aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem qua experiri possim; nam neque ex lege XII tabularum de pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie, neque de damni iniuriae agi posse.

Cf. Inst. IV. 9. pr. et Theophil. h. 1.

fr. 8. Qui fruges excantassit. neve alienam segetem pellexeris. (VII. 3.) Plinius Hist. Nat. XXVIII. 2. § 4. Quid? Non et legum ipsarum in XII tabulis verba sunt.,,Qui fruges excantassit." Et alibi:,,Qui malum carmen incantassit." Seneca Natur. Quaest. IV. 7. Et apud nos in XII tabulis cavetur: Ne quis alienos fructus excantassit. Rudis adhuc antiquitas credebat et attrahi imbres cantibus et repelli; quorum nihil posse fieri tam palam est, rel.

Servius ad Virgil. Eclog. VIII. 99. Magicis quibusdam artibus hoc fiebat; unde est in XII tabulis:,,Neve alienam segetem pellexeris."

Augustinus de civit. dei VIII. 19. Eo quod hac pestifera scelerataque doctrina fructus alieni in alias terras transferri perhibentur. Nonne in XII tabulis, id est Romanorum antiquissimis legibus, Cicero commemorat esse conscriptum, et ei qui hoc fecerit supplicium constitutum? (cf. Huschke Gaius pag. 120. not.)

fr. 9. De furto frugum noctu commisso. (VII. 4.)

Plinius Hist. Nat. XVIII. 3. Frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant; gravius quam in homicidio convictum; impubem Praetoris arbitratu verberari, noxiamque duplione decerni. (cf. Gell. XI. 18. § 8.) fr. 10. De eo qui aedes acervumve frumenti combusserit. (VII. 6.)

Gaius fr. 9. D. de incendio ruina. (14. 2.) Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari iubetur; si modo sciens prudensque id commiserit: si vero casu, id est negligentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut si minus idoneus sit, levius castigatur. fr. 11. De arborum iniuria caesarum poena. (II. 11.)

Plinius Hist. Natur. XVII. 1. Fuit et arborum cura legibus priscis; tumque est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas lueret in singulas aeris

cau

XXV.

Cf. Paul. fr. 1. 11. Gai fr. 2. 4. D. arbor. furt. caesar. (47. 7.) fr. 28.

§ 6. D. de iureiur. (12. 2.) et Inst. IV. 11.

fr. 12. Si nox furtum factum sit, si im occisit, iure caesus esto. (II. 4.) Macrobius Saturnal. I. 4. Non esse ab re puto hoc in loco id quoque admonere, quod Decemviri in XII tabulis inusitate,,nox" pro noctu dixerunt. Verba haec sunt: Si nox furtum factum sit, si im occisit, iure caesus esto. quibus verbis id etiam notandum est, quod ab eo quod est is, non eum casu accusativo, sed im dixerunt.

In

Gellius VIII. 1. Decemviri in XII tabulis nox pro noctu dixerunt. Gellius XI. 18. § 7. Decemviri occidi permiserunt, si aut cum faceret furtum nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet.

Paulus in Collat. VII. 3. § 2. Proinde si furem nocturnum quem lex XII tabularum omnimodo permittit occidere, aut diurnum quem eaque Lex permittit, sed ita demum si se telo defendat, videamus an lege Aquilia teneatur. Pomponius dubitat nunc haec lex non sit in usu.

Seneca Controvers. X. c. ult. Lex quae nocturnum furem occidi iubet, quoquomodo iubet, non de damnato tantum, sed de fure loquitur.

Cf. Gai. fr. 4. § 1. D. ad L. Aquil. (9. 2.) Paul. S. R. V. 24. § 9. fr. 13. Furem qui telo se defendit iure caesum videri. (II. 8.)

Gaius fr. 54. § 2. D. de furtis. (47. 2.) Furem interdiu deprehensum non aliter occidere lex XII tabularum permisit, quam si telo se defendat. Cf. citt. ad fr. 12. supra et Gai. fr. 233. § 2. de V. S. (de v. telum.)

I. Gothofredus legem restituere vult ita: Si se telo defensint, quiritalo endoque plorato, sei im aliquis cum clamore occisit, ioure caesus estod (coll. Festo v. Sub vos placo.)

fr. 14. De poena furti manifesti. (II. 5—7.)

Gellius XI. 18. § 8: Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (sc. Decemviri) ei cui factum furtum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent: servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari; sed pueros impuberes Praetoris arbitratu verberari voluerunt, noxamque ab his factam sarciri. Cf. Gai. III. 189. et Huschke, Gaius pag. 121. not.

fr. 15. De furto lance et licio concepto. (II. 9.)

Gai. Inst. III. 191. 192. (ibique citt.) Concepti et oblati (śc. furti) poena ex lege XII tabularum tripli est. Praecepit (Lex) ut qui quaerere velit nudus quaerat, linteo cinctus, lancem habens; qui si quid invenerit, iubet id Lex furtum manifestum esse.

fr. 16. Si adorat furto quod nec manifestum escit [duplione decidito.] (II. 10.)

Gai. Inst. III. 190. Nec manifesti furti poena per legem XII tabularum dupli inrogatur.

Festus v. Nec, coniunctionem grammatici fere dicunt esse disiunctivam -; cum si diligentius inspiciatur, intelligi possit eam positam esse ab antiquis pro non; ut et in XII est: ,,Si adorat furto quod nec manifestum escit." (Müll.

p. 162.)

Gellius XI. 18. § 15. Aliis deinde furtis omnibus, quae nec manifesta appellantur, poenam imposuerunt dupli (sc. Decemviri).

Cato de R. R. Praef. 1. (cit. ad fragm. 18. infra.)

Adorare, apud antiquos signifat agere. (Paul. Diac. ex Festo p. 19)

fr. 17. Res furtiva ne usucapiatur. (II. 13.)

vid. Gai. II. 45. 49. Inst. II. 6. § 2. 3. Iulian. fr. 33. D. de usucap. 41. 3. adde Gellium XVII. 7. § 1. (legis veteris Atiniae verba sunt:,,Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto.")

fr. 18. De unciario foenore. (III. 2.)

Tacitus Annal. VI. 16. Nam primo XII tabulis sanctum, ne quis unciario foenore amplius exerceret.

Cato de R. R. praef. 1. Maiores nostri sic habuerunt, itaque in Legibus posuerunt, furem dupli damnari, foeneratorem quadrupli. (Cf. Gai. IV. 23. Huschke Nexum p. 116 sqq.)

fr. 19. Dupli condemnatio ex causa depositi. (III. 1.)

Pauli S. R. II. 12. § 11. (ex Collat. X. 7.) Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio datur. (cf. Gai IV. 9. Rudorff Zeitschr. für gesch. R. XIV. p. 461 sqq. Muther Sequestration § 20.)

fr. 20. De tutore suspecto, el de condemnatione in duplum. (VII. 16.) Ulpianus fr. 1. § 2. D. de susp. tut. (26. 10.) et Inst. I. 26 pr.: Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere.

Tryphoninus fr. 55. § 1. D. de administr. et per. (26. 7.) Sed si ipsi tutores rem pupilli furati sunt, videamus an ea actione quae proponitur ex lege XII tabularum adversus tutorem in duplum singuli in solidum teneantur?

Cic. de offic. III. 15. § 61. Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela XII tabulis et circumscriptio adolescentium Lege Lactoria etc. fr. 21. Patronus si clienti fraudem fecerit sacer esto. (VII. 17.)

Servius ad Virgil. Aeneid. VI. 609. Ex lege XII tabularum venit, in quibus scriptum est:,,Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto." Si enim clientes quasi colentes sunt, patroni quasi patres; tantum est clientem quantum filium fallere.

fr. 22. Qui se sierit testarier libripensve fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto. (VII. 11.)

Gellius XV. 13. § 11. Ex iisdem tabulis id quoque est: Qui se sierit (ut s.) Gellius VII. (VI.) 7. § 2. Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae supra ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur, testabilisque una omnium feminarum ut sit, datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae. Contrarium est in XII tabulis scriptum: ,,Inprobus intestabilisque esto."

Cf. Inst. II. 10. pr. Gai fr. 26. D. qui testamenta fac. poss. (28. 5.) fr. 23. De poena falsi testimonii. (VII. 12.)

Gellius XX. 1. § 53. An putas, si non illa etiam ex XII tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset, et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus?

Cicero de offic. III. 31. § 111. Nullum enim vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores arctius esse voluerunt. Id indicant leges in XII tabulis. fr. 24. De homicidio. (VII. 13.)

Plinius Hist. Nat. XVIII. 3. cit. ad VIII. 9. Adde Festum v. Parrici Quaestores, appellabantur qui solebant creari causa rerum capitalium quaeren. darum. Nam paricida non utique is qui parentem occidisset dicebatur, sed qualemcunque hominem indemnatum. Ita fuisse indicat lex Numae Pompilii regis, his composita verbis: „Si quis hominem liberum dolo sciens morti duit, paricida esto." (Müller. pag. 221.)

fr. 25. Qui malum carmen incantasset

--

malum venenum. (VII. 14.)

Plinius Hist. Nat. XXVIII. 2. cit. ad tab. VIII. 8.

Gaius libro IV. ad L. XII Tab. fr. 236. pr. de V. S. Qui venenum dicit adiicere debet utrum malum an bonum; nam et medicamenta venena sunt.

fr. 26. Ne quis in urbe coetus nocturnos agitet. (IX. 6.)

Porcius Latro Declamat. in Catilinam c. 19. Primum XII tabulis cautum esse cognoscimus, ne quis in urbe coetus nocturnos agitaret. Deinde lege Gabinia promulgatum, qui coitiones ullas clandestinas in urbe conflavisset more maiorum capitali supplicio multaretur.

fr. 27. Ut sodalibus legem sibi ferre liceat. (VIII. 2.)

Gaius libro IV. ad L. XII Tab. fr. 4. D. de collegiis. (47. 22) Sodales sunt qui eiusdem collegii sunt, quam Graeci Etalgíav vocant His autem potestatem facit Lex pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant. Sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse rel.

TABULA

fr. 1. Privilegia ne inroganto. (XI. 1.)

IX.

fr. 2. De capite civis, nisi per maximum comitium, ne ferunto. (IX. 4.) Cicero pro domo c. 17. Vetant XII tabulae leges privis hominibus irrogari. (Non sunt enim generalia iussa, neque de universis civibus, sed de sin

« PreviousContinue »