Page images
PDF
EPUB

manu prendere, et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est,,Vindicia". Correptio manus in re atque in loco praesenti apud Praetorem ex XII tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est:,,Si qui in iure manum conserunt." Sed postquam Praetores propagatis Italiae finibus, datis iurisdictionibus negotiis occupati, proficisci vindiciarum dicendarum causa ad loginquas res gravabantur, institutum est contra XII tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud Praetorem manum consererent, sed ,,ex iure manum consertum" vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret, atque profecti simul in agrum de quo litigabatur terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad Praetorem deferrent, et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. (adde Cic. pro Murena c. 12.)

fr. 6. Vindicias dari secundum libertatem. (VI. 8.)

vid. Pomponius fr. 2. § 24. D. de Or. Iur. (I. 2.)

Livius III. c. 44. Advocati puellae, cum Virginium reipublicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse absentem de liberis dimicare; postulant, ut rem integram in patris adventum differat (Appius Claudius), lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem.

Dionys. Halic. XI. 30. σώματος εἰς δουλείαν ἐξ ἐλευθερίας ἀγομένου, μὴ τὸν ἀφαιρούμενον τὴν ἐλευθερίαν, ἀλλὰ τὸν φυλάττοντα, κύριον εἶναι μέχρι δίκης. ἔφη τε διὰ πολλὰς αἰτίας προσήκειν τῷ ̓Αππίω φυλάττειν τοῦτο τὸ δι καιον· πρῶτον μὲν, ὅτι τὸν νόμον τοῦτον ἅμα τοῖς ἄλλοις ἐν ταῖς δώδεκα δέλrois ávéygayev x. t. 2. [ut eius qui ex libertate in servitutem asseritur, non is qui in servitutem, sed is qui in libertatem asserit, dominus sit pendente lite; multasque ob causas hoc ius ab Appio servandum dicebat: primum quia hanc legem una cum ceteris in XII tabulis scripserat etc.]

[ocr errors]

Gothofredus fr. 5. et 6. ita restituere tentat: si qui in iure manum conserunt, secundum eum qui possidet; ast si qui quem liberali causa manu adserat, secundum libertatem vindicias dato.

fr. 7. Tignum iunctum aedibus vineaeque et concapet ne solvito. (VI. 9.) fr. S. In eum qui iunxit actionem dupli dari. (VI. 10.)

fr. 9. Quandoque sarpta donec dempta erunt (VI. 11.)

[ocr errors]

Festus v. Tignum, non solum in aedificiis, quo utuntur, appellatur, sed etiam in vineis, ut est in XII:,,Tignum iunctum aedibus vineave et concapu (concapit? v. concapes?) ne solvito. (Müll. p. 364. et 365. not.)

Ulpianus fr. 1. pr. D. de tigno iuncto. (47. 3.) Lex XII tabularum neque solvere permittit tignum furtivum aedibus vel vineis iunctum neque vindicare. Quod providenter Lex (XII) effecit, ne vel aedificia sub hoc praetextu diruantur, vel vinearum cultura turbetur; sed in eum qui convictus est iunxisse in duplum dat actionem.

Festus v. Sarpuntur, vineae i. e. putantur; ut in XII:,,Quandoque sarpta donec dempta erunt." (Müll. p. 348.)

Tigni appellatione in lege XII tabularum omne genus materiae ex qua aedificia constant significatur. (Gai. fr. 62. D. de V. S.)

Cf. Inst. II. 1. § 29. Paul. fr. 98. § 8. D. de solut. (46. 3.) fr. 23. § 6. D. de rei vind. (6. 1.) fr. 6. D. ad exhibendum (10. 4.) fr. 63. D. de donat. inter vir. (24. 1.)

Huschke in Comm. ad 1. XII tab. de tigno iuncto (Vratisl. 1837. 4. cf. Richter krit. Jahrb. 1838. p. 395.) Festi locos ita composuit: Tignum iunctum aedibus vincave si concapit, ne solvito; neque vinea sarpta quandoque, donec dempta erunt tigna vindicito; ast qui iunxit duplione damnum decidito. Böcking Pand. § 140. not. 23. Puchta Instit. § 232, dd.

TABULA VII.

fr. 1. Ambitus parietis sestertius pes esto. (VIII. 1.)

Paulus Diac. ex Festo v. Ambitus, proprie dicitur inter vicinorum aedificia locus duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus. (Müll. p. 16. et eod. pag. 5: ambitus dicitur circuitus aedificiorum patens in latitudinem pedes duos et semissem; in longitudinem idem quod aedificium.) Varro de L. L. V. 22. Etiam ambitus est quod circumeundo teritur; nam

b*

ambitus circuitus, ab eoque XII tabularum interpretes ambitus parietis circuitum esse describunt. (Müll. p. 9.)

Volusius Maecianus de asse: Sestertius duos asses et semissem. Lex etiam XII tabularum argumento est, in qua duo pedes et semis sestertius pes vocatur. Cf. fr. 14. D. de servit. praed. urb. (8. 2.)

fr. 2. De finium ratione ad exemplum legis Soloniae instituta. (VIII. 3.) Gai libro IV. ad L. XII tab. fr. 13. D. finium regund. (10. 1.) Sciendum est in actione finium regundorum illud observandum esse, quod ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est quam Athenis Solonem dicunt tulisse; nam illic ita est: Ἐάν τις αἱμασίαν παρ' ἀλλοτρίῳ χωρίῳ ὀρυγῇ, τὸν ὅρον μὴ παραβαίνειν· ἐὰν τειχίον, πόδα ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ οἴκημα, δύο πόδας· ἐὰν δὲ τά φρον ἢ βόθρον ὀρύττῃ, ὅσον τὸ βάθος ᾖ, τοσοῦτον ἀπολείπειν· ἐὰν δὲ φρέαρ, ὀργυιάν· ἐλαίαν δὲ καὶ συκῆν ἐννέα πόδας ἀπὸ τοῦ ἀλλοτρίου φυτεύειν, τὰ δὲ αλλα δένδρα πέντε πόδας. [Si quis sepem ad alienum praedium fxerit infoderitque, terminum ne excedito: si maceriam, pedem relinquito: si vero aedificium, pedes duos: si fossam aut scrobem foderit, quantum profunditatis habuerint, tantum spatii relinquito: si puteum, sex pedes: at vero oleam aut ficum ab alieno ad novem pedes plantato, ceteras arbores ad pedes quinque.]

fr. 3. Hortus. Heredium. Tugurium. (VIII. 6.)

Plinius Hist. Naturalis XIX. 4. § 1. In XII tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa; semper in significatione ea hortus; in horti vero heredium.

---

Festus v. Tuguria, a tecto appellantur domicilia rusticorum sordida. Quo nomine.... tione XII ait etiam ... (Müll. p. 355.) cf. Pomp. fr. 180. de V. S. (50. 16.)

Paulus D. ex Festo v. Hortus, apud antiq. omnis villa dicebatur. (Müll. 102.)
Idem v. Heredium, praedium parvulum. (Müll. 99.)

fr. 4.5. Finibus regundis tres arbitros dandos, si vicini iurgant. (VIII. 4. 5.) Cicero de Legg. I. 21. § 55. Ex hac autem non rerum, sed verborum discordia controversia nata est de finibus: in qua quoniam usucapionem XII tabulae intra quinque pedes esse noluerunt, depasci veterem possessionem Academiae ab hoc acuto homine non sinemus; nec Mamilia lege singuli, sed ex his (XII tab.) tres arbitri fines regemus.

Nonius Marcellus de proprietate sermonis cap. 5. § 34. (pag. 430.) Iurgium et lis hanc habent distantiam: iurgium levior res est, siquidem inter benivolos aut propinquos dissensio vel concertatio iurgium dicitur; inter inimicos dissensio lis appellatur. M. Tullius de Republ. Lib. IV.: Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam eligantiam:,,Si iurgant," inquit. Benevolorum concertatio non lis, ut inimicorum, sed iurgium dicitur. Et in sequenti: Iurgare igitur Lex putat inter se vicinos, non litigare.

Theod. Arcad. in Theod. Cod. II. 26. c. 5. Cunctis motionibus et machinis amputatis, finalibus iurgiis ordinem modumque praescripsimus, ac de co tantum spatio, hoc est pedum quinque, qui veteri iure praescripti sunt, sine observatione temporis arbitros iussimus iudicare etc.

Cf. Puchta Instit. § 234. Rudorff Gromatische Institutionen p. 433 sqq. fr. 6. De viae latitudine. (VIII. 10.)

Gaius fr. 8. D. de servitut. praed. rustic. (8. 2.) Viae latitudo ex lege XII tabularum in porrectum octo pedes habet; in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim.

Varro de L. L. VII. 15. Anfractum est flexum, ab origine duplici dictum, ab ambitu et frangendo; ab eo leges iubent in directo pedum octo esse, in anfracto sexdecim, id est in flexu. (Müll. p. 124.) Cf. Cels. fr. 6. in fine D. quemadm. servit. amitt. (8.6.) Iavol. fr. 13. § 2. 3. D. de serv. praed, rust. (8. 2.) fr. 7. Quomodo via immunita utendum sit. (VIII. 11.)

Cicero pro Caecina cap. 19. § 54. Si via sit immunita, iubet (lex XII) qua velit agere iumentum.

Festus v. Viae, sunt et publicae per quas ire, agere, vehere omnibus licet: privatae, quibus vetitum uti ... praeter eorum quorum sunt privatae. In XII est: Amsegetes vias muniunto: dionisam (eo ni sani?) lapides sunt (ni munierint?)

qua volet iumenta agito. (Müll. p. 371.) cf. Zeitschr. für gesch. Rechtsw. XII. 399. XIV. 144.

fr. 8. Si aqua pluvia nocet. (VIII. 9.)

Pomponius fr. 21. D. de statuliberis. (40. 7.) Et quod ita scriptum est: ,,videbitur," pro' hoc accipi debet: videri poterit; sic et verba XII tabularum veteres interpretati sunt: si aqua pluvia nocet, id est si nocere poterit.

Paulus fr. 5. D. ne quid in loco publ. (43. 8.) Si per publicum locum rivus aquaeductus privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tabularum, ut noxae domino caveatur.

Cicero Topic. c. 9. § 38. 39. ut aqua pluvia ultimo genere ea est quae de coelo veniens crescit imbri; sed propiore loco, in quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia nocens, eius generis formae, loci vitio et manu nocens; quarum altera iubetur ab arbitro coërceri, altera non iubetur. fr. 9. De arboribus circumcidendis. (VIII. 7.)

Ulpianus fr. 1. § 8. D. de arboribus caedendis. (43. 27.) Quod ait Praetor, et lex XII tabularum efficere voluit, ut quindecim pedes altius rami arboris circumcidantur; et hoc idcirco effectum est, ne umbra arboris vicino praedio noceret. Cf. Pomponius fr. 2. D. eod. Paul. S. R. V. 6. § 13.

fr. 10. De glande legenda. (VIII. 8.)

Plinius Hist. Nat. XVI. 5. Cautum est praeterea lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.

Gaius libro IV. ad L. XII tab. fr. 236. § 1. de V. S.: Glandis appellatione omnis fructus continetur, ut Iavolenus ait, exemplo Graeci sermonis, apud quos omnes arborum species άzgodova appellantur.

fr. 11. Venditas res et traditas non aliter emptori adquiri, quam si is pretium venditori solverit vel alio modo ei satisfecerit. (VI. 4.)

vid. Inst. II. 1. § 41. et Theophilus h. 1.

fr. 12. Statu liberum, emptori dando, ad libertatem pervenire. (VI. 3.) Ulpiani fragm. II. 4.: Sub hac conditione liber esse iussus, si decem milia heredi dederit, etsi ab herede abalienatus sit, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet; idque lex XII tabularum iubet.

Cf. Pomp. fr. 29. § 1. Modest. fr. 25. D. de statuliberis. (40. 7.) Statuliber est qui testamento certa conditione proposita iubetur esse liber; et si per heredem stat, quominus statuliber praestare possit quod praestare debet, nihilominus liber esse videtur. (Festus v. Statuliber Müll. p. 314.)

TABULA VIII.

fr. 1. Si quis occentaverit, sive carmen condiderit quod infamiam faceret flagitiumre alteri, eum fustibus feriri. (VII. 8.)

Cicero de Republ. libro IV. apud Augustinum de civit. dei II. 9.: Nostrae XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt:,,Si quis occentavisset," sive carmen condidisset quod infamiam faceret flagitiumve alteri. (Orell. IV. 1. pag. 476.)

[ocr errors]

Cicero Tuscul. IV. 2. § 4: quamquam id quidem etiam XII tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt.

Porphyrio ad Horat. Satir. Il. 1. 81. Qua lege cautum erat, ne quis in quemquam maledicum carmen scriberet. Eleganter iurisperitus de Lege loquitur.

Cornutus ad Persium Satir. I. 137. propter quod lege XII tabularum cautum est, ut fustibus feriretur qui publice invehebatur. Porphyrio ad Horat. Epistol. II. 1. 152. Fustuarium supplicium constitutum erat in auctorem carminum infamium.

Occentassint antiqui dicebant, quod nunc,,convicium fecerint" dicimus; quod id clare et cum quodam canore fit, ut procul exaudiri possit; quod turpe habetur, quia non sine causa fieri putatur. (Festus v. Occentassint Müll. p. 181.) Cf. Paul. S. R. V. 4. § 6.

fr. 2. Si membrum rupit, ni cum eo pacit, talio esto. (VII. 9.)

Festus v. Talionis, mentionem fieri in XII ait Verrius hoc modo: „Si mem

« PreviousContinue »