Page images
PDF

DUODECIM TABULARUM FRAGMENTA.

T A B U L A I.

fr. 1. Si in ius vocat, ni it, anteslator: igilur em capito. (Gothofr. I. 1.2.)

Porphyrio ad Horat. Satir. I. 9. v. 76. Adversarius molesti illius lloratium oonsulit, an permittat se antestari, iniecta manu extracturus ad Praetorem, quod vadimonio non paruerit. De liac autem lege XII tabularum liis verbis cautum est: „Si vis vocationi testamini, igitur en capito antestari." Est ergo antestari, scilicet anteqnam inanum iniiciat.

Cicero de Legg. II. 4. §0. A parvis, Quinte, didicimus, Si in ius vocat. atque eiusmodi alias , leges nominare.

Lucilius Satir. XVII. Si non it, capito, inquit, eum; et si calvitur, ergo fur dominum. (apud Nonium Marcellum de proprietate serm. v. calvitur pag. 7.)

lgitur nunc quidem pro completionis significalione valet, quae est ergo; sed apud antiquos ponebatur pro inde, et postea, et tum. (Festus h. v. Miill. p. 105.)

Em, pro eum. (Paul. Dial. ex Festo h. v. pag. 77 Miill.) fr. 2. Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. (I. 3.)

Festus v. Struere (Miill. p. 310. 312.) Struere antiqni dicebant pro adiccre, augere. — Aut in Duodecim quod est: ,,Si calvitur, pedemve struit, manum endoiacito;" alii putant significare retrorsus ire, alii in aliam partem, alii fugeie, alii gradum augere, alii minuere.

Festus v. Pedcm struit, in XII significat fugit, ut ait Servius Sulpicius. (Miill. p. 210.)

„Si calvitur" ct moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et fnistrationem alios vexarent litibus. (Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 233. pr. D. de V. S.) fr. 3. Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dalo. si nolet, arceram ne sternito. (I. 4.)

Gellius Noct. Attic. XX. I. § 25. Verba sunt haec de Lcge: ,,Si in ius vocat, gi morbus nevitasve vitium cscit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito."

Arcera plaustrum est rusticum, tectum undique quasi arca. Hoc vocabuluin et aput Varronem et aput M. Tullinm invenitur. Hoc auteui vehiculi genere senes et aegroti vectari solent. Varro ytQOvxoSiSaandlm: ,,Veliebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno cum arcera: si non vellet, non sterneret." (Nonius Marcellus de propriet. sermon. h. v. pag. 55.)

Arvera, quae etiam in XII tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca , arcera dictum. (Varro l)e lingua lat. V. § 140. pag. 51. Mull.)

Escil, erit. (1'aul. Diac. ex Festo h. v. p. 77. et Miill. p. 386.) fr. 4. Assiduo vindex assiduus esto; proletario quoi qnis volet vindex eslo. (I. 6.)

Gellius Noct. Attic. XVI. 10. § 5. Tum ibi quaeri coeptnm est, quid esset proletarius. — Namque Ennius vcrbum hoc ex XII tabulis vestris accepit, in qnibus, si recte commemini, ita scriptum est: „A<lsiduo vindex adsiduus esto. proletario [iam civi] cui quis volet vindex esto."

Cicero Topica. c. 2. § 10. Cum Lex Aelia Sentia assiduo vindicem assiduum esse iubcat, locupletem iubet locupleti: locnples enim est assiduus, ut ait Aelius, appellatus ab asse dando. (Adde de Republ. II. 22. § 40.)

Proletarii dicti sunt plebei qui nihil reipublicae exhibeant, sed tantum prolein suffieiant. (Nonins Marcellus de propriet. sermon. h. v. pajr. 67.)

Quibus erant pecnniae satis, locupletis, assiduos; contrarios, proletarios. (Varro De vita populi Komani. Lib. I. apnd Nonium ibid.)

Proletarii cives dicebantur qui in plebe tenuissima erant, et non amplius qunm miUe et quingentos aeris in censum deferebant (Nonius cit. pag. 155.) Cf. Paul. Diac. ex Festo v. assiduus (Miill. p. 9.) fr. 5. De Fortibus et Sansltibus. (IX. 2.)

Festua v. Sanates. Sanates dicti sunt qui supra infraque Komum habiUverunt: quod nomen his fuit, quia cum defecissent a Romanis, brevi post redierunt in amicitiam, quasi sanata mente. itaque in XII cautum est: „Ut idem iuris esset Sanatibus, quod Forctibus," id est bonis et qui nunquam defecerant a populo Romano. (Mtill. pag. 348.)

Eiusdem alio loco (Miiller pag. 321) fragmentum extat tale: „ in XII.

Nex Forti Sanati id est bonor "Quod Iac. Gothofredus

ita restituere conatus est: Itaqiie scriplum est in XII: ,,Nexo Soluto, Forti Sanati idem ius esto," id est bonorum, quod et peregrino qui et inf eriorum colonianim etc. Muller ita: hinc in XII: „Nexi solutique, ac forti, S&n&tisque idem ius esto," id est bonoru/», et qui defecerant sociorum etc. etc. Cf. Huschke, Nexura pag. 245 sqq.

Horctum et Forctum pro bono dicebant. (Paulus Diac. eod. pag. 102.) Forcles, boni et frugi, sive validus. (Paul. Diac. eod. p. 84.) fr. 6. Rem ubi pagunt, orato. (I. 7.)

fr. 7. Ni pagunt, in comilio aut in foro ante meridiem causam conicito, quom perorant ambo praesentes. (I. 8.)

Anctor ad Herennium. II. 13. § 20. Sunt pacta quae legibus observandn sunt, hoc raodo: ,,Rem ubi pagunt, orato: ni pagunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam conicito."

Antiqui „pago" quoque dicebant pro paciscor. (Priscianus Art. grammatic. X. 5. § 32.)

Testes sunt XII tabulae, ubi est: „Ni pagunl," per hanc formam , quod male quidam per C enuntiant; est enim praepositum eius pepigi, a pango , ut tango tetigi, non paxi, ut a dico dixi. (Terentius Scaurus De orthographia pag. 2253. Putsch.)

Gellius XVII. 2. § 10. In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est: ,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt Hertz.), quom pororant ambo praesentes."

XII Tabulis ortus tantum et occasus nominantur; post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso Consulum id pronunciante, cum a curia inter rostra et graecostasin prospexisset solem. (Plinius Histor. Natur. VII. 60.)

Horarum nomen non minus annos CCC Komae ignoratum esse credibile est; nam in XII tabulis nusquam nominatas horas invenies ut in aliis postea legibus, sed: „ante meridiem;" eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi raeridies discernebat. (Censorinus De die natali. c. 23.) fr. S. Post meridiem praesenti stlitem addicito. (I. 9.) fr. 9. Sol occasus suprema tempestas esto. (I. 10.)

Gellius XVII. 2. § 10. ,,SoIe, inquit, occaso." — In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est: ,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt, Hertz), quom perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti stlitem addicito. [Si ambo praesenles] sol occasus suprema tempestas csto.

Festus v. Suppreraum. Alias extremum significat; ut in lcgibus XII: „Solis occasns diei suprema tempcstas esto." (MiiU. p. 305.)

Varro de L. L. VI. 3. Suprema, summum diei, id a superrimo. Hoc tempns XII tabulae dicunt occasum esse solis. Sed postea Lex Plaetoria id quoque tempus iubet esse supremum quo praeco in comitio supremam pronuntiavit populo. (Miill. pag. 74.)

Varro ibid. VII. 51. Supremuin a superrimo dictum; itaque in XII tabulis dicnnt: ,,Solis occasu diei suprema teinpestas esto." Libri Augurum pro Wmpestate tempestutem dicunt, supremum augurii tempus. (Miill. pag. 141.)

Macrobius Saturnal. I. 3. Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei: indc iam supra vocatur tempus occiduum: et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tcmpus; sicut expressum est in XII tabulis: ..Solis occasns supreraa tempestas esto."

Censorinus de die natali'c. 24. Hinc suprema; quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic: „Bol occasus suprema tempestas esto." Sed postea M. 1'laetorius Tribunus plcbis scitum tulit, in quo scriptum est: „Praetor urbanus, qni nunc est quique posthac fuat, duos lictores apud se habeto, isque usque ad supremam ius inter cives dicito." fr. 10. Vades — Subvades. (II. 1.)

Gellius XVI. 10. § 8. Sed enim cum proletarii et adsidui, et sanates, et vades et subvades, — evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiqnitas — consopita sit etc. Cf. etiam Orai IV. 184.

TABULA II.

fr. 1. de sacramenlo quingeiiario et quinquagenario vid. Gai IV. 14.

fr. 2. — Morbns sonticus — status dies cum boste — si quid borum fuit ununi iudici arbitrove reove, dies diffisus esto. (II. 2.)

(icllius XX. 1. § 27. Ceteroqui morbum vehemcntiorem, vim gTaviter nocendi habentem, lcgum istarum scriptores alio in loco uon per se morburn, sed morbum sonticum appellant.

Cicero de officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apnd maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut: „Statnj dies cum hostc;" itcmquc „Adversus hostem aetcrna auctoritas."

Festus v. Heus, nunc dicitur qui causam dicit; et item qui quid promisit spoponditve ac debct. At Gallus Aelius libro sccundo significationum verborum quae ad ius pertinent ait: „Reus cst, qui cum altero litem contestatam habct, sivc is agit, sive cum eo actum est. Bcus stipulando est idem qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero qui stipulatus est, non is qni alteri adstipulatus est. Reus promittendo est qui suo nomine alteri quid promisit, quive pro altero quid promisit." At Capito Ateins in eadem quidem opinione est, sed excmplo adiuvat interpretationem. Numa [nam?] in secunda tnbula secunda lege, in qua scriptum est: ,,Quid horum fuit nnum iudici arbitrove reove, eo die diffensus esto." Nunc nterque actor reusque in indicium evocatur; itemque accusator de via citur more vetere et consuetudine antiqua. (Miill. p. 273.)

Ulpianus fr. 2. § 3. D. si quis cautionibus. (2. 11.) Quemadmodum potuit se sistere qui adversa valctudine impeditus est? et ideo etiam lex XII tabnlurum: Si iudex vel altcruter ex Htigatoribus morbo sontico impediatnr, iubet dicm iudicii esse diffisum.

Cf. etiam Gellius. XVI. 4. § 3. 4. (militilius scriptis dies praefiniebatur, — deinde iusiurandum, ut adessent, his additig exceptionibus:— morbns sonticus, —status condictusve dies cum hoste, rel.) fr. 3. Cui testinionium defuerit, is terliis diebus ob portum\)bvagulatum ito. (II. 3.)

Festus v. Portum, in XII pro domo positum omnes fere consentiunt: „Cni testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Miill. p. 233.)

Festus v. Vagulatio, in lege XII tabularum significat quaestionem cum convicio: „Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Miill. 375.) Cf. Puchta Instit. § 160. d. Haubold opuscula I. p. 147 sqq.

Gaius libro I. adL.XII tab.fr. 18. D. De in ius voo. (2. 4.): Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere: quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum si»; eumquc qui inde in ius vocaret vim infen e videri. (Sed etiam a vinea et balneo et tlieatro nemo dubitat in ius vocari licere, Gai fr. 20. eod.) fr. 4. Pactum de furlo. (II. 12.)

Ulpianus fr. 7. § 14. D. de pactis (2. 14.) Et in caeteris igitur omnibus ad edictum Praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem rcspiciunt, pacisci licet. Nam et de furto pacisci Lex permittit. Cf. Paul. fr. 17. § 1. D. de pactis (2. 14.) Diocl. c. 13. C. de furtis. (0. 2.)

T A B U L A III.

fr. 1. Aeris confessi rebusqiie iure iudicatis triginta dies iusti sunto. (III. 4.) fr. 2. Posl deinde manus iniectio esto: in ius ducito. (III. 5.)

« PreviousContinue »