Page images
PDF
EPUB

Auctor ad Herennium I. 13. § 23. Paterfamilias uti super familia pecuniave sua legaverit, ita ius esto.

Novella Iustin. XXII. c. 2. Uti legassit quisque de sua re, ita ius esto. Paulus fr. 53. D. de V. S. (50. 16.) Nam cum dicitur apud veteres:,,Adgnatorum gentiliumque,“ que pro separatione accipitur. At cum dicitur:,,Supra pecuniae tutelaeve suae," tutor separatim sine pecunia dari non potest. De tutela testamentaria hac lege confirmata vide etiam Ulp. XI. 14. Paul. fr. 20. D. de testam. tut. (26. 4.)

De manumissionibus testam. hac lege confirmatis vid. Ulp. I. 9. Paul, fr. 80. de V. S. (50. 16.)

fr. 4. Si intestato moritur cui suus heres nec escit, adgnatus proximus familiam habeto. (V. 2.)

Ulpiani fragm. XXVI. 1. et Collatio Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 1. (Ulpianus libro singulari sub tit. De legitimis hereditatibus.) Intestatorum gentilitiorum hereditates pertinent primum ad suos heredes. Si sui heredes non sint, ad consanguineos, i. e. fratres et sorores ex eodem patre. Si nec hi sunt, ad reliquos adgnatos: his enim cautum est lege XII tabularum hac:,,Si intestatus moritur, cuius heres nec escit, agnatus proximus familiam habeatur."

Liberorum appellatione nepotes et pronepotes ceterique qui ex his descendunt continentur: hos enim omnes suorum appellatione lex XII tabularum comprehendit. (Callistr. fr. 220. pr. D. de V. S.)

Respondit, qui post mortem avi sui concipitur, is neque legitimam hereditatem eius tamquam suus heres, neque bonorum possessionem tamquam cognatus accipere potest; quia lex XII tabularum eum vocat ad hereditatem, qui moriente eo de cuius bonis quaeritur in rerum natura fuerit. (Iulian. fr. 6. D. de suis et legitimis 38. 16.)

Familiae appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie accepta est; nam et in res et in personas deducitur. In res, utputa in lege XII tabularum his verbis:,,Adgnatus proximus familiam habeto." (Ulp. fr. 195. § 1. de V. S.) Cf. Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) Gai III. 9. 11. 12. (Collat. XVI. 2.) Inst. III. 1. § 1. II. 2. pr. § 1. 3. 5.

fr. 5. Si agnatus nec escit, gentilis familiam nancitor. (V. 3.)

Collat. Legg. Mosaic. et Rom. XVI. 4. § 2. (Ulpian. libro sing. sub tit. De legitimis hereditat.) Si agnatus defuncti non sit, eadem lex XII tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis:,,Si gnatus nescit, gentiles familiam heres hanc." Nec gentilitia iura in usu sunt.

Cicero de invent. II. 50. § 148. (et Auctor. ad Herenn. I. 13. § 23.) Si paterfamilias intestato moritur, familia pecunia que eius agnatorum gentiliumque esto.

Cf. Gai III. 17. (Collat. XVI. 2.) Paul. S. R. IV. 8. § 3. (Collat. XVI. 3.) fr. 6. De legitima agnatorum tutela. (V. 7.)

Gai I. 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. Cf. Gai I. 157. Inst. I. 15. pr. § 2. Ulp. fragm. XI. 3. et fr. 1. pr. fr. 5. pr. D. de legitim. tut. (26. 4.)

fr. 7. Si furiosus est, adgnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Ast ei custos nec escit. (V. 8.)

Cicero de invent. II. 50. § 148. Lex est: si furiosus est, agnatorum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Cf. Auctor ad Herennium I. 13. § 23. Ulp. fragm. XII. 2. Paul. fr. 53. pr. de V. S. Varro de R. R. I. 2. (mente est captus et ad agnatos et gentiles est deducendus). Festus v. Nec. Nec coniunctionem

[ocr errors]

positam esse ab antiquis pro non,

ut et in XII est:,,Ast ei custos nec escit." (Müll. p. 162.)

Cf. Inst. I. 23. § 3. Ulp. fr. 3. pr. D. de tutelis. (26. 1.) Ulp. fr. 1. Gai. fr. 13. D. de curat. furiosi. (27. 10.)

fr. 8. de legitima patroni successione. (V. 4.)

Ulp. fragm. XXIX. 1. Civis Romani liberti hereditatem lex XII tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit.

Ulp. fr. 195. § 1. de V. S. Cum de patrono et liberto loquitur Lex:,,Ex ea familia, inquit, in eam familiam."

GNEIST INSTITUTIONES.

b

Ulpianus libro II. Instit. (in Collat. XVI. 8. 9. vid. infra pag. 176. not.) Cf. Gai III. 40. (46. 49. 51.) Inst. III. 7. pr. I. 17. et Theophil.

Iac. Gothofredus Legem ita restituere conatus est: Si libertus intestato moritur, cui suus heres nec escit, ast patronus patronive liberi escint, ex ea familia in eam familiam proximo pecunia adduitor.

fr. 9. Nomina hereditaria ipso iure esse divisa. (V. 5.)

fr. 10. Hereditatem actione familiae erciscundae esse dividendam. (V. 6.) Gordianus c. 6. C. famil. ercisc. (3. 36.) Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem: cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tabularum divisa sint. Cf. Paul. fr. 25. § 9. 13. D. famil. ercisc. (10. 2.) Iustin. Cod. VII. 40. c. 1. IV. 2. c. I. VIII. 31. c. 1. II. 3. c. 26.

Gaius fr. 1. pr. D. familiae ercisc. (10. 2.) Haec actio (sc. familiae erciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum. Namque coheredibus volentibus a communione discedere, necessarium videbatur aliquam actionem constitui qua inter eos res hereditariae distribuerentur.

I. Gothofredus haec tentat: Nomina inter heredes pro portionibus hereditarüs ercla cita sunto. Caeterarum familiae rerum ercto non cito, si volent heredes, erctum citum faciunto: Praetor ad erctum ciendum arbitros tres dato (coll. Festo v. Erctum citumque Müll. p. 82. Gell. I. 9. § 12. et Servio ad Aeneid. VIII. v. 642. ,,Donatus hoc loco contra metrum sentit, dicens: citae, divisae; ut est in iure: ercto non cito, i. e. patrimonio vel hereditate non divisa; nam citus, cum divisus significat, ci longa est. Ergo citae veloces intelligamus.")

TABULA VI.

fr. 1. Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nuncupassit, ita ius esto. (VI. 1.)

Festus v. Nuncupata. (Müller p. 173.) Nuncupata pecunia est, ut ait Cincius in libro II. de officio iurisconsulti, nomina, certa, nominibus propriis pronuntiata:,,Cum nexum faciet mancipiumque, uti lingua nunenpassit, ita ius esto": ita, uti nominarit locutusve erit, ita ius esto. cf. Cic. de officiis III. 16. § 65. cit. ad fr. 2. h. t. Cic. de Orat. I. 57. § 245. Vide etiam fr. 2. 48. D. de pactis. (2. 14.)

Nuncupare, nominare valere apparet in legibus, ubi nuncupatae pecuniae sunt scriptae. (Varro d. L. L. VI. 60. Müll. p. 95.)

Cf. de Scheurl, Nexum p. 21 sq. Bachofen, Nexum 12. Huschke, Nexum 23 sq. fr. 2. Adversus infitiantem eo nomine dupli poenam statui. (VI. 2.)

Cicero de officiis III. 16. § 65. Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset dupli poenam subiret: a iureconsultis etiam reticentiae poena est constituta.

fr. 3. Usus auctoritas fundi biennium, ceterarum rerum annus esto. (VI. 5.)

Cicero Topica cap. 4. § 23. Quod in re pari valet, valeat in hac quae par est, ut: Quoniam usus auctoritas fundi biennium est, sit etiam aedium: at in Lege aedes non appellantur, et sunt ceterarum rerum omnium, quarum an

nuus est usus.

Cic. pro Caecina c. 19. § 54. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium. At utimur eodem iure in aedibus quae in Lege non appellantur. Cf. Gai. II. 42. 54. Theophil. ad Inst. II. 6. pr.

fr. 4. De trinoctio usurpandi causa. (VI. 6.)

vid. Gai. I. 111.

Gellius III. 2. § 12. 13. Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi, non esse usurpatam mulierem, quae cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem quartum Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex XII tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posterioris sex horae alterius anni essent qui inciperet ex Kalendis. (Eadem repetuntur apud Macrob, Saturn. I. 3. cf. etiam Cic. pro Flacco c. 34. § 84.)

fr. 5. Si qui in iure manum conserunt. (VI. 7.)

Gellius XX. 10. § 7—9. „Manum conserere." Nam de qua re disceptatur in iure, in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul

« PreviousContinue »