Page images
PDF
EPUB

fr. 3. Ni iudicatum facit aut quips endo em iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus: quindecim pondo ne maiore [minore?], aut si volet minore [maiore?] vincito. (III. 6.)

fr. 4. Si volet, suo vivito. ni suo vivit, qui em vinctum habebit libras farris endo dies dato. Si volet, plus dato. (III. 7.)

Gellius XX. 1. § 42-45. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissolverent: eosque dies Decemviri iustos appellaverunt, velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. Post deinde, nisi dissolverent, ad Praetorem vocabantur et ab eo quibus erant iudicati addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur. Sic enim sunt opinor verba Legis:,,Aeris confessi rebusque iure iudicatis" et e. quae supra fr. 1-4. scripta sunt. Cf. Gellius XV. 13. Gai III. 78. 79. IV. 21. Gai fr. 7. et Ulp. fr. 4. § 5. D. de re iudicata. (42. 1.) Verbum vivere quidam putant ad cibum pertinere. Sed Ofilius ad Atticum ait his verbis et vestimenta et stramenta contineri; sine his enim neminem vivere posse. (fr. 234. § 2. D. de V. S. Gai lib. II. ad legem XII tabularum.) fr. 5. Sexaginta dies in rinculis eum retineri. (III. 8.)

Gellius XX. 1. § 46. 47. Erat autem ius interea paciscendi; ac nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. inter eos dies trinis nundinis continuis ad Praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem etc.

fr. 6. Tertüs nundinis capite poenas dari. (III. 9.)

Gellius XX. 1. § 47-49. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicut dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt: Nam si plures forent quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. Et quidem verba ipsa Legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare:,,Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto."

Quintil. Instit. Orat. III. 6. § 51. Sunt enim quaedam non laudabilia natura, sed iure concessa: ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit.

Tertullianus Apologetic. c. 4. Sed et iudicatos in partes secari a creditoribus leges erant: consensu tamen publico crudelitas postea erasa est, et in pudoris notam capitis poena conversa est bonorum adhibita proscriptione: suffundere maluit hominis sanguinem, quam effundere.

fr. 7. Adversus hostem aeterna auctoritas. (III. 3.)

Cicero De officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut ,,adver

sus hostem aeterna auctoritas."

Gaius libro II. ad L. XII Tab. fr. 234. pr. de V. S. (50, 16.) Quos nos hostes appellamus, eos veteres perduelles appellabant, per eam adiectionem indicantes cum quibus bellum esset.

TABULA IV.

fr. 1. Monstrosos partus caedere licere. (IV. 1.)

Cicero de Legib. III. 8. § 19. Nam mihi quidem pestifera videtur (scil. Tribunorum plebis potestas), quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit: enius primum ortum si recordari volumus, inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde cum esset cito legatus (letatus? vel necatus?) tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, brevi tempore nescio quo pacto recreatus multoque tetrior et foedior natus est. Dionys. Halic. II. 15. (de lege Romuli loquitur qua concessum sit patri partum monstrosum necare adhibitis quinque vicinis proximis.)

Cf. Rossbach Röm. Ehe not. 147.

fr. 2. de iure patriae potestatis. (IV. 2.)

Dionysius Halicarn. II. 26. Ὁ δὲ τῶν Ρωμαίων νομοθέτης (ὁ Ρώμυλος)

ἅπασαν, ὡς εἰπεῖν, ἔδωκεν ἐξουσίαν πατρὶ καθ' υἱοῦ, καὶ παρὰ πάντα τὸν τοῦ βίου χρόνον, ἐάν τε εἴργειν, ἐάν τε μαστιγοῦν, ἐάν τε δέσμιον ἐπὶ τῶν κατ ̓ ἀγρὸν ἔργων κατέχειν, ἐάν τε ἀποκτιννύναι προαιρῆται, κἂν τὰ πολιτικὰ πράττων ὁ παῖς ἤδη τυγχάνῃ, κἂν ἐν ἀρχαῖς ταῖς μεγίσταις ἐξεταζόμενος, κἂν διὰ τὴν εἰς τὰ κοινὰ φιλοτιμίαν ἐπαινούμενος. [At Romanorum legislator (Romulus) omnem, ut ita dicam, potestatem in filium patri concessit, idque toto vitae tempore; sive eum in carcerem coniicere, sive flagris caedere, sive vinctum ad rusticum opus detinere, sive occidere vellet; licet filius iam rempublicam administraret et inter summos magistratus censeretur, et propter suum studium in rempublicam laudaretur.]

Idem Il. 27. Καὶ οὐδὲ ἐνταῦθα ἔστη τῆς ἐξουσίας ὁ τῶν Ρωμαίων νομοθέ της, ἀλλὰ καὶ πωλεῖν ἐφῆκε τὸν υἱὸν τῷ πατρί. καὶ τοῦτο συνεχώρησε τῷ πατρὶ μέχρι τῆς τρίτης πράσεως αφ' υἱοῦ χρηματίσασθαι, μείζονα δοὺς ἐξου σίαν πατρὶ κατὰ παιδὸς ἢ δεσπότῃ κατὰ δούλου. θεραπόντων μὲν γὰρ ὁ πραθεὶς ἅπαξ, ἔπειτα τὴν ἐλευθερίαν ευράμενος αυτοῦ τὸν λοιπὸν κύριός ἐστιν· υἱῶν δ ̓ ὁ πραθεὶς ὑπὸ τοῦ πατρός, εἰ γένοιτο ἐλεύθερος, ὑπὸ τῷ πατρὶ πάλιν ἐγίνετο. κἂν τὸ δεύτερον ἀπεμπωληθείς τε καὶ ἐλευθερωθεὶς δοῦλος ὥσπερ ἐξ ἀρχῆς τοῦ πατρὸς ἦν. μετὰ δὲ τὴν τρίτην πρᾶσιν ἀπηλλακτο τοῦ πατρός. Τοῦ τον τὸν νόμον ἐν ἀρχαῖς μὲν οἱ βασιλεῖς ἐφύλαττον εἴτε γεγραμμένον εἴτε ἄγραφον· οὐ γὰρ τὸ σαφὲς εἰπεῖν· ἁπάντων κράτιστον ἡγούμενοι νόμων. καταλυθείσης δὲ τῆς μοναρχίας δέκα ἄνδρες ἅμα τοῖς ἄλλοις ἀνέγραψαν νόμοις. καὶ ἔστιν ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν λεγομένων δώδεκα δέλτων, ἃς ἀνέθεσαν ἐν ἀγορά. [Neque Romano legislatori hoc satis fuit, quod hanc potestatem patri dedisset, sed etiam ei filium vendere permisit. Et hoc quoque patri concessit usque ad tertiam venditionem ex filio quaestum facere, data patri in filium maiore potestate quam domino in mancipium. Nam servus semel venditus, deinde libertatem adeptus in posterum est sui iuris; at filius a patre venditus, si liber fuisset factus, redibat in potestatem patris: et iterum venditus et libertate donatus servus patris ut ante fiebat; sed post tertiam demum venditionem ex patris potestate exibat. Hanc legem prisci illi reges, sive scriptam sive non scriptam (neque enim certi quidquam possum afferre) omnium praestantissimam ducentes observarunt. Sed sublato regno Decemviri eam inter ceteras retulerunt; extatque in XII tabularum ut vocant quarta, quas in foro posuere.] Cf. Gell. V. 19. § 9. Cicero pro domo c. 29. (infra p. 30.)

fr. 3. Si pater filium ter venum duit, filius a patre liber esto. (IV. 3.)

vid. Ülpiani fr. X. 1. Gai I. 132. IV. 79. Dionys. Hal. cit. ad fr. 2. fr. 4. In decem mensibus proximis postumum natum iustum esse. (IV. 4.) Gellius III. 16. § 12. Comperi feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam Decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent: sed Divum Adrianum causa cognita decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse etc.

Cf. Ulp. fr. 3. § 9. 11. 12. D. de suis et legitim. (38. 16.)

TABULA V.

fr. 1. Virgines Vestales a tutela liberas esse.

vid. Gai I. 144. 145; (sunt liberae etiam a patria potestate. Gai I. 130. Ulp. X. 5. Gell. I. 12. § 9.)

fr. 2. Res mancipi mulieris quae in tutela agnatorum sit ne usucapiantur. vid. Gai. II. 47. (cf. Gai Il. 80. 81. et citt. - Vat. fragm. $ 1: propter Rutilianam constitutionem eum qui pretium mulieri dedisset etiam usucapere.) fr. 3. Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto. (V. 1.)

vid. Ulpiani fragm. XI. 14. (I. 9.) Gai II. 224. Inst. II. 22. pr. Pomponius fr. 120. de V. S. (50. 16.) Verbis legis XII tabularum his : ,,Uti legassit suae rei, ita ius esto," latissima potestas tributa videtur et heredis instituendi et legata et libertates dandi, tutelas quoque constituendi: sed id interpretatione coangustatum est, vel legum vel auctoritate iura constituentium. Cicero de invent. II. 50. $ 148. Paterfamilias uti super familia pecuniaque sua legaverit, ita ius esto.

« PreviousContinue »