Page images
PDF
EPUB

DUODECIM TABULARUM FRAGMENTA.

TABULA I.

fr. 1. Si in ius vocat, ni it, antestator: igitur em capito. (Gothofr. I. 1. 2.) Porphyrio ad Horat. Satir. I. 9. v. 76. Adversarius molesti illius Horatium consulit, an permittat se antestari, iniecta manu extracturus ad Praetorem, quod vadimonio non paruerit. De hac autem lege XII tabularum his verbis cautum est:,,Si vis vocationi testamini, igitur en capito antestari.“ Est ergo antestari, scilicet antequam manum iniiciat.

Cicero de Legg. II. 4. § 9. A parvis, Quinte, didicimus, Si in ius vocut, atque eiusmodi alias, leges nominare.

Lucilius Satir. XVII. Si non it, capito, inquit, eum; et si calvitur, ergo fur dominum. (apud Nonium Marcellum de proprietate serm. v. calvitur pag. 7.)

Igitur nunc quidem pro completionis significatione valet, quae est ergo; sed apud antiquos ponebatur pro inde, et postea, et tum. (Festus h. v. Müll. p. 105.) Em, pro eum. (Paul. Dial. ex Festo h. v. pag. 77 Müll.)

fr. 2. Si calvitur pedemve struit, manum endo iacito. (I. 3.)

Festus v. Struere (Müll. p. 310. 312.) Struere antiqui dicebant pro adicere, augere. Aut in Duodecim quod est:,,Si calvitur, pedemve struit, manum endoiacito;" alii putant significare retrorsus ire, alii in aliam partem, alii fugere, alii gradum augere, alii minuere.

Festus v. Pedem struit, in XII significat fugit, ut ait Servius Sulpicius. (Müll. p. 210.)

„Si calvitur“ et moretur et frustretur. Inde et calumniatores appellati sunt, quia per fraudem et frustrationem alios vexarent litibus. (Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 233. pr. D. de V. S.)

fr. 3. Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato. si nolet, arceram ne sternito. (I. 4.)

Gellius Noct. Attic. XX. 1. § 25. Verba sunt haec de Lege:,,Si in ius vocat, si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito."

Arcera plaustrum est rusticum, tectum undique quasi arca. Hoc vocabulum et aput Varronem et aput M. Tullium invenitur. Hoc autem vehiculi genere senes et aegroti vectari solent. Varro yɛgovtodidacnál: „Vehebatur cum uxore vehiculo semel aut bis anno cum arcera: si non vellet, non sterneret." (Nonius Marcellus de propriet. sermon. h. v. pag. 55.)

Arcera, quae etiam in XII tabulis appellatur; quod ex tabulis vehiculum erat factum ut arca, arcera dictum. (Varro De lingua lat. V. § 140. pag. 54. Müll.)

Escit, erit. (Paul. Diac. ex Festo h. v. p. 77. et Müll. p. 386.)

fr. 4. Assiduo vindex assiduus esto; proletario quoi quis volet vindex esto. (1. 6.)

-

Gellius Noct. Attic. XVI. 10. § 5. Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius. Namque Ennius verbum hoc ex XII tabulis vestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: „,Adsiduo vindex adsiduus esto. proletario [iam civi] cui quis volet vindex esto."

Cicero Topica. c. 2. § 10. Cum Lex Aelia Sentia assiduo vindicem assiduum esse iubeat, locupletem iubet locupleti: locuples enim est assiduus, ut ait Aelius, appellatus ab asse dando. (Adde de Republ. II. 22. § 40.)

Proletarii dicti sunt plebei qui nihil reipublicae exhibeant, sed tantum prolem sufficiant. (Nonius Marcellus de propriet. sermon. h. v. pag. 67.)

Quibus erant pecuniae satis, locupletis, assiduos; contrarios, proletarios. (Varro De vita populi Romani. Lib. I. apud Nonium ibid.)

Proletarii cives dicebantur qui in plebe tenuissima erant, et non amplius quam mille et quingentos aeris in censum deferebant (Nonius cit. pag. 155.)

Cf. Paul. Diac. ex Festo v. assiduus (Müll. p. 9.)

fr. 5. De Fortibus et Sanatibus. (IX. 2.)

Festus v. Sanates. Sanates dicti sunt qui supra infraque Romam habitaverunt: quod nomen his fuit, quia cum defecissent a Romanis, brevi post redierunt in amicitiam, quasi sanata mente. itaque in XII cautum est:,,Ut idem iuris esset Sanatibus, quod Forctibus," id est bonis et qui nunquam defecerant a populo Romano. (Müll. pag. 348.)

[ocr errors]

in XII.

Eiusdem alio loco (Müller pag. 321) fragmentum extat tale: Nex .... Forti Sanati.... id est bonor...." Quod Iac. Gothofredus ita restituere conatus est: Itaque scriptum est in XII:,,Nexo Soluto, Forti Sanati idem ius esto," id est bonorum, quod et peregrino qui et inferiorum coloniarum etc. Müller ita: hinc in XII:,,Nexi solutique, ac forti, Sanatisque idem ius esto," id est bonorum, et qui defecerant sociorum etc. etc. Cf. Huschke, Nexum pag. 245 sqq.

Horctum et Forctum pro bono dicebant. (Paulus Diac. eod. pag. 102.)
Forctes, boni et frugi, sive validus. (Paul. Diac. eod. p. 84.)

fr. 6. Rem ubi pagunt, orato. (I. 7.)

fr. 7. Ni pagunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam conicito, quom perorant ambo praesentes. (I. 8.)

Auctor ad Herennium. II. 13. § 20. Sunt pacta quae legibus observanda sunt, hoc modo:,,Rem ubi pagunt, orato: ni pagunt, in comitio aut in foro ante meridiem causam conicito.'

Antiqui,,pago" quoque dicebant pro paciscor. (Priscianus Art. grammatic. X. 5. § 32.)

ut

Testes sunt XII tabulae, ubi est:,,Ni pagunt," per hanc formam, quod male quidam per C enuntiant; est enim praepositum eius pepigi, a pango, tango tetigi, non paxi, ut a dico dixi. (Terentius Scaurus De orthographia pag. 2253. Putsch.)

Gellius XVII. 2. § 10. In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est: ,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt Hertz.), quom perorant ambo praesentes."

XII Tabulis ortus tantum et occasus nominantur; post aliquot annos adiectus est et meridies, accenso Consulum id pronunciante, cum a curia inter rostra et graecostasin prospexisset solem. (Plinius Histor. Natur. VII. 60.)

Horarum nomen non minus annos CCC Romae ignoratum esse credibile est; nam in XII tabulis nusquam nominatas horas invenies ut in aliis postea legibus, sed:,, ante meridiem;" eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat. (Censorinus De die natali. c. 23.) fr. 8. Post meridiem praesenti stlitem addicito. (I. 9.) fr. 9. Sol occasus suprema tempestas esto. (I. 10.) Gellius XVII. 2. § 10. „,,Sole, inquit, occaso." In XII autem tabulis verbum hoc ita scriptum est:,,Ante meridiem causam conscito (coniciunt, Hertz), quom perorant ambo praesentes. Post meridiem praesenti stlitem addicito. [Si ambo praesentes] sol occasus suprema tempestas esto.

Festus v. Suppremum. Alias extremum significat; ut in legibus XII: ,,Solis occasus diei suprema tempestas esto." (Müll. p. 305.)

Varro de L. L. VI. 3. Suprema, summum diei, id a superrimo. Hoc tempus XII tabulae dicunt occasum esse solis. Sed postea Lex Plaetoria id quoque tempus iubet esse supremum quo praeco in comitio supremam pronuntiavit populo. (Müll. pag. 74.)

Varro ibid. VII. 51. Supremum a superrimo dictum; itaque in XII tabulis dicunt:,,Solis occasu diei suprema tempestas esto." Libri Augurum pro tempestate tempestutem dicunt, supremum augurii tempus. (Müll. pag. 141.) Macrobius Saturnal. I. 3. Deinde a mane ad meridiem, hoc est ad medium diei: inde iam supra vocatur tempus occiduum: et mox suprema tempestas, hoc est diei novissimum tempus; sicut expressum est in XII tabulis: ,,Solis occasus suprema tempestas esto.

[ocr errors]

Censorinus de die natali'c. 24. Hinc suprema; quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic:

,,Sol occasus suprema tempestas esto." Sed postea M. Plaetorius Tribunus plebis scitum tulit, in quo scriptum est:,,Praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duos lictores apud se habeto, isque usque ad supremam ius inter cives dicito."

fr. 10. Vades. Subvades. (II. 1.)

Gellius XVI. 10. § 8. Sed enim cum proletarii et adsidui, et sanates, et vades et subvades, evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas

-

consopita sit etc. Cf. etiam Gai IV. 184.

TABULA II.

fr. 1. de sacramento quingenario et quinquagenario vid. Gai IV. 14. fr. 2. - Morbus sonticus status dies cum hoste

[ocr errors]

iudici arbitrove reove, dies diffisus esto. (II. 2.)

si quid horum fuit unum

Gellius XX. 1. § 27. Ceteroqui morbum vehementiorem, vim graviter nocendi habentem, legum istarum scriptores alio in loco non per se morbum, sed morbum sonticum appellant.

Cicero de officiis. I. 12. § 37. Hostis enim apud maiores nostros is dicebatur, quem nunc peregrinum dicimus. Indicant XII tabulae, ut:,,Status dies cum hoste;" itemque ,,Adversus hostem aeterna auctoritas."

Festus v. Reus, nunc dicitur qui causam dicit; et item qui quid promisit spoponditve ac debet. At Gallus Aelius libro secundo significationum verborum quae ad ius pertinent ait:,,Reus est, qui cum altero litem contestatam habet, sive is agit, sive cum eo actum est. Reus stipulando est idem qui stipulator dicitur, quippe suo nomine ab altero qui stipulatus est, non is qui alteri adstipulatus est. Reus promittendo est qui suo nomine alteri quid promisit, quive pro altero quid promisit." At Capito Ateius in eadem quidem opinione est, sed exemplo adiuvat interpretationem. Numa [nam?] in secunda tabula secunda lege, in qua scriptum est:,,Quid horum fuit unum iudici arbitrove reove, eo die diffensus esto." Nunc uterque actor reusque in iudicium evocatur; itemque accusator de via citur more vetere et consuetudine antiqua. (Müll. p. 273.)

Ulpianus fr. 2. § 3. D. si quis cautionibus. (2. 11.) Quemadmodum potuit se sistere qui adversa valetudine impeditus est? et ideo etiam lex XII tabularum: Si iudex vel alteruter ex litigatoribus morbo sontico impediatur, iubet diem iudicii esse diffisum.

Cf. etiam Gellius. XVI. 4. § 3. 4. (militibus scriptis dies praefiniebatur, - deinde iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: morbus son

ticus,

status condictusve dies cum hoste, rel.) fr. 3. Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum 'obvagulatum ito. (II. 3.)

Festus v. Portum, in XII pro domo positum omnes fere consentiunt:,,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito.“ (Müll. p. 233.) Festus v. Vagulatio, in lege XII tabularum significat quaestionem cum convicio:,,Cui testimonium defuerit, is tertiis diebus ob portum obvagulatum ito." (Müll. 375.) Cf. Puchta Instit. § 160. d. Haubold opuscula I. p. 147 sqq. Gaius libro I. ad L. XII tab. fr. 18. D. De in ius voc. (2. 4.): Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere: quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit; eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri. (Sed etiam a vinea et balneo et theatro nemo dubitat in ius vocari licere, Gai fr. 20. eod.)

fr. 4. Pactum de furto. (II. 12.)

Ulpianus fr. 7. § 14. D. de pactis (2. 14.) Et in caeteris igitur omnibus ad edictum Praetoris pertinentibus, quae non ad publicam laesionem, sed ad rem familiarem respiciunt, pacisci licet. Nam et de furto pacisci Lex permittit. Cf. Paul. fr. 17. § 1. D. de pactis (2. 14.) Diocl. c. 13. C. de furtis. (6.2.)

TABULA III.

fr. 1. Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. (III. 4.) fr. 2. Post deinde manus iniectio esto: in ius ducito. (III. 5.)

« PreviousContinue »