Page images
PDF
EPUB

commemoratis ad Gaium illustrandum continentur, ea exponere me indice reservanda scholis sunt.

V. Iustiniani Institutionum nostra editio quam proxime, ut par est, accedit ad Schraderianam, cui titulus inscriptus est: ,,Imp. Iustiniani Institutionum libri IV. Ad fidem codicum manuscriptorum aliorumque subsidiorum criticorum recensuit, commentario perpetuo iustruxit Eduardus Schrader ICtus. Berolini apud G. Reimerum 1832. 4. (Corporis iuris civilis a Schradero, Tafelio, Clossio, Maiero edendi Tomus I.) Immensae quam in hoc opus contulit operae editor rationem reddidit in Prodromo corporis iuris civilis edendi, et in Ephemeridibus Tubingensibus (Kritische Zeitschr. für Rwiss. Tom. III. pag. 333 seq.). Idem in usum tironum editionem stereotypam curavit (Berol. 1836. 1855.).

Mihi vix quidquam superfuit, quam ut variarum lectionum brevem delectum adderem (quas uncis inclusas et litteris cursivis expressas in ipsum contextum inserui); item locorum cognatorum delectum praecipue ex Digestis depromptorum, ad eas praesertim partes in quibus Gaianae Institutiones deficiunt. Hos plerumque in marginem conieci, ne cum annotatione ad Gaium confunderentur.

VI. Ulpiani liber singularis Regularum pridem quasi comes habitus est Institutionum, quibuscum ille in summis rebus rerumque divisionibus convenit. Novos quosdam locos continet, quos ex tabulis systematicis facile colligas: Gai articuli qui alicuius momenti sunt apud Ulpianum plerique omnes redeunt. Et recte Mommsenius monet, Gai rationem et Ulpiani non aliter fere differre, ac differant Institutiones ab Regulis, id est iuris civilis rudimenta a summis praeceptis iuris enucleati. Gai igitur sermo commodus et facilis est, tamquam scholarum: Ulpiani Regulae,,ea brevitate, perspicuitate, proprietate conscriptae sunt quam adhuc secuti sumus omnes, assecutus est nemo."

Persuasit mihi idem auctor Ulpiani librum non casu et incuria librariorum, sed consilio alicuius qui eum data opera in compendium redegerit imperfectum ad nos pervenisse. Desunt in libro, ut nunc est, divisiones fere omnes, atque ipsae gravissimae: divisio hominum in servos et liberos, liberorum in ingenuos et libertinos; divisiones rerum praecipuae, divisiones adquisitionum, divisio successionum in testamentarias et quae ab intestato veniunt: cum tamen illud fragmentum Regularum quod in Digestis reliquum habemus (fr. 25. D. de O. et A.) a divisione actionum incipiat more solito. Maioris momenti est, quod ubicunque Ulpianus ius quod tradebat in desuetudinem abisse confessus erat, ibi in libro qualem habemus hiatus apparet: ut in eo loco qui de gentiliciis hereditatibus egerat (XXVI. 1. 6.), in enarratione antiquissimoram testamentorum (XX. 2.) Deest caducorum vindicatio heredum et legatariorum patrum post tit. XVII; desunt constitutiones antiquiores de testamento militari (XX. 2.). Nec magis fortuito casu in universum titulos de caelibe et orbo mutilatos esse crediderim. Sunt etiam commata manifesto truncata iis locis, ubi verbum quoddam antiquatum in Ulpiani sermone emergebat, velut XI. 28: Feminae autem tutela liberantur [iure liberorum], cf. I. 6. IX pr. De singulis his aliisque ambigas vel disceptes: sed coniuncta maximi momenti sunt. Disceptare licet etiam de consilio quod sibi breviator proposuerit: sed quodcunque id fuit,,,compendium edimus libri regularum, non librum ipsum", ut delere non liceat quae addiderit epitomator, etiamsi primitivi libelli rationem et ordinem pervertant. Quo pertinent permultae rubricae praeter verum ordinem interiectae, nec raro male scriptae,

quas suis locis notavimus. In contextu ipso perpauca interpolata esse omnes consentiunt multa quidem breviator omisit, universum ius obligationum et actionum resecuit, pauca commutavit aut in deteriorem formam corrupit.

Ut Gai ita etiam Ulpiani unicus exstat codex MCXXVIII. bibliothecae reginae Christinae Vaticanae, saeculo decimo vel undecimo scriptus; qui a folii CXC. aversa pagina usque ad folii CCII. aversam paginam Ulpiani librum continet. Nam gravissima Savinii argumenta tantum non evincunt hunc Vaticanum codicem eundem esse, atque eum ex quo Tilii prodiit editio princeps. Nova quaedam argumenta ad eam sententiam firmandam nunc affert Vahlen in sua editione (D. Ulpiani ex libro singulari excerpta, rec. Io. Vahlen Bonn. 1856.), ex qua nonnullis locis Cuiacii testimonia de Tiliano Codice recepi. Qui praeterea extant duo codices, quos vocant Auredani et Gervasii, nihil nisi apographa Vaticani seu Tiliani esse satis constat. Pleniora de codicum et editionum ratione praebet Vahlen pag. VII-XV.

In hac editione Boeckingii potissimum scripturam secutus sum, qui quartae editioni (Bonn. 1855.) etiam apographum sua expensa exactissime descriptum adiecit. Hinc inde tamen codicis Vaticani scripturam tacite restitui et unam alteramque doctorum coniecturam praetuli, eodem genere litterarum et signorum usus atque in Gaio edendo. Neque neglexi commentationem Roederi,,Versuche der Berichtigung von Ulpiani fragmenta. Goett. 1856." qui menda consueta librarii, falsasque ut videtur siglarum solutiones (v. gr. quoniam, pro quia, quod, quando, quum) diligenter collegit. Raro tamen traditam in his scripturam mutare ausus sum, quia difficile mihi videbatur in hac re constantem esse. Nec facile nimiam in hac re audaciam devitari patere videtur ex aliquot coniecturis quas Huschkius proposuit in censura Vahlenianae editionis N. Jahrb. f. Philologie u. Paed. tom. LXXV. pag. 365–377. De Hugonis, Schillingii, Lachmanni aliorumque meritis, et de adminiculis. criticis et exegeticis plura dat editio Böckingiana. In annotatione denique locorum similium eandem quam in Gaio rationem secutus sum, vel etiam simpliciorem.

VII. Iulii Pauli (sive Paulli) Receptas Sententias quas in lege Romana Visigothorum sive breviario Alariciano reliquas habemus multo magis depravatas esse constat quam Ulpiani librum singularem. Compositor enim et titulos confudit et excerpendo multa corrupit, fortasse vix quarta primitivi operis parte servata. Coniungenda sunt fragmenta quae in Collatione, in Consultatione et passim occurrunt. Nostra haec editio nec quae in breviario extant nec quae aliunde collecta sunt integra exhibet; sed delegi ea quae Ulpiani Regulis supplendis inservire possent. Utilia enim earum complementa ministrat, eaque brevissima regularum forma expressa, non solum in iis partibus iuris quae de obligationibus et actionibus ex Ulpiani Regulis resecta sunt, sed etiam in aliis quae ex tabulis adiectis colligere licet. Qua contractione vix dixeris libellum in deterius mutilatum esse, quippe qui inde ab initio nihil nisi abruptas sententias sub certis titulis collectas continuerit. Contra mihi persuaserim Paulum in hanc speciem redactum paulo minus neglectum iri scholisque nostris utiliorem fore. Ceterum in iis quae recepi Ludovici Arndtsii editionem corpori iuris Auteiustinianei insertam, et separatim Bonnae 1833. excusam, secutus sum, varietate scripturae quam adiecit Gust. Haenel raro usus. Sententias in breviario non servatas litteris currentibus distinxi.

VIII. Fragmenta duodecim tabularum in Gai commentariis quadraginta fere locis afferuntur, quos ex tabula quam adiecimus colligas. Ea In

[ocr errors]

stitutionum syntagmati praemitti aptum visum, ut quantum fieri possit, nobis ita ante oculos posita sint, ut fuerunt integrae tabulae iis quos Gaius instituebat. Et cum Dirksenii opus saepe laudari soleat, raro in manibus adolescentium nostrorum sit, his consuli videbatur, si eius recensionem repeterem litteris rectis excusam, servato etiam ordine Dirkseniano, adiecto tamen numero Iacobi Gothofredi. In ceteris fragmentis, quorum sensum fere, non verba novimus, litteris cursivis sententiam breviter expressi; plerumque adeo indirecta oratione, maxime ubi cavendum erat, ne ipsa legis verba servata esse viderentur. In delectu fontium, locorum cognatorum, explicationum eandem fere quam in Gaio rationem tenui. Ciceronis locos ex Orelliana, Gellii plerumque ex Hertziana editione attuli.

IX. Tabulas denique systematicas egregio Boeckingii exemplo addidi. Cui viro praestantissimo quantum in his ut in Gai et Ulpiani editione debeam, grato animo profiteor. In secunda tamen tabula simpliciorem viam eam secutus sum, ut articulorum seriem secundum Gaianam argumentorum dispositionem et ipsa Institutionum verba redderem.

Scribebam Berolini mense Decembri MDCCCLVII.

« PreviousContinue »