Page images
PDF

commemoratis ad Gaiuni illustrandum continentur, ea exponere me indice reservanda scholis sunt.

V. Iustiniani Institutionum nostra editio quam proxime, ut par est, accedit ad Schraderianam, cui tilulus inscriptus est: „Imp. Iustiniani Inslitutionum libri IV*. Ad (idem eodicum manuscriptorum aliorumque subsidiorum criticorum recensuit, commentario perpetuo iustruxit Eduardus Schräder ICtus. Berolini apud G. Reimerum 1832. 4. (Corporis iuris civilis a Sobradero, Tafelio, Clossio, Maiero edendi Tomus I.) Immensae quam in hoc opus contulit operae editor rationem reddidit in Pródromo corporis iuris civilis edendi, et in Ephemeridibus Tubingensibus (Kritische Zeitschr. für Rwiss. Tom. III. pag. 333 seq.). Idem in usum lironum editionem stereotypamcuravit (Berol. 1836. 1855.).

Mihi vix quidquam superfuit, quam ut variarum lectionum brevem delectum adderem (quas uncís inclusas et Iitteris cursivis expresses in ipsum contextum inserui); item locorum cognatorum delectum praecipue ex Digestís ilepromptorum, ad eas praesertim partes in quibus Gaianae Institutiones deíiciunt. Hos plérumque in marginem conieci, ne cum annotatione ad Gaium confunderentur.

VI. U ) p i a ni liber singularis Regularum pridem quasi comes habitus est Institutionum, quibuscum ilie in summis rebus rerumque divisionibus convenit. Novos quosdam locos continet, quos ex tabulis systematicis facile colligas: Gai articuli qui alicuius momenti sunt apud Ulpianum plerique omnes redeunt. Et recte Mommsenius monet, Gai rationem et Ulpiani non aliter fere differre, ac différant Institutiones ab Regulis, id est iuris civilis rudimenta a summis praeceptis iuris eniicleati. Gai igitur sermo cornmodus et facilis est, tamquam scholarum: Ulpiani Regulae „ea brevitate, perspicuitate, proprietate conscriptae sunt quam adhuc secuti sumus omnes, assecutus est nemo."

Persuasit mihi idem auctor Ulpiani librum non casu et incuria librariorum, sed consilio alicuius qui eum data opera in compendium redegerit imperfecta ad nos pervenisse. Desunt in libro, ut nunc est, divisiones fere omnes, atque ipsae gravissimae: divisio dominum in servos et liberes, liberorum in ingenuos et libertinos; divisiones rerum praecipuae, divisiones adquisitionum, divisio successionum in testamentarias et quae ab inlestato veniunt: cum lamen illud fragmentum Regularían quod in Digestís rcliquum habemus (fr. 25. D. de O. et A.) a divisione actionum incipiat more sólito. Maioris momenti est, quod ubicunqiie Ulpianus ins quod tradebat in desuetudinem abisse confcssus erat, ibi in libro qualem habemus hiatus apparet: ut in eo loco qui de gentiliciis hereditatibus egerat (XXVI. 1. 6.), in enarratione antiquissimornra testamentorum (XX. 2.) Deest caducorum vindicatio heredum et legatariorum patrum post tit. XVII; desunt constitutioncs antiquiores de testamento militari (XX. 2.). Nec magia fortuito casu in Universum títulos de caelibe et orbo mutílalos esse credíderim. Sunt etíam commata manifesto trúncala iis locís, ubi verbum quoddam anliquatum in Ulpiani sermone emergebal, velut XI. 28: Feminae autem tutela liberantur [iure liberorum], cf. I. 6. IX pr. De singulis his aliisque ambigus ve) disceptcs: sed coniuncta maximi momenti sunt. Disceptare licet etiam de consilio quod sibi breviator proposuerit: sed quodcunque id fuit, ,,compendium edimus libri regularnm, non librum ipsum", ut delere non liceat quae addiderit epitomator, etiamsi primitivi libelli rationem et ordinem pervertanl. Quo pertinent permultae rubricae praeter verum ordinem interiectae, nec raro male scriptae, quas suis locis notavimus. In contextu ipso perpauca interpolata esse omnes consentiunt: inulla quidem breviator omisit, universum ius obligationum et actionum resecuit, pauca commutavit aut in deleriorem formam corrupit.

Ut Gai ita etiam Ulpiani unicus exslat codex MCXXVHI. bibliothecae reginae Cliristinae Valicanae, saeculo decimo vel undecimo scriptus; qui a folii CXC. aversa pagina usque ad folii CCII. aversam paginam Ulpiani libruin continet. Nam gravissima Savinii argumenta tantum non evincunt hunc Vaticanum codicem eundem esse, atque eum ex quo Tilii prodiit cditio princeps. Nova quaedam argumenta ad eam sententiam lirmandam nunc alfert Vahlen in sua editione (D. Ulpiani cx libro singulari excerpta, rec. Io. Vahlen Bonn. 1856.), ex qua nonnullis lqpis Cuiacii testimonia de Tiliano Codice recepi. Qui praetcrea extant duo codices, quos vocant Auredani etGervasii, nilnl nisi apographa Vaticani seu Tiliani esse satis constat. Pleniora de cotlicuiu et editionum ratione praebet Vahlen pag. VII—XV.

In hac editione Boeckingii potissimum scripturam secutus sum, qui quartae editioni (Bonn. 1855.) etiam apographum sua expensa exactissimc descriptum adiecit. Hinc inde tamen codicis Vaticani scripturam tacite restitui et unani alteramque doctorum coniecturam praetuli, eodeni genere lilterarum et signorum usus atque in Gaio edendo. Ncque neglexi commentationem Boederi „Versuche der Berichtigung von Ulpiani fragmenta. Goett. 1856." qui menda consucta librarii, falsasque ut videtur siglarum solutiones (v. gr. quoniam, pro quia, quod, quando, quum) diligenter collegit. Baro tamcn traditam in his scripturam mutare ausus siini, quia diflicilc mihi videbatur in hac re constantem esse. Nec facile nimiam in liac re audaciam devitari patere videlur ex aliquot coniecturis quas Husclikius proposuit in censura Vahlenianae editionis N. Jahrb. f. Philologie u. Paed. tom. LXXV. pag. 365—377. De Hugonis, Schillingii, Lachmanni aliorumque meritis, et de adminiculis criticis et exegeticis plura dat editio Bockingiana. In annotatione denique locorum similium eandem quam in Gaio rationem secutus sum, vel etiam simpliciorem.

VII. Iulii Pauli (sive Paulli) Beceptas Sententias quas in lege Bomana Visigothorum sive breviario Alariciano reliquas habemus inulto magis depravatas esse constat quam Ulpiani librum singularem. Compositor enim et titulos confudit et excerpendo multa corrupit, fortasse vix quarta primitivi operis parte servata. Coniungenda siint fragmenta quae in Collatione, in Consultatione et passim occurrunt. Nostra haec editio nec quae in breviario extant nec quae aliunde collecta sunt integra exhibet; sed delegi ea quae Ulpiani Begulis supplendis inservire possent. Utilia enim eariim complementa ministrat, eaque brevissima regularum forma expressa, non solum in iis partibus iuris quae de obligationibus et actionibus ex Ulpiani Begulis resecta sunt, sed etiam in aliis quae ex tahulis adicctis colligere licet. Qua contractione vix dixeris libellum in deterius miitilatum esse, quippe qui inde ab initio nihil nisi abruptas scnlentias sub certis titulis collectas continuerit. Contra mihi persuaserim Paulum in hanc speciem redactum paulo minus neglectum iri scholisquc nostris utiliorem fore. Ceterum in iis quae recepi Ludovici Arndtsii editionem corpori iuris Auteiustinianei insertam, et separalim Bonnae 1S33. excusam, secutus sum, varietate scripturae quam adiecit Gust. Haenel raro Iisiis. Sententias in breviario non servatas litteris currentibus distinxi.

VIII. Fragmenta duodecim tabularum in Gai commentariis quadraginta fere locis afferuntur, quos ex tabula quam adiecimus colligas. Ea In

slilutionum syntagmati pracmitti aptum visum, ut qiiantum (ieri possit, nobis ita anle oculos posita sint, ut fuerunt integrae tabulae iis quos Gaius instituebat. Et cum Dirksenii opus saepe laudari soleat, raro in manibus adolescentium Doslrorum sit, liis consuli videbatur, si eius recensionem repeterem litleris rectis cxctisam, servato ctiam ordine Dirkseniano, adiecto tamcn numero Iacobi Golhofredi. In celeris fragmentis, qiiorum sensum fere, non verba noviinus, lilleris cursivis sententiam breviter expressi; plerumque adeo indirecta oralinne, maxime ubi cavendum erat, ne ipsa legis verba servala esse viderenlor. In delectu fontium, locorum cognatorum, cxplicationum eandem fere quam in Gaio rationem tenui. Ciceronis Iocos ex Orelliana, Gcllii plerumque ex Hertziana edilione attuli.

IX. Tabulas dcnique systematicas egregio Boeckingii exemplo addidi. Cui viro praestantissimo quantum in his ut in Gai et Clpiani editione delieain, grato ainimo profiteor. In sccunda tamen tabula simpliciorcm viain eam secutus sum, ut articulorum seriem secundum Gaianam argumentorum dispositionem et ipsa Inslitutionum verba redderem.

Scribebam Berolini mense Dccembri MDCCCLVII.

« PreviousContinue »