Page images
PDF

maiores lineolis , trium fere litterarum spatium indicantibus; licet

calculus propter inaequalitatem litterarum et frequentissiinum siglarum usum non satis certus videatur. Lacunarum snpplementa, ubi non litterae sed vocabula integra desiderantur, binis asteriscis * », altero in principio, altero in fine pósito separavit. Versuum integroruni lacunas longioribus lineis et numero versuum deficientium apposito signilicavit.

Denique multorum doctorum Observationen criticas Goeschenius suis annotationibus intermiscuit, eosque ipse enumerat. Sunt hi: Andreae,Baumbach, Rluhme, Brinkmann (Notae subitaneae ad Gai Instit. Slesv. 1821), Buttmann, Caplick, Cramer, Dirksen (Versuche zur Kritik etc. Lips. 1823 p. 104 sq.), Euler, Haubold (Gesch. Zeitschr. HI. 358 sq.), Heise (ibid. III. 297 sq.), Hollweg, Hugo (ibid. III. 289 sqq.), Huschke, Keller, Nicbuhr (ibid. III. 129 sqq.), Sander, Savinius (ibid. III. 129 sqq. 305 sqq.), Schräder, Unterholzner (Coniecturae de supplendis lacunis Gai etc. Vratisl. 1823. et Zeitschr. V. 26 sqq.).

Ceteri Gai editores quantum Goeschenianis editionibus debeant, ipsi fatentur. Inter quos Boeckingii editiones quatuor nitidissimae contextum diligentissime expressum exhibent (quarta Lips. 1855. 12.), expletis cautissime iis quae in códice legi non poterant ex coniectura tarn aliorum quam sua: i ta tarnen, „ut ex formis signisque facile perspici posset, et ubi codicis verba litteraeve ante oculos lectorum versarentur, et ubi dubios ductus editor interprétalos esset, et ubi verba locave plane evanide facta coniectando restituisset." Duodecim editiones praeter suas Boeckingius ipse enumerat in quartae suae Praefatione p. XI—XIII. Quibus accedit Heffteri libri IV. editio cum libro observationum honorifice nominanda.

IV. Post tantam clarissimorum virorum operam novam editionem synopticam in usum scholarum paraturo mihi complura quae a prioribus in usum vocata erant nec necessaria nec apta visa sunt. Gaianam scripturam nec paginis codicis indicandis, nec lineolis perpendiculars et obliquis, nec asteriscis, nec semicirculis onerare volui, quibus animus adolescentium confunditur et a verborum tenore avertitur; neve complicata lacunarum indicatione lectores deterrerentur, locos desperatos in annotationem reiicere malui. Vel his lectionis impedimentis remotis spero me orationem ad legendum faciliorem reddidisse. Paragraphorum signa ut ea Goeschenius posuerat retinui, licet non omnibus locis satis apte collocate videantur. Sequor etiam ratinnem a Goeschenio traditam, ut verba minus certa, ubi de sententia constaret, admitterem litteris cursivis distincta; idque etiam iis locis feci, ubi soUe orthographiae differentia subesset, atque ipsa m orthographiam paulo magig quam Lachmannus consueto huius aetatis mori et constantiae accommodavi. Litteris antiquis seu vulgaribus non expressi nisi quae in códice aut litteris aut certis compendiis scripta supersunt.

Sed illam regulam „ut rerun novarum et incertarum nihil Gaio adfingeretur, nisi quod aut clare scriptum, aut aliorum scriptoriim certis testimoniis confirmatum esset," non stricte tenui. Nimirum ipsi qui earn sequi voluerant, viri gravissimi, non solum vocabula, sed Íntegros versus et artículos ex coniectura suppleverunt. Quae ratio paulo audaciiis adhiberi potest editioni usui tironum accommodatae, quibus multa commata plane inutilia sunt, ni lacunas expleveris, quorumque mentes interrupta oratione a re ipsa avertuntur. Id solum cavendum est, ne supplementa talia pro certis habeantur. Permulta igitur ex mera, graviorum certe auctorum, coniectura supplevi, sed ea litteris minusculis cursivis ita distincta, ut primo adspectu cuius originis et generis sint planissime pateat; nisi quod quae ex lustiniani Institntionibus et Digestis aut ex aliis certis testimoniis snppleta sunt, non dubitavi maiusculis cursivis reddere.

Triplici igitur typorum genere usus sum:

1. typis qui vulgo vocantur antiquis, seu rectis vulgaribus, in iis reddendis quae in codice certa et indubitata extant;

2. lypis cursiris seu italicis, ad ea exprimenda, quae ob solam orthoijraphicam ralionem mutata, cel ductibus codicis aliquatenus indicala, rel ex orationis tenore satis cerla, rel locorum cognatorum teslimoniis firmata tidentur;

3. lypis nirsivis mintt&ailis, in iis ipiae ex mera coniectura inlerpolata vel mvlala strnl. Uncinis [] more solito ea inclusi, quae in codice scripta quidem sunt,

sed eiicienda videntur.

Etsi editionem potissimum Goeschenianam tertiam, liabita quidem per universum opus Boeckingianae quartae ratione, secutus sum, tamen codicis scripturam hinc inde ubi ferri potuit tacite restitui. Ceteruni in Iocis difficilioribus libera ex coniecturis aliorum eligendi facultate usus sum, ct ubi gravioris momenti videbantur, variarum coniecturarum delectum addidi, signis *) **) ff) appositis; atque ubi commode lieri poterat, simul ea quae de re ipsa addenda erant subiunxi. Plura qui desiderent, iis Lachmanni maior editio cum Bocckingiana debet ad manus esse. Permulta, eaque ingeniosa, Huschkius ad Gaium contulit in variis scriptis (Phil. Ed. Huschke zur Kritik und Interpretation von Gaius Institutionen, Sludien des rtim. Rechts. Vratislav. 1830 pag. 168—33(i, — Kritische Bemerkmigen zum 4ten Buch der Institntionen des Gaius, gcsch. Zeitschr. XIII. pag. 248—388, — Gaius, Beitraege zur Krilik und zum Verstandniss des Gaius Lips. 1855). Cui quantum debeam, ut ad singulos articulos annotatum est, ita hor. quoque loco gratus proiiteor. Neque ncglexi Poeschmanni commentariola: „Studien zu Gaius Lips. 1854" et „Observationuni ad ius Anteiustinianeum et Iustiu. triga. Lips. 1857."

Ut in annotatione critica cavendiim erat, ne notae textum premerent: ita subnotandis locis similibus et aliis qui aliquid lucis afTerrent, quos litteris a) b) c) significavi, Gaium illustrare institui, non longius arcessitis et undique congestis tirones fatigarc. Proxime cognalos locos iam Goeschenius indicaverat, uberrimam collectionem Boeckingius composuit, plura etiam ex Schraderi institiitionum editione maiore et aliunde addere poteram. Sed quamvis breviter et succincte tales Iocos annotemus^ tamen nimia eorum ubertate, cum praesertim adolescentibtis impeditior et sumptuosior ad plerosque aditus sit, „statim ab initio rudem adhuc et infirmum animiim studiosi onerabimus et descrlorem sttidiorum efficiemus." In iiniversum perpetua utriuscjue Institutionis comparatio ct historiae iuris et taciti in utramque Institutionem commentarii loco est. Saepissime tamen etiam Digestorum fragmenta citavi, quae quidem Institutionum lines non miiltum egredianlur; frequentcr Ulpiani librum singularem Regnlarum et Pauli Sententias, quibus comparandis etiani tabulae nostrae inserviunt; rarius fragmenta Valicana et Collationem; rarissime Theophilum. Gai Epitomes verba supplendarum Iaciinarum causa apposui. Varronis, Festi, Boethii ut plurimum, haud raro etiam Ciceronis locos, ad verbum exhibui. Librorum aditu difliciliorum mentionem facere consulto devitavi. Quae recentioribus libris, commentationibus, dissertationibus in Goescheniana Praefatione et a Boeckingio (ed.IV.) pag. XIV—XVIII.

« PreviousContinue »