Page images
PDF

primo el ultimo, foliisque aversis XXXIX. et ХЫ1. rch'qua Gaiana produnt, eaque sola in magna folii II. parte inveniuntur. Extant in códice nunc Gaiana folia 126, formae quadratae mediae; deperdita esse videntur tria (vid. Praefat. cit. p. XXX.); unum tarnen extra codicem alia via nobis servatiini est. Folium enim singulare, codici VTeronensi olim iunetum, in quo de praescriptionum et interdictorum iure exponilur (nunc fol. 235. 236. „extra codicem" = Gai IV. § 136—144. med.), iam Maffeius in opusculis ecclesiasticis (istoria teológica, Trento 1740.) publici iuris fecerat, eiusque memoriam renovaverat Hauboldus in „Notitia fragmenti Veronensis de interdictis, Lipsiae 1816." — Goescheniana praefatio p. XXI. foliorum ordinem, ut nunc est in códice rescripto fol. Г—-CXXVI., comparât cum primitiva paginarum Gai serie pag. 1—251.

Ex his sexaginta paginae integrae, duae ex parte, bis rescriptae sunt, et ita quidem, ut cum triplex scriptura eodem directa sit, saepissime altera alteram tegat atque adeo trium scripturarum versus plane in eundem locum incident. Praeterea ii qui membranas ad rescribendum praeparabant, non eo «e continuerunt, ut veterem scripturam abluendo delerent, sed earn in aversa cuiusque fere folii pagina, quae pilosa olim fuerat, cultro ut videtur eraserunt. Quo factum est, ut magna pars foliorum ter scriptorum, non pauca etiam bis scripta, nunc aut penitus legi non possint, aut nihil nisi verba abrupta incertosque litterarum ductus exhibeant. Restant post tot tantosque doctorum labores in Universum 36 fere paginae desperatae, quas suis locis in hae editione adnotavimus.

Gaiani operis scriptura litterarum uncialium antiquitate et elegantia insignis est, litterarum forma, siglarum indoles et frequentia, initialium (igura talis, ut Niebuhrius codicem Iustiniani tempore antiquiorem arbitretur, assenliente generatim Koppio. (Ztschr. f. gesch. Rchtsw. IV. 473 sq.)

In códice etsi tarn initium quam linem commentariorum Gai superesse constat, tarnen titulus operis universi non reperitur: singulorum quinetiam libronim inscriptiones desiderantur. Rubricae sparsim appositae inveniuntur, plerumque numero addito, quasi titulorum divisionem indicantes. Quas valde dubium est a Gaio ipso profecías esse. Sunt enim partim non apte positae (v. gr. ad Gai I. §13. 14. 20.), in Universum autem in primis paginis ultra modum cumulatae, quum in aliis operis partibus, ubi vel maxime neccssaria erat articulorum distinctio, nulla omnino reperiatur. Multo frequentius, ubi nova incipil materia, vacua linea praecedit. Proximûs post rubricam vel lineam vacuam versus prominente littera initial! insignitur. In articulorum exitu unom, aliquando duo puncta posita inveniuntur. Praeter hoc null о omnino inlerpungendi genere usus est librarais: ne singula quidem verba intervallis distinxit, sed omnia uno tenore perscripsit ex antiquissimo librariorum more. Singulae paginae 24 versus continent, circino ut videtur dimensos, excepto folio XVII* quod 23 versus habet. Paginae eae quae libri 1. III. IV. linem continent, ex dimitía fere parte vacuae remanserunt. Singuli versus plcrique 39 literas complectuntur: sunt tarnen qui paucas ultra 30, alii qui usque ad 45 contineant. Prima cuiusque paginae, et initialis cuiusque articuli littera maiore forma, ultimac versuum litterae minore plerumque forma scriptae sunt.

HI. Ex hoc igitur códice prima prodiit editio ita inscripta; „Gaii In>titutionuni Commentarii IV e códice rescripto bibliothecae capitularis Veronensis auspiciis Regiae Scient. Acad. Borussicae nunc primum editi. Berolini apod G. Reimer MDCCCXX". Posthac Frid. Bluhmius codicis locos dubios vel omni Do non explícalos denuo inspiciendi consilium cepit, cuius schedulas annotationesque nactus Goeschenius diligentissime in usum secundae editionis (a. 1824.) convertit. Quam secuta est tertia editio Goescheniana lioc titulo:

Gaii Inslitutionum Commentarii IV. Ex recensione et cum eommentariLs I. F. L. Goeschenii. Opus Goeschenii morte interruptum absolvit Car. Lachmannus. Berolini in aed. G. Reimeri. 1842. 8.

Tertiae huius editionis auctor mira religione et modestia a semet impetravit, ut Goescheniana paucissimis exceptis servaret omnia, et quae in sua quam prius curaverat propria editione proposita erant partim reformaret, parliin praeteriret, praesertim minus certa et audaciora. Itaque Goescheniana editin sive II. sive III. lectionis vulgatae instar haheri potest, atque his inniti nova quaeque editio dehet. (ioeschenianae vero editiones ita adornatae sunt,

In margine editor numeris Romanis seriem paginarum codicis ut nunc est iudicavit, addita litera a, ut folium rectum, litera b, ut folium avcrsum designaret. Accedunt numeri Arabici qui ordinem primitivuni codicis. qualis erat cum Gai lihrum contineret, indicant. Singulos versus singulis lineolis perpendiculatis sepuravit, paginas duplicibus. Rubricas in codice irregulariter adscriptas quamvis parvi monienti haberet, retinuit; sed argumentorum summas aptius distinctas in suprema paginarum parte adscripsit. Singulos libros sua auctoritute in paragraphos distinxit, quae in posterioribus editionibus passim auctae et litteris a et b subdivisae sunt.

In grammatica ratione editor se ubiqiie fere ad codicis exempluin conformavit, et scripturam retinuit vel minus usitatam, atque adeo inconstantem. Inconstantiae exempla collegit in praefatione (ed. III.) pagina XXXVI —XLV., v. g. praegna* et praegnans, nanctus et nactiis, eis et iis, erciscere et Aersciscere, preAendere et prendere, deminuere et dtniinuere, parentnni et parentinm, volgo et vwlgo, apud" et apot*, sert" et sef, proxumus et proximus, arffectus et a/Tectus, inponere el ifnponere, hic et ic, hiis et iis, elc. Perpauca constantiae ralione mutavit. Quod etiam Lachmannus probavit eatenus, ut Goeschenium laudaret, qui non tam quid veteres scribere aut dicere oportebat, quam quid dixissent et scripsissent quaesierit, in hoc uno peccans, quod oris et calami inconstantiae vix quicquam concedendum putaverit. Ipse, quae (ioeschenius constantiae studio reiecerat, pleraque omnia restituit: cetera quae ,,falsa aut nimis rustica essent, quaevc minus peritos morari possent", singula indicavit. Praeterea saepe in codice confiinduntur ae et e, b et v, d et /, v. gr. decere, deritor, prorare, ser6us, 6itium; quae iam Goeschenius tacite correxerat, recepta scribendi forma ab ipso librario magis frequentata.

Permulta illa vocabula quae per compendium scribere Iibrarius solet fioeschenianae editiones in indicem collecta exhibent, queni Lachmanniis in lcrtia correxit; in quo indice simul ratio habetur similium notarum apud Valcrium Probum, Magnonem, Petrum Diaconum aliosque extantium.

In ipso contextu quae vel in codice evamierunt vel incerta sunt, aut certa quidam sed ita comparata, ut iam non integra in codice appareant. currentibus litteris distin.xit: quibus tamen non usus est ubi ob solam orthographiae rationem codicis scripturam deseruit, et ubi siglas verbis expressil aut indubilatam lilterarum geminationem exhibuit. Ex iis quae ipsum lihrarium omisisse constaret tantum pauca in contextum recepit, eaque non soliiin currentibus litteris expressit, sed etiam semicirculis inclusit. Lacunas sine supplementis relictas notavit stellulis **.»♦♦, litteras singulas signilicantibus;

« PreviousContinue »