Page images
PDF

LirSIAE TYPIS B. G. TEUBNEfit.

PRAEMONENDA

I. de huius syntagmatis ratione.

II. de Gai institutionum codice Veronensi.

III. de Oai institutionum edttionibus.

IV. de vnrio genere litterarum et de signorum in liar editinne nau.
V. dc Iustiniani institutionibus.

VI. de Ulpiani libro singulari regularura.
VII. de Pauli receptis sententiis.
VIII. de dnodecim tabularum fragmentis.
IX. de tabulis systema institntionum illustrantibus.

primus Gai Commentariorum editor divinavit, ab his repertis stu

diorum iuris Romani veteris novam aetatem incepturam esse, id eatcnus verum est, quatenus Germani in historia et antiquitatibus iuris Romani explicandis novo hoc adminiculo adiuti mirum in modum profecerunt, et institutionum iuris Romani tractatio inde ab illo tempore sensim quidem sed penitus mulata est. Maioribus quidem nostris solae Triboniani Institutiones studiorum initia fuerunt, quibus antiquitates iuris Romani annecterentur ad excmplum fere syntagmatis Heinecciani, etiam nostra aetatc duabus Hauboldi et Muehlenbruchii editionibus repetiti, nunc tamen paene in oblivionem adducti.

Eximia interim opera ad Gai Institutiones adornandas adhibita est. Postquam Goeschenii, Holhvegii, Rluhmii laboribus indefessis editionum fundamenta posita sunt, celeberrimi iuris Romani doctores artem criticam et exegeticam in singulis eius libri articulis exercuerunt, eosque commentationibus illustraverunt: in omnibus fere et libris et praelectionibus Gai praecipuam ralionem haberi videmus. Accedunt novae universi iuris tam Anteiustinianei quam Iustinianei editiones, prioribus longe praestantiores. Inprimis vero Boeckingius accuratissimis et nitidissimis Gai editionibus studiosae legum iuventuti quasi novits Tribonianus extitit, Gaio suo uberrima locorum comparatione illustrando, ut ex hoc veluti centro in fontes et adminicula studiorum eicurrere tirones possent.

Neque tamen excurrunt; ac dubites, num nova aetas iurisprtidentiae Romanae surrexerit, si studia eorum spectes qui ad forum accesstiri sint atit iam accesserint; nec multum abest, quin dicam, quo ttberiora et commodiora adminicula liant, eo tenuiora studia lieri. Etiam ntinc legislator qui, quae iudicum et advocatorum eruditio sit, probe cotfsideret. non tcmere utetur Theodosii verbis, uno fere mutato: ,,Saepe nostra clementia dubitavit, quae causa faceret, ut tantis praepositis praemiis quibus artes et studia nutriiintiir, tam pauci raroqtie extiterint qui plena iuris civilis scientia ditarentur, et in tanto exatninum tristi pallore vix itnus aut alter recepertt soliditatem perfectae doctrinae." Longurn est et difficile huius rei causas enumerare. Iniquus quidem fuerit, qui potissimam culpam in scholas universitatiim litterariarum coniiciat; sed tamen exegesin apud nostrates nunc iusto magis negligi concedo. Nec parvi momenti est, quod Tribonianum negligere et paene contemnere coepimus, Gaium vero in eius locum ^uccedere non videmus. Maiorcs nostri Iustiniani Digestis et Codici ita olim operam dabant, ut vel singula fragmenta verbis initialibus significata memoria tenerent. Postquam illa ratio in oblivionem abiit. Institutiones certe Iustinianeas, ut Komae pueri leges duodecim tabularum, inde a principio studiorum ediscere et memoria tenere assuefacti eramus. Iam ex quo lioc quoque in desuetudinem abiit. pristina fundamenta sublata sunt, nova quae subiiciuntur fulcimenta vacillanl. Non formantur iuvenes nostri simplicibus illis Gai, Ulpiani, Triboniani primis lineis, quae animos ad rationem iuris Roniani imbuant, quae eos alliciant, nutriant, in litteris retineant, quae quasi in pectus descendant. Iuris Romani auctorcs etiam nunc laudamus, discerpta ex eorum scriptis membra libris nostris et praelectionibus inteximus, sed locos inde citatos, una cum reliqua librorum commemorandorum mole, pro meris ornamentis et voluptariis impensis habere assuefacimus tirones. Denique chrestomathiarum quam exigua utilitas sit, vix credideris. Ita lit, ut iuvenes parum validis vinculis cum scientia coniuncti in forum descendant, et multa variaque quae didicerant facilius ex eorum mentibus effluant, quam olim simpliciora scientiae nostrae elementa eflluxerunt.

[graphic]

Sed ut oculis simul et animis iuvenum veteris et novi iuris Romani primae lineae uno adspectu imprimerentur, viri doctissimi Klenze et Roecking novas Institutioncs e Gai etlustiniani libris componerc (Rerol. apud Reimemni 1829. 4*.) studuerunt; quae tamen neque aptc compositae sunt, nec quod ad textum attinet sufftciunt. Nunc quidem, post tot tantosque labores in utrumque opus impensos, expeditius est nieliora exhibere, atque insupcr Ulpiani regulis et Pauli scntentiarum delectu adiunctis nihilominus institulioniim formam et rationem retinere. Novam igitur editionem parare ausus sum, non Iit cum tantis viris certarcm, sed ut adolescentibus faciliorem gratioremque ad fontes iuris Romani patefaccrcm aditum institutionibus talibus, quibus etiamnunc Iustiniani verba quae in fronte libri posui iure inscribi possint. Iam de singulis opusculi parlibus brevitcr rationeni reddam.

II. Code x manuscri ptus Veronensis membranaceus (olim XV. nunc XIII.) ex quo nunc Gai commentarios editos habemus, anno 1810. a Niebuhrio inventus est. Qui cnm in transcursu bibliothecam capituli episcopalis Veronensis lustraret, in hunc codicem incidit, eiusque ununi folium a scse transscriptum ciim Savinio communicavit. Quo facto statim apparuil hunc codicem rescriptum sub quibiisdam S. Hieronymi scriptis genuinas Gai institutiones contiuerc (vide Zeitschr. fiir gesch. Rw. III. 129 seq., 140 seq., et cit t. in Goeschen. Praefat. V III. not.) Id vero inde patet, quod loci quos in D/gestis, in Collatione Leguni Mos. et Rom., apud Boethium et Priscianum ex ipsis Gai Inslitutionibus reliquos habemus, plerique onines in Codice nostro extant (vide locos coinpositos a Goeschenio in praefatioue pag. XXVI —XXVIII.) Comparatis porro Iustiniani Institutionibus ct Gai in breviario Alariciano epitome, genuiifum hunc Gai librum esse nemo dubitat.

Academia Scient. Regia Borussica codicem tanti habuit, ut viros doclos Veronam mittere constituerit; ibique inde a m. Iunio usque ad m. Octobreni a. 1817. opus studio Goeschenii et Hollwegii ita perfectum est, ut pleraque omnia quae temporis iniuria non plane evanuerant in schedas suas conferrent. Goeschenin simul edendi munus iniunctum est, et auspiciis academiae nostrae prodiit editio princeps anno 1820.

Mcmbranarum ipsaruin ratio haec est. Recentissima scriptura, litteris uncialibus exarata, S. Hieronymi partim epistolas partim alia quaedam exhibet. Sub hac, et in parte codicis sub media scriptura, exceptis folio

« PreviousContinue »