Page images
PDF
EPUB

iectos habemus neque bona fide possidemus, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habemus neque iustam possessionem, nulla ex causa nobis adquiri posse. et hoc est quod dicitur per extraneam personam nihil adquiri posse, excepta possessione; de ea enim quaeritur, anne per liberam personam nobis adquiratur.

habetis neque bona fide possidetis, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habetis neque iustam possessionem, nulla ex causa vobis acquiri posse. et hoc est quod dicitur per extraneam personam nihil acquiri posse: excepto eo, quod per liberam personam, veluti per procuratorem, placet non solum scientibus, sed etiam ignorantibus vobis acquiri possessionem, secundum divi Severi1 constitutionem, et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit qui tradidit, vel usucapionem aut longi temporis praescriptionem, si dominus non sit [al. fit].

1) est e. 1. C. de acquir. poss. ef. Paul. fr. 47. D. de usurp. $ 96. In summa sciendum est iis qui in potestate manu mancipiove sunt nihil in iure cedi posse. cum enim istarum personarum nihil suum esse possit, conveniens est scilicet, ut nihil suum esse per se ** in iure vindicare possint. $ 6. Hactenus tantisper admonuisse sufficit quemadmodum singulae res acquiruntur: nam legatorum ius, quo et ipso [iure] singulae res vobis acquiruntur, item fideicommissorum, ubi singulae res vobis relinquuntur, opportunius inferiore loco. referemus. Videamus itaque nunc quibus

$97. Hactenus tantisper admonuisse sufficit quemadmodum singulae res nobis adquirantur. nam legatorum ius, quo et ipso singulas res adquirimus, opportunius alio loco [II. 191. sq.] referemus. Videamus itaque nunc quibus modis per universitatem res nobis adquirantur. ($ 98.) Si cui heredes facti sumus, sive cuius bonorum possessionem petierimus, sive cuius bona emerimus [III. 77. sqq.], sive quem adrogaverimus, sive quam*** in manum ut uxorem receperimus, eius res ad nos transeunt."

$99. Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam vel ex testamento, vel ab intestato ad nos pertinent.b

$ 100. Et prius est, ut de his dispiciamus quae nobis ex testamento obveniunt.

modis per universitatem res vobis acquiruntur. si cui ergo heredes facti sitis, sive cuius bonorum possessionem petieritis, vel si quem arrogaveritis, vel si cuius bona libertatum conservandarum causa vobis addicta fuerint, eius res omnes ad vos transeunt.

Ac prius de hereditatibus dispiciamus, quarum duplex condicio est: nam vel ex testamento, vel ab intestato ad vos pertinent.

Et prius est, ut de his dispiciamus quae vobis ex testamento obveniunt, qua in re necessarium est initium de ordinandis testamentis exponere.

*) ita ex coni. Göschenii. De re ipsa cf. Modest. fr. 53 (interpol.) D. de acq. dom. (41. 1.): Ea quae civiliter acquiruntur per eos qui in potestate nostra sunt acquirimus, veluti stipulationem: quod naturaliter acquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet volentibus nobis possidere acquirimus. Paul. S. R. V. 2. § 2.

**) ita Huschke, ut in fr. 25. D. de novat. : per se novare.

***) Cod. Ver. quem. cf. Gai I. 162.

a) cf. Gai fr. 24. D. de V. S. (50. 16.) Iul. fr. 62. D. de R. I. (50. 17.). Pomp. fr. 37. de acquir. hered. (29. 2.)

b) cf. fr. 1. pr. D. si tabulae testam. (38. 6.).

Tit. X. DE TESTAMENTIS ORDI-
NANDIS.

Testamentum ex eo appellatur,
quod testatio mentis sit. (§ 1.) Sed ut
nihil antiquitatis penitus ignoretur,
sciendum est olim quidem duo genera
testamentorum in usu fuisse, quorum
altero in pace et in otio utebantur
quod calatis comitiis appellabant,
altero cum in proelium exituri es-
sent quod procinctum dicebatur. ac-
cessit deinde tertium genus testa-
mentorum quod dicebatur per aes et
libram, silicet quia per emancipatio-
nem, id est imaginariam quandam
venditionem agebatur, quinque testi-
bus et libripende, civibus Romanis
puberibus, praesentibus, et eo qui
familiae emptor dicebatur. sed illa
quidem priora duo genera testamen-
torum ex veteribus temporibus in
desuetudinem abierunt; quod vero
per aes et libram fiebat, licet diutius
permansit, attamen partim et hoc in
usu esse desiit.
solebat.

§ 101. Testamentorum autem genera initio duo fuerunt. nam aut calatis comitiis faciebant, quae comitia bis in anno testamentis faciendis destinata erant, aut in procinctu, id est cum belli causa ad pugnam ibant: procinctus est enim expeditus et armatus exercitus. alterum itaque in pace et in otio faciebant, alterum in proelium exituri. ($ 102.) Accessit deinde tertium genus testamenti, quod per aes et libram agitur. qui neque calatis comitiis neque in procinctu testamentum fecerat, is si subita morte urgebatur, amico familiam suam [id est patrimonium suum] mancipio dabat, eumque rogabat quid cuique post mortem suam dari vellet. quod testamentum dicitur per aes et libram, scilicet quia per mancipationem peragitur. (§ 103.) Sed illa quidem duo genera testamentorum in desuetudinem abierunt; hoc vero solum quod per aes et libram fit in usu retentum est. sane nunc aliter ordinatur atque olim namque olim familiae emptor, id est qui a testatore familiam accipiebat mancipio, heredis locum optinebat, et ob id ei mandabat testator, quid cuique post mortem suam dari vellet. nunc vero alius heres testamento instituitur, a quo etiam legata relinquuntur, alius dicis gratia propter veteris iuris imitationem familiae emptor adhibetur. (S 104.) Eaque res ita agitur. Qui facit testamentum, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, v testibus civibus Romanis puberibus

b

a) de testamentorum definitione vide Ulp. XX. 1. Modest. fr. 1. D. qui test. fac. possunt (28. 1.) Gell. VI. 12.; de antiquo modo test. fac. Gell. XV. 27. Ulp. XX. 2. Theophilus h. t. Cic. de Natur. deor. II. 3. § 9. Festus (Müll. 249.): Procineta classis dicebatur exercitus ad proelium instructus et paratus. procineta autem toga Romani olim ad pugnam exire soliti sunt. unde et testamenta olim in procinctu fieri dicebantur, quae ante pugnam fiunt. Scholiast. ad Virgilium ed. A. Maius 1818. (apud Walter. R. R. Gesch. II. § 598.) Sabidius Commentar. XII. salior. „Ut in exercitu... in imperiumque erat, in tabernaculo in sella sedens auspicabatur corum exercitu, pullis e cavea liberatis ... cum circa sellam suam ... obnuntiato a... pullum.. mum quisquis tripudi... ntia. Silentio deinde facto, residebat et dicebat: Equites et pedites nomenque Latinum quicunque cincti armati paludatique adestis, sicuti tripudium sinistrum solistimum quisquis vestrum viderit... Deinde ... obnuntiato... uti placet a legionibus invocarentur, faciantque quod iis imperabitur fidemque m... ducat salutareque siet. Viros voca proelium ineant. Deinde exercitu in aciem educto, iterum . . . tur. Interim ea mora utebantur, qui testamenta in procinctu facere volebant.“

b) de test. per mancipationem vid. Ulp. XIX. 2. 9. cf. Gai I. 119. Ulp. fr. 20. § 8. fr. 21. § 3. D. qui test. fac. poss. (28. 1.) Novellae Theod. II. tit. XVI.

« PreviousContinue »