Page images
PDF
EPUB

1) e Gai fr. 9 § 3. de A. R. D. ef. fr. 20. 31. pr. eod.

Gai II. 2. 65. Ulp. XIX. 7.

2) cf. Gai II. 21.

3) Iust. Cod. VII. 25. VII. 31. 4) cf. fr. 19. 53. D. de contr. emt.

5) e Gai fr. 9. § 4. D. de A. R. D. cf. Gai fl. § 64. supra.

5) e Gai fr. 9. § 5. D. de A. R. D. cf. Paul. fr. 3. §3. D. de acqu. poss.

6) e Gai fr. 9. § 6. D. de A. R. D. ef. fr. 1. § 21. de acq. poss. fr. 74. de contr. emt.

7) e Gai fr. 9. § 7. D. de A. R. D. vid. fr. 5. §1. D. pro derelicto.

8) cf. fr. 1. D. pro derelicto.

[vel civitatis] invenerit, dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis.

$ 40.') Per traditionem quoque iure naturali res nobis acquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitati, quam voluntatem domini volentis rem suam in alium transferre ratam haberi. Et ideo, cuiuscumque generis sit corporalis res, tradi potest, et a domino tradita alienatur. itaque stipendiaria quoque et tributaria praedia eodem modo alienantur. vocantur autem stipendiaria et tributaria praedia quae in provinciis sunt, inter quae nec non et Italica praedia ex nostra constitutione3 nulla differentia est. (§ 41.4) Sed si quidem ex causa donationis, aut dotis, aut qualibet alia ex causa tradantur [res], sine dubio transferuntur: venditae vero et traditae non aliter emptori acquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam ex lege duodecim tabularum, tamen recte dicitur et iure gentium, id est iure naturali, id effici. sed si is qui vendidit fidem emptoris secutus fuerit, dicendum est statim rem emptoris fieri. (S 42.5) Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius. (§ 43.5) qua ratione si cui libera universorum negotiorum administratio a domino permissa fuerit, isque ex his negotiis rem vendiderit et tradiderit, facit eam accipientis. (§ 44.5) Interdum etiam sine traditione nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendam, veluti si rem quam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud te deposuit, vendiderit tibi aut donaverit [aut dotis nomine dederit]. quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit, eo tamen ipso quod patitur tuam esse statim acquiritur tibi proprietas, perinde acsi eo nomine tradita fuisset. (§ 45.) Item si quis merces in horreo depositas vendiderit, simulatque claves horrei tradiderit emptori, transfert proprietatem mercium ad emptorem. ($ 46.7) Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem : ut ecce Praetores vel Consules qui missilia iactant in vulgus ignorant, quid eorum quisque excepturus sit; et tamen, quia volunt quod quisque exceperit eius esse, statim eum dominum efficiunt. (§ 47.8) Qua ratione verius esse videtur, ut si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici [intelligimus]. pro derelicto autem habetur quod dominus ea mente abiecerit, ut id

1) e Gai fr. 9. § 8. de A. R. D. cf. fr. 43. § 11. D. de furtis.

rerum suarum esse nollet, ideoque statim dominus esse desiit. (§ 48.') Alia causa est earum rerum quae in tempestate maris levandae navis causa eiiciuntur. hae enim dominorum permanent, quia palam est eas non eo animo eiici, quo quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi periculum maris effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. nec longe discedere videntur ab his quae de rheda currente non intellegentibus dominis cadunt.

DE PUPILLIS AN ALIQUID A SE

ALIENARE POSSUNT.

$ 80. Nunc admonendi sumus neque feminam neque pupillum sine tutoris auctoritate rem mancipi alienare posse; nec mancipi vero feminam quidem posse, pupillum non posse. (S 81.) Ideoque si quando mulier mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, quia facit eam accipientis, cum scilicet ea pecunia res nec mancipi sit, contrahit obligationem. ($ 82.) At si pupillus idem fecerit, quia eam* pecuniam non facit accipientis, nullam contrahit obligationem. unde pupillus vindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est intendere suos ex iure Quiritium esse; mala fide consumtos vero ab eodem** repetere potest quasi possideret.** unde de pupillo quidem quaeritur, an nummos quoque quos mutuos dedit, ab eo qui accepit bona fide alienatos petere possit, quoniam is scilicet accipientis eos nummos facere videtur.*** ($ 83.) At ex contrario res tam mancipi quamt nec mancipi mulieribus et pupillis sine tutoris auctoritate solvi possunt, quoniam meliorem condicionem suam facere iis etiam

Tit. VIII. QUIBUS ALIENARE LICET

V. N. (contin.)

§ 2. Nunc admonendi sumus neque pupillum neque pupillam ullam rem sine tutoris auctoritate alienare posse [ef. 1. 21]. Ideoque si mutuam pecuniam alicui sine tutoris auctoritate dederit, non contrahit obligationem, quia pecuniam non facit accipientis. ideoque vindicare nummos possunt sicubi extent: sed si nummi quos mutuos [minor] dedit ab eo qui accepit bona fide consumpti sunt, condici possunt; si mala fide, ad exhibendum de his agi potest. at ex contrario omnes res pupillo et pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt. Ideoque si debitor pupillo solvat, necessaria est tutoris auctoritas: alioquin non liberabitur. sed etiam hoc evidentissima ratione statutum est in constitutione quam ad Caesarienses advocatos, ex suggestione Triboniani, viri eminentissimi, Quaestoris sacri palatii nostri, promulgavimus, qua dispositum est ita licere tutori vel curatori debitorem pupillarem solvere, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permittat. quo subse

*) Huschke mavult: sta i. e. sine tutoris auctoritate (cf. § 83.). **) ita ex coniect. Hollwegii.

***) ita ex coni. Hollw. et Huschkii.

†) ita ex coni. Göschenii (cf. Iust. at ex contrario omnes res rel.)

a) cf. Cic. Topic. c. 11. Gai I. 192. II. 47. 85. III. 171. Ulp. XI. 27. Vat. fr. § 45. Gai fr. 9. D. de auctoritate tut. (26. 8.) fr. 11. § 2. fr. 19. § 1. D. de R. C. (12. 1.) fr. 14. § 8. fr. 15. D. de solut. (46. 3.)

b) est c. 25. (27.) C. de admin. tutelae (5. 37.).

sine tutoris auctoritate concessum est. ($ 84.) Itaque si debitor pecuniam pupillo solvat, facit quidem pecuniam pupilli, sed ipse non liberatur, quia nullam obligationem pupillus sine tutoris auctoritate dissolvere potest, quia nullius rei alienatio ei sine tutoris auctoritate concessa est. set tamen si ex ea pecunia locupletior factus sit, et adhuc petat, per exceptionem doli mali summoveri potest. (§ 85.) Mulieri vero etiam sine tutoris auctoritate recte solvi potest: nam qui solvit, liberatur obligatione, quia res nec mancipi, ut proxume diximus, a se dimittere mulier et sine tutoris auctoritate potest: quamquam hoc ita est, si accipiat pecuniam; at si non accipiat, sed habere se dicat, et per acceptilationem velit debitorem sine tutoris auctoritate liberare, non potest.

*

cuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor solverit, sequitur huiusmodi solutionem plenissima securitas. sin autem aliter quam disposuimus solutio facta fuerit, pecuniam autem salvam habeat pupillus aut ex ea locupletior sit, et adhuc eandem summam petat, per exceptionem doli mali summoveri poterit; quodsi aut male consumpserit aut furto amiserit, nihil proderit debitori doli mali exceptio, sed nihilominus damnabitur, quia temere sine tutoris auctoritate et non secundum nostram dispositionem solverit. sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere sine tutore auctore non possunt, quia id quod solvunt non fit accipientis, cum scilicet nullius rei alienatio eis sine tutoris auctoritate concessa est.

$86. Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate manu mancipiove habemus; item per eos servos in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et servos alienos quos bona fide possidemus. de quibus singulis diligenter dispiciamus. 1) cf. Gai § 87. infra.

2) est c. 6. C. de bonis quae liberis.

Tit. IX. PER QUAS PERSONAS

NOBIS ACQUIRITUR.

Acquiritur nobis non solum per nosmet ipsos, sed etiam per eos quos in potestate habemus; item per eos servos in quibus usumfructum habemus; item per homines liberos et servos alienos quos bona fide possidemus. de quibus singulis diligentius dispiciamus. § 1.1 Igitur liberi vestri utriusque sexus quos in potestate habetis olim quidem, quicquid ad eos pervenerat, exceptis videlicet castrensibus peculiis, hoc parentibus suis acquirebant sine ulla distinctione; et hoc ita parentum fiebat, ut esset eis licentia quod per unum vel unam eorum acquisitum est alii [filio], vel extraneo donare vel vendere vel quocumque modo voluerant applicare. quod nobis inhumanum visum est, et generali constitutione emissa et liberis pepercimus, et patribus debitum [honorem] reservavimus. sancitum etenim a nobis est, ut si quid ex re patris ei obveniat, hoc secundum antiquam observationem totum parenti acquirat (quae enim

*) repetitur § 86. in Gai fr. 10. pr. D. de A. R. D. (41. 2.) De re ipsa cf. Gai I. 52. III. 163–167. (114.) Ulp. XIX. 18-21. Inst. III. 28. Paul. R. S. V. 8. Ulp. fr. 79. D. de acqu. hered. (29. 2.).

« PreviousContinue »