Page images
PDF
EPUB

1) cf. fr. 4-6. D. de iust. et i.

*

§ 2. Constant autem iura ex legibus, plebiscitis, senatusconsultis, constitutionibus Principum, edictis eorum qui ius edicendi habent, responsis prudentium.

Romani enim a Quirino Quirites appellantur. Sed quotiens non addimus [nomen], cuius sit civitatis, nostrum ius significamus: sicuti cum poëtam dicimus, nec addimus nomen, subauditur apud Graecos egregius Homerus, apud nos Virgilius. Ius autem gentium1 omni humano generi commune est. Nam usu exigente et humanis necessitatibus, gentes humanae [iura] quaedam sibi constituerunt. bella etenim orta sunt et captivitates secutae et servitutes quae sunt iuri naturali contraria: iure enim naturali ab initio omnes homines liberi nascebantur. Ex hoc iure gentium et omnes paene contractus introducti sunt, ut emptio venditio, locatio conductio, societas, depositum, mutuum, et alii innumerabiles.

§ 3. Constat autem ius nostrum aut ex scripto, aut ex non [al. sine] scripto: ut apud Graecos, τῶν νόμων οἱ μὲν ἔγγραφοι, οἱ de aypapoi. Scriptum ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, Principum placita, magistratuum edicta, responsa prudentium.

$ 3. Lex est quod populus iubet alque constituit. plebiscitum est quod plebs iubet atque constituit. plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur. Unde olim patricii dicebant plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent. sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est ut plebiscita universum populum tenerent. itaque eo modo legibus exaequata sunt.

§ 4. Senatusconsultum est quod senatus iubet atque constituit, idque legis vicem optinet, quamvis fuerit quaesitum.

§ 4. Lex est quod populus Romanus, senatorio magistratu interrogante veluti Consule, constituebat. Plebiscitum est quod plebs, plebeio magistratu interrogante veluti Tribuno, constituebat. Plebs autem a populo eo differt, quo species a genere. nam appellatione populi universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis et senatoribus; plebis autem appellatione, sine patriciis et senatoribus ceteri cives significantur. sed et plebiscita lege Hortensia lata non minus valere quam leges coepe

runt.

§ 5. Senatusconsultum est quod senatus iubet atque constituit. Nam cum auctus est populus Romanus in eum modum, ut difficile sit in unum eum convocari legis sanciendae causa: aequum visum est senatum vice populi consuli.

fr. 6. § 1. D. de iust. et iure (I. 1.) Ulpianus libro I. Instit.: Hoc igitur ius nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud Graecos tov vouwv oi pèv roago, oî de ayoapoi. cf. fr. 2. § 5. 12. D. de origine iuris (1. 2.) et porro Papin. fr. 7. pr. D. de iust. et iure (I. 1).

a) cf. fr. 2. § 8. de orig. iuris (1. 2.) fr. 1. 2. D. de Legg. (1. 3.)

b) Iustin. c. 12. § 1. C. de Legg. (1. 14.): leges condere soli Imperatori con

cessum.

e) ef. Gai III 32. I. 83. fr. 2. § 9. de O. I. (1.2.) fr. 9. de Legg. (1. 3.) Ulp.: Non ambigitur Senatum ius facere posse.

§ 5. Constitutio Principis est quod Imperator decreto vel edicto vel epistula constituit. nec umquam dubitatum est, quin id legis vicem optineat, cum ipse Imperator per legem imperium accipiat.

§ 6. Sed et quod Principi placuit legis habet vigorem: cum lege regia quae de imperio eius lata est populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem concessit. Quodcumque igitur Imperator per epistolam constituit, vel cognoscens decrevit, vel edicto praecepit, legem esse constat hae sunt, quae constitutiones appellantur. plane ex his quaedam sunt personales, quae nec ad exemplum trahuntur, quoniam non hoc Princeps vult: nam quod alicui ob merita indulsit, vel si cui poenam irrogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. aliae autem, cum generales sunt, omnes procul dubio

tenent.

§ 6. Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. sed amplissimum ius est in edictis duorum Praetorum, urbani et peregrini: quorum in provinciis iurisdictionem Praesides earum habent; item in edictis Aedilium curulium, quorum iurisdictionem in provinciis populi Romani Quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino Quaestores non mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur.

[blocks in formation]

$ 7. Praetorum quoque edicta non modicam iuris obtinent auctoritatem. haec etiam ius honorarium solemus appellare, quod qui honorem gerunt, id est magistratus, auctoritatem huic iuri dederunt. Proponebant et Aediles curules edictum de quibusdam casibus [al. causis], quod edictum iuris honorarii portio est.

$ 8. Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum quibus permissum erat iura condere [al. concedere]. Nam antiquitus institutum [al. constitutum] erat, ut essent qui iura publice interpretarentur, quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellabantur. quorum omnium sententiae et opiniones eam auctoritatem tenebant, ut iudici recedere a responso eorum non liceret, ut est constitutum.

*) cf. fr. 1. D. de Const. Princ. (1. 4.) Ulpianus libro I. Inst.: Quod Principi placuit legis habet vigorem; utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem conferat (§ 1.) Quodcunque igitur Imperator per epistolam et subscriptionem statuil, vel cognoscens decrevit, vel de plano interlocutus est, vel edicto praecepit, legem esse constat; haec sunt, quas vulgo constitutiones appellamus. (§ 2.) Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur; nam quae Princeps alicui ob merita indulsit, vel si quam poenam erogavit, vel si cui sine exemplo subvenit, personam non egreditur. cf. fr. 2. § 11. D. de or g. iuris (1. 2.) De antiquo more legem de imperio ferendi vid. Cicer. de Rep. II 13. 17. 18. 20; de tempore Imperatorum Tacit. I. 47. II. 55. IV. 3. 6. et fragm. SCti de imperio Vespasiani. Lex imperii vocatur in c. 3. C. VI. 23. cf. fr. 14. § 1. D. XL. 1.; Lex Regia in Const. Deo auctore § 7.

a) cf. fr. 2. § 10. de origine iuris (1.2.) fr. 7 § 1. D. de iust. et iure (I. 1). b) fr. 2. § 5. 47. de orig. iur. (1. 2.) cf. § 37. eodem: Qui optimus a senatu appellatus est, cui publice domus data est, quo facilius consuleretur.

« PreviousContinue »