Page images
PDF
EPUB

transferuntur id efficere possum; sed opus est, ut iubente me tu ab eo stipuleris [III. 176]: quae res efficit, ut a me liberetur et incipiat tibi teneri: quae dicitur novatio obligationis. (§ 39.) sine hac vero novatione non poteris tuo nomine agere, sed debes ex persona mea quasi cognitor aut procurator meus experiri. [IV. 82 sqq.]

§ 40. Sequitur ut admoneamus aput peregrinos quidem unum esse dominium ita aut dominus quisque est, aut dominus non intellegitur. Quo iure etiam populus Romanus olim utebatur : aut enim ex iure Quiritium unusquisque dominus erat, aut non intellegebatur dominus. set postea divisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex iure Quiritium dominus, alius in bonis habere." ($ 41.) nam si tibi rem mancipi neque mancipavero neque in iure cessero, sed tantum tradidero, in bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure Quiritium vero mea permanebit, donec tu eam possidendo usucapias: semel enim impleta usucapione proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex iure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata vel in iure cessa esset. ($ 42.) Usucapio autem mobilium quidem rerum anno completur, fundi vero et aedium biennio; et ita lege XII tabularum cautum est.

§ 43. Ceterum etiam earum rerum usucapio nobis competit quae non a domino nobis traditae fuerint, sive mancipi sint eae res sive nec mancipi, si modo ea bona fide acceperimus, cum crederemus eum qui tradiderit dominum esse. ($ 44.) Quod ideo receptum videtur, ne rerum dominia diutius in incerto essent: cum sufficeret domino ad inquirendam rem suam anni aut biennii spatium, quod tem

Tit., VI. DE USUCAPIONIBUS ET LONGI TEM

PORIS POSSESSIONIBUS.

Iure civili constitutum fuerat, ut qui bona fide ab eo qui dominus non erat, cum crediderit eum dominum esse, rem emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa acceperit, is eam rem, si mobilis erat, anno ubique, si immobilis, biennio tantum in Italico solo usucapiat, ne rerum dominia in incerto essent. Et cum hoc placitum erat, putantibus antiquioribus dominis sufficere ad inquirendas res suas praefata tempora, nobis melior sententia resedit, ne domini maturius suis rebus defraudentur neque certo loco beneficium hoc concludatur. et ideo constitutionem super hoc promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium usucapiantur, immobiles vero per longi temporis possessionem (id est inter praesentes decennio, inter absentes viginti annis) usucapiantur, et his modis non solum in Italia, sed in omni terra quae nostro

*

*) est Iustin. c. 1. C. de usuc. transform. (7.31.) cf. c. 12. C. de praescr. X. (7. 33.)

a) de duplici civium Rom. dominio cf. Gai I. 54. 35. 167. II. 88. III. 166. Theophilus ad Inst. I. 5. (in bonis, bonitarius· ex iure Quiritium.) De traditione rerum mancipi Gai II. (26.) 204. III. 80. IV. 36. Ulp. I. 16. coll. XIX. 7.

b) de usucapione vide etiam Gai II. 54. 204. Ulp. XIX. 8. Gai fr. 1. Modest. fr. 3. D. de usurp. (41. 3.)

pus ad usucapionem posses- imperio gubernatur, dominia rerum iusta causa sori tributum est. possessionis praecedente acquirantur.

§ 45. Set aliquando etiamsi maxime quis bona fide alienam rem possideat, numquam tamen illi usucapio procedit, velut si qui rem furtivam aut vi possessam possideat; nam furtivam lex xII tabularum usucapi prohibet, vi possessam lex Iulia et Plautia. ($ 46.) Item provincialia praedia usucapionem non recipiunt. ($ 47.) Item olim mulieris quae in agnatorum tutela erat res mancipi usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore auctore traditae essent: idque ita lege XII tabularum cautum erat. ($ 48.) Item liberos homines et res sacras et religiosas usucapi non posse manife

stum est.

b

§ 1. Sed aliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederit, non tamen illi usucapio ullo tempore procedit, veluti si quis liberum hominem vel rem sacram vel religiosam vel servum fugitivum possideat. (§ 2.) Furtivae quoque res et quae vi possessae sunt, nec si praedicto longo tempore bona fide possessae fuerint, usucapi possunt. nam furtivarum rerum lex duodecim tabularum et lex Atinia inhibet usucapionem; vi possessarum lex Iulia et Plautia. § 3. Quod autem dictum est furtivarum et vi possessarum rerum usucapionem per legem prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne [al. nec] ipse fur quive per vim possidet usucapere possit (nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possident); sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperit, usucapiendi ius habet [al. habeat]. Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat. qui alienam rem vendidit vel ex alia causa tradidit furtum eius committit. ($ 4.) Sed tamen id aliquando aliter se habet. nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam, existimans hereditariam bona fide accipienti vendiderit aut donaverit aut dotis nomine dederit, quin is qui acceperit usucapere possit dubium non est, quippe ea res in furti vitium non ceciderit, cum utique heres qui bona fide tamquam suam alienaverit furtum non committit. ($5.) item si is ad quem ancillae ususfructus perti- ad quem ancillae ususfructus pertinet, partum etiam suum esse credens vendiderit aut donaverit, furtum non committit; furtum enim sine affectu furandi [111. 197] non committitur. aliis

$49. Quod ergo vulgo dicitur furtivarum rerum et vi possessarum usucapionem per legem XII tabularum prohibitam esse, non eo pertinet, ut ne ipse fur quive per vim possidet, usucapere possit (nam huic alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possidet); sed nec ullus alius, quamquam ab eo bona fide emerit, usucapiendi ius habeat. (§ 50.) Unde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat, quia qui alienam rem vendidit et tradidit furtum committit; idemque accidit, etiam si ex alia causa tradatur. Set tamen hoc aliquando aliter se habet. nam si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel aput eum depositam, existimans eam esse hereditariam, vendiderit aut donaverit, furtum non committit. item si is

esse,

nam

net, partum suum esse credens, vendiderit aut donaverit, furtum non committit furtum enim sine affectu furandi non committitur. ($ 6.) aliis

a) fr. 60. D. de furtis (47. 2.) ceterum cf. Gai fr. 9. D. de usurp. (11. 3.) b) cf. Gai I. 192. Cic. ad Att. I. 5: id mirabamur te ignorare de tutela legitima in qua dicitur esse puella nihil usucapi posse. p. Flacc. 34: usu non potuit enim potest de tutela legitima sine omnium tutorum auctoritate deminui.

c) cf. Gai fr. 36. 37. 38. D. de usurp. (41. 3.)

Nihil

« PreviousContinue »