Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

semper abscedente usufructu, placuit certis modis extingui usumfructum et ad proprietatem reverti. (§ 2.1) Constituitur autem ususfructus non tantum in fundo et aedibus, verum etiam in servis et iumentis ceterisque rebus, exceptis his quae ipso usu consumuntur. Nam hae res neque • naturali ratione neque civili recipiunt usumfructum. quo numero sunt vinum, oleum, frumentum, vestimenta. quibus proxima est pecunia numerata namque in ipso usu assidua permutatione quodammodo extinguitur. Sed utilitatis causa senatus censuit posse etiam earum rerum usumfructum constitui, ut tamen eo nomine heredi utiliter caveatur. itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario, ut eius fiat, et legatarius satisdat [al. satisdet] heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite minuetur. ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut eius fiant: sed aestimatis his satisdatur, ut si morietur aut capite minuetur, tanta pecunia restituatur quanti hae fuerint aestimatae. Ergo senatus non fecit quidem earum rerum usumfructum, nec enim poterat: sed per cautionem quasi usumfructum constituit. (§ 3.3) Finitur autem ususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibus, maxima et media, et non utendo per modum et tempus. quae omnia nostra statuit constitutio. Item finitur ususfructus, si domino proprietatis ab usufructuario cedatur (nam extraneo cedendo nihil agit"); vel ex contrario si fructuarius proprietatem rei acquisierit, quae res consolidatio appellatur. Eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint vel etiam terrae motu, aut vitio suo corruerint, extingui usumfructum, et ne areae quidem usumfructum deberi. ($ 4.) Cum autem [totus] finitus fuerit ususfructus, revertitur scilicet ad proprietatem, et ex eo tempore nudae proprietatis dominus incipit plenam habere in re potestatem.

Tit. v. DE USU ET HABITATIONE.

"Iisdem istis modis quibus ususfructus constituitur, etiam nudus usus constitui solet; iisdemque illis modis finitur, quibus et ususfructus desinit. ($ 1.7) Minus autem scilicet iuris in usu est quam in usufructu. Namque is qui fundi nudum usum habet nihil ulterius habere intellegitur, quam ut oleribus, pomis, floribus, foeno, stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur; in eoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque his per quos opera

1) ef. fr. 2. § 1. fr. 8. 22. §. 1. D. h. t.

ef, fr. 12, § 5. 6. D. eod.

ef. fr. 12. § 2. eod.

ef. fr. 10. pr. § 1-3. eod.

5) c. 13. C. de usufr.

6) Inst. II. 1. § 11 sqq. infra.

rustica fiunt impedimento sit; nec ulli alii ius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potest, cum is qui usumfructum habet potest haec omnia facere. ($2.1) Item is qui aedium usum habet hactenus iuris habere intellegitur, ut ipse tantum habitet, nec hoc ius ad alium transferre potest, et vix receptum esse videtur, ut hospitem ei recipere liceat. et cum uxore sua liberisque suis, item libertis, nec non aliis liberis personis quibus non minus quam servis utitur, habitandi ius habeat, et convenienter si ad mulierem usus aedium pertineat, cum marito ei habitare liceat. (§ 3.2) Item is ad quem servi usus pertinet ipse tantum operis atque ministerio eius uti potest; ad alium vero nullo modo ius suum transferre ei concessum est. Idem scilicet iuris est et in iumento. ($ 4.3) Sed si pecoris vel ovium usus legatus fuerit, neque lacte neque agnis neque lana utetur usuarius, quia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.

$ 5. Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sit, neque usus videtur neque ususfructus, sed quasi proprium aliquod ius. quam habitationem habentibus propter rerum utilitatem, secundum Marcelli sententiam, nostra decisione " promulgata permisimus non solum in ea degere, sed etiam aliis locare.

5

§ 6. Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixisse sufficiat. de hereditate autem et de obligationibus suis locis proponemus.

Exposuimus summatim quibus modis iure gentium res acquiruntur: modo videamus quibus modis legitimo et civili iure acquiruntur.

[merged small][ocr errors]

*) Quae in § 15. desunt supplenda videntur ad exemplum fere Ulpiani XIX. 1: Oanes res aut mancipi sunt aut nec mancipi. mancipi sunt praedia in Italico solo, tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus; item servi et quadrupedes quae dorso collove domantur, velut boves, muli, equi, asini. (cf. Gai I. 120.) Isidor. Origg. IX. 4. § 45. Mancipium, quidquid manu capi subdique potest, ut homo, equus, oris. Haec enim animalia statim ut nata sunt mancipium esse dicuntur. Nam et ea quae

in bestiarum numero sunt tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperunt. **) ex coniect. Goeschenii cf. Gai I 196. ***) ita ex coniect. Lachmanni. 5

GNEIST INSTITUTIONES.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

mancipi esse; quae

dam non mancipi sunt. ($ 17.) Item fere omnia quae incorporalia sunt nec mancipi sunt, exceptis servitutibus praediorum rusticorum in Italico solo, quae mancipi* sunt, quamvis sint ex numero rerum incorporalium.

§ 18. Magna autem differentia est' mancipi rerum et nec mancipi. (§ 19.) Nam res nec mancipi nuda traditione alienari possunt, ** si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem. ($ 20.) Itaque si tibi vestem vel aurum vel argentum tradidero, Isive ex venditionis causa sive ex donationis sive quavis alia ex causa, tua fit ea res sine ulla iuris solemnitate.*** (§ 21.) In eadem causa sunt provincialia praedia, quorum alia stipendiaria, alia tributaria vocamus. Stipendiaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelleguntur. Tributaria sunt ea quae in his provinciis sunt, quae propriae Caesaris esseb creduntur. ($ 22.+) Mancipi vero res aeque per mancipationem ad alium transferuntur; unde scilicet mancipi res sunt dictae. quod autem valet mancipatio, idem valet et in iure cessio. ($ 23.) Et mancipatio quidem quemadmodum fiat, superiore commentario [I. 119.] tradidimus. ($ 24.) In iure cessio autem hoc modo fit. aput magistratum populi Romani, velut Praetorem, vel aput Praesidem provinciae is cui res in iure ceditur, rem tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AI0. deinde postquam hic vindicaverit, Praetor interrogat eum qui cedit, an contra vindicet, quo negante aut tacente, tunc ei qui vindicaverit eam rem addicit. idque legis actio vocatur, quae fieri potest

*) ita proponit Huschke.

**) ita fere ex coni. Goeschenii; de re ipsa ef. Inst. II. 1. § 40. Ulp. XIX. 7. ***) ita ex coniect. Huschkii. Hollweg prop.: simulatque cam apprehenderis.

Böcking: naturali ratione acquisita.

t) § 22. 24 seqq. partim suppleri possunt e Boethii Comment. ad Cic. Topic. c. 5. § 28. cf. Ulp. XIX. 9. 10.

a) cf. Cic. pro Flacco c. 32. § 80: Illud quaero, sintne ista praediu censui censendo; habeant ius civile; sint, necne sint mancipi; subsignari apud aerarium, apud Censorem possint. Paul. Diac. ex Festo: Censui censendo agri proprie appellantur qui et emi et venire iure civili possunt. (Muell. p. 58.) Modos acquirendi dominii iure civili enumerat Varro de re rustica II. 10. § 4. et Ulp. XIX. 2. citt. ad § 65 infra (pag. 77).

b) cf. Gai I. 6. II. 7. et Theophil. ad Inst. II. 1. § 40!

« PreviousContinue »