Page images
PDF
EPUB

hereditas perveniat. (§ 193.) Aput peregrinos non similiter, ut aput nos, in tutela sunt feminae ; set tamen plerumque quasi in tutela sunt: ut ecce lex Bithynorum, si quid mulier contrahat, maritum auctorem esse iubet aut filium eius puberem.

1) ef. Gai fr. 9. D. de auct. tut.
Ulp. XI, 24-27. Inst. III, 19. § 9.

2) ef. Gai I. 184. Ulp. fr. 1. 7. D. de auet, tut. e. 1. C. de in lit. dando.

Tit. XXI. DE AUCTORITATE TUTORUM. Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria pupillis est,' in quibusdam non est necessaria. Ut ecce si quid dari sibi stipuletur, non est necessaria tutoris auctoritas; quod si aliis pupilli promittant, necessaria est: namque placuit meliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutoris auctoritate, deteriorem vero non aliter quam tutore auctore. unde in his causis ex quibus mutuae obligationes nascuntur, in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, mandatis, depositis, si tutoris auctoritas non interveniat, ipsi quidem qui cum his contrahunt obligantur; at invicem pupilli non obligantur. ($ 1.) Neque tamen hereditatem adire, neque bonorum possessionem petere, neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt, nisi tutoris auctoritate, quamvis lucrosa sit, neque [al. ne] ullum damnum habeat. ($ 2.) Tutor autem statim, in ipso negotio praesens, debet auctor fieri, si hoc pupillo prodesse existimaverit. post tempus vero aut per epistolam interposita auctoritas nihil agit. ($ 3.2) Si inter tutorem pupillumve iudicium agendum sit, quia ipse tutor in rem suam auctor esse non potest, non praetorius tutor, ut olim, constituitur, sed curator in locum eius datur, quo interveniente iudicium peragitur, et eo peracto curator esse desinit.

TUTELA FINITUR.

§ 194. Tutela autem liberantur ingenuae qui- Tit. XXII. QUIBUS MODIS dem trium liberorum iure, liberlinae vero quattuor, si in patroni* liberorumve eius legitima tutela sint. nam et ceterae quae alterius generis tutores habent, velut Atilianos aut fiduciarios, trium liberorum iure liberantur. ($ 195.) Potest autem pluribus modis libertina alterius generis habere, veluti si a femina manumissa sit: tunc enim e lege Atilia petere debet tutorem, vel in provincia e lege Iulia et Titia: nam patronae tutelam libertorum suorum libertarumve gerere non possunt. ** Sed et si sil a masculo

*) ita supplet unum versum qui excidisse videtur Hollweg; de re ipsa cf.

Ulp. XXIX. 3. Gai I. 145. III. 44.

**) ita ex coniect. Heffteri; alii aliter.

X

manumissa, et auctore eo coemptionem fecerit, deinde remancipata et manumissa sit, patronum quidem habere tutorem desinit, incipit autem habere eum tutorem a quo manumissa est, qui fiduciarius dicitur. [$ 115.] Item si patronus sive filius eius in adoptionem se dedit, debet sibi e lege Atilia vel Titia tutorem petere. Similiter ex iisdem legibus petere debet tutorem liberta, si patronus decedit nec ullum virilis sexus liberorum in familia relinquit.

§ 196. Masculi quando
puberes esse coeperint,
tutela liberantur. Puberem
autem Sabinus quidem et Cas-
sius celerique nostri praecepto-
res eum esse putant qui
habitu corporis puberta-
tem ostendit, hoc est qui
generare potest; sed in
his qui pubescere non
possunt, quales sunt spa-
dones, eam aetatem esse
spectandam, cuius aetatis
puberes fiunt. sed diver-
sae scholae auctores annis
putant pubertatem aesti-
mandam, id est eum pube-
rem esse existimandum,
qui xш annos explevit
[24 lineae.]*

1) est c. 3. C. quando tutor esse desin.
2) cf. Ulp. fr. 14. D. de tutelis.
3) cf. Paul. fr. 4. D. de tutelae et
rationibus.

4) ef. Ulp. fr. 2. fr. 5. § 5. D. de le-
gil. tut.

5) ef. Ulp. fr. 14. § 3. D. de tutelis.

Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. Pubertatem autem veteres quidem non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. Nostra autem maiestas dignum esse castitati [al. castitate] temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere; et ideo sancta constitutione promulgata1 pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum illico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in feminis [al. femininis] personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur. ($ 1.2) Item finitur tutela, si arrogati sunt adhuc impuberes, vel deportati. item si in servitutem pupillus redigatur [ut ingratus a patrono] vel ab hostibus fuerit captus. ($ 2.2) Sed et si usque ad certam condicionem datus sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor existente condicione. (§ 3.3) Simili modo finitur tutela morte vel tutorum, vel pupillorum. (§ 4.1) Sed et capitis deminutione tutoris per quam libertas vel civitas eius amittitur omnis tutela perit. minima autem capitis deminutione tutoris, veluti si se in adoptionem dederit, legitima tantum tutela perit; ceterae non pereunt. Sed pupilli et pupillae capitis deminutio, licet minima sit, omnes tutelas tollit. (S 5.5) Praeterea qui ad certum tempus

*) pag. CXVIIb. Cod. Ver. priore quidem parte de causis finiendae tutelae porro agebat; posteriore de Cura, cuius argumentum in Epit. I. 8. ita exhibetur: Peractis pupillaribus annis, quibus tutores absolvuntur, ad curatores ratio minorum incipit pertinere. Sub curatoribus sunt minores aetate, maiores eversores, insani. Hi qui minores sunt, usque ad viginti et quinque annos impletos sub curatore sunt. Qui vero eversores aut insani sunt, omni tempore vitae suae sub curatoribus esse iubentur, quia substantiam suam rationabiliter gubernare non possunt.

a) quibus modis tutela impub. finiatur, vid. Gai I. 171. 173. 182. 186. 187. 194-96. Ulp. XI. 7. 9. 17. 21-23. 28; de termino pubertatis Ulp. XI. 28 cit. Festus s. v. pubes. Quinct. Inst. IV. 2. 5 (pubertas annis aut habitu corporis aestimatur?) Servius ad Aen. VII. 53 (in iure et ex annorum ratione et ex habitu corporis aetas comprobatur.)

ae

$ 197.
tatem pervenerit in qua
res suas tueri possit. idem
aput peregrinas gentes cu-
stodiri superius [8_189] indi-
cavimus. ($ 198.) Ex iis-
dem causis et in provinciis
a Praesidibus earum cura-
tores dari voluit. *

1) ef. fr. 1. § 3. D. de confirm. tut.
2) ef. fr. 1. 13. D. de cur. furiosi.

3) ef. Ulp. fr. 8. § 3. fr. 12. pr. D. de tutor. dat.

ef fr. 13. pr. D. de tutelis.

3) e Tryph. fr. 27. pr. D. de test. tut.

Sef. Pomp. fr. 13. D. de tutelis. fr. 24. pr. D. de adm. tut.

testamento dantur tutores, finito eo deponunt tutelam. ($ 6.) Desinunt autem esse tutores qui vel removentur a tutela ob id, quod suspecti visi sunt, vel ex iusta causa sese excusant, et onus administrandae tutelae deponunt, secundum ea quae inferius proponemus. [tit. XXV. et XXVI.]

Tit. XXIII. DE CURATORIBUS.

Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicensimum quintum annum completum curatores accipiunt; qui [al. quia], licet puberes sint, adhuc tamen huius aetatis sunt, ut negotia sua tueri non possunt [al. possint]. (S 1.') Dantur autem curatores ab hisdem magistratibus a quibus et tutores. sed curator testamento non datur, sed datus confirmatur decreto Praetoris vel Praesidis. ($ 2.) Item inviti adolescentes curatores non accipiunt, praeterquam in litem curator enim et ad certam causam dari potest. (§ 3.2) Furiosi quoque et prodigi, licet maiores vigintiquinque annis sint, tamen in curatione sunt agnatorum ex lege duodecim tabularum. sed solent Romae Praefectus [al. Praefecti] urbi, vel Praetor, et in provinciis Praesides ex inquisitione eis dare curatores. (§ 4.) Sed et mente captis et surdis et mutis et qui morbo perpetuo laborant, quía rebus suis superesse non possunt, curatores dandi sunt. (§ 5.4) Interdum autem et pupilli curatores accipiunt, ut puta si legitimus tutor non sit idoneus, quia habenti tutorem tutor dari non potest.5 item si testamento datus tutor, vel a Praetore vel a Praeside, idoneus non sit ad administrationem, nec tamen fraudulenter negotia administret, solet ei curator adiungi. item in locum tutorum qui non in perpetuum, sed ad tempus a tutela excusantur, solent curatores dari.

$ 6. Quodsi tutor adversa valetudine vel alia necessitate impeditur [al. impediatur], quo minus negotia pupilli administrare possit, et pupillus vel absit vel infans sit, quem velit actorem periculo ipsius Praetor, vel qui provinciae praeerit, decreto constituet.

§ 199. Ne tamen et pupillorum et eorum qui in curatione sunt

Tit. XXIV. DE SATISDATIONE TUTO

RUM VEL CURATORUM.

Ne tamen pupillorum pupillarumve et eorum qui quaeve in curatione sunt

*) Sumere licet Nostrum de divi Marci constitutione agere, qua statutum erat, ut omnes ,,adulti curatores acciperent, non redditis causis" (Capitolinus in Marco c. 10.); verbumque,,voluit" ad Imperatorem illum trahi potest. De re ipsa ef. Ulp. XII. Paul. fr. 2. D. de curat. furiosi (27. 10.) Ulp. fr. 12. pr. D. de tutor. dat. (26. 5.)

« PreviousContinue »