Page images
PDF
EPUB

fiduciariae vocantur proprie, quae ideo nobis competunt, quia liberum caput mancipatum nobis vel a parente vel a coemptionatore manumiserimus. ($ 167.) Set Latinarum et Latinorum inpuberum tutela non omni modo ad manumissores, sicut bona eorum, ** pertinet, sed ad eos quorum ante manumissionem ex iure Quiritium fuerunt: unde si ancilla ex iure Quiritium*** tua sit, in bonis mea, a me quidem solo, non etiam a te manumissa, Latina fieri potest, et bona eius ad me pertinent, sed eius tutela tibi competit: nam ita lege Iunia cavetur. itaque si ab eo cuius et in bonis et ex iure Quiritium ancilla fuerit facta sit Latina, ad eundem et bona et tutela pertinet.

$ 168. Agnatis, qui legitimi tutores sunt, item manumissoribus permissum est feminarum tutelam alii in iure cedere: pupillorum autem tutelam non est permissum cedere, quia ***n videtur

osa, cum tempore pubertatis finiatur. (§ 169.) Is autem cui ceditur tutela cessicius tutor vocatur. ($ 170.) Quo mortuo aut capite diminuto revertitur ad eum tutorem tutela qui cessit. ipse quoque qui cessit, si mortuus aut capite diminutus sit, a cessicio tutela discedit et revertitur ad eum, qui post eum qui cesserat secundum gradum in tutela habuerit. (171.) Set quantum ad agnatos pertinet, nihil hoc tempore de cessicia tutela quaeritur, cum agnatorum tutelae in feminis lege Claudia sublatae sint. ($ 172.) Sed fiduciarios quoque quidam putaverunt cedendae tutelae ius non habere, cum ipsi se oneri subiecerint. quod etsi placeat, in parente tamen qui filiam neptemve aut proneptem alteri ea lege mancipio dedit, ut sibi remanciparetur, remancipatamque manumisit, idem dici non debet, cum is et legitimus tutor habeatur; et non minus huic quam patronis honor praestandus est.

§ 173. Praeterea senatusconsulto mulieribus permissum est in absentis tutoris locum alium petere quo petito prior desinit. nec interest quam longe aberit is tutor. (§ 174.) Set excipi

*) ex Ulp. XI. 5.

*) ita ex coniect. Hollwegii.

si parens filium vel filiam, nepotem vel neptem, vel deinceps, impuberes manumiserit, legitimam nanciscitur eorum tutelam; quo defuncto si liberi virilis

sexus extant, fiduciarii tutores filiorum suorum, vel fratris, vel sororis, et ceterorum efficiuntur. Atqui patrono legitimo tutore mortuo, liberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defuncti, si non esset a vivo patre emancipatus, post obitum eius sui iuris efficeretur, nec in fratrum potestatem recideret, ideoque nec in tutelam; libertus autem, si servus mansisset, utique eodem iure apud liberos domini post mortem eius futurus esset. Ita tamen hi ad tutelam vocantur, si perfectae aetatis sint. quod nostra constitutio 'generaliter in omnibus tutelis et curationibus observari praecepit. 1) est. c. 5. C. de legit. tut.

qui eos manumiserunt pertinet. De re ipsa cf. Gai III. 56. Ulp. XI. 19. ***) ita ex coniect. Huschkii.

Huschke: tutela, non ut bona eorum, ad eos utique

Hollweg: onerosa; Böcking:

†) Cod. [**n [*0**1*r (non? videtur?) an(?)*rosa. ·

annosa; Bluhme: lucrosa.

a) de tutela cessicia vid. Ulp. XI. 6-8. coll. Gai I. 157. b) cf. Gai I. 166. 175. 192. II. 122.

c) cf. Ulp. XI. 22. fr. 10. D. de tutor. dat. (26. 5.)

a

tur, ne in absentis patroni locum liceat libertae
tutorem petere. ($ 175.) Patroni autem loco ha-
bemus etiam parentem qui in e mancipio sibi re-
mancipatam filiam neptemve aut proneptem ma--
numissione legitimam tutelam nanctus est. huius
quidem liberi fiduciarii tutoris loco numerantur:
patroni autem liberi eandem tutelam adipiscun-
tur, quam et pater eorum habuit. (§ 176.) Sed ad
certam quidem causam' * etiam in patroni absentis lo-
cum permisit senatus* tutorem petere, veluti ad he-
reditatem adeundam. (§ 177.) Idem senatus cen-
suit et in persona pupilli patroni filii. ($ 178.)
Itemque lege Iulia de maritandis ordinibus ei quae
in legitima tutela pupilli sit permittitur dotis
constituendae gratia a Praetore urbano tutorem
petere. (S 179.) Sane patroni filius etiamsi in-
pubes sit, libertae efficietur tutor, at in nulla re
auctor fieri potest, cum ipsi nihil permissum sit
sine tutoris auctoritate agere. (§ 180.) Item si
qua in tutela legitima furiosi aut muti sit, per-
mittitur ei senatusconsulto dotis constituendae
gratia tutorem petere. ($ 181.) Quibus casibus
salvam manere tutelam patrono patronique filio
manifestum est. (§ 182.) Praeterea senatus cen-
suit, ut si tutor pupilli pupillaeve suspectus a
tutela remotus sit, sive ex iusta causa fuerit ex-
cusatus, in locum eius alius tutor detur, quo
dato prior tutor amittit tutelam. ($ 183.) Haec
omnia similiter et Romae et in provinciis solent
observari
si vero

($ 184.) Olim cum legis actiones in usu
erant, etiam ex illa causa tutor dabatur, si inter
tutorem et mulierem pupillumve legis actione
agendum erat: nam quia ipse quidem tutor in re sua
auctor esse non poterat, alius dabatur, quo auctore
illa legis actio perageretur: qui dicebatur praeto-
rius tutor, quia a Praetore urbano dabatur. post
sublatas legis actiones quidam putant
hanc speciem dandi tutoris non esse ne-
cessariam; sed adhuc dari** in usu est, si
legitimo iudicio agatur.b

$ 185. Si cui nullus omnino tutor sit, ei datur in urbe Roma ex lege Atilia

Tit. XX. DE ATILIANO TUTORE, ET
EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA
DABATUR.

Si cui nullus omnino tutor fuerat, ei dabatur in urbe quidem Roma

*) ita ex coniect. Huschkii et Böckingii; de re ipsa cf. Ulp. XI. 20. 24. fr. 7. 9. 10. 15. 16. D. de tutor. dat. (26. 5.) fr. 17. §. 1. D. de appellat. (49. 1.) fr. 3. § 2. fr. 4. fr. 17. D. de tutelis. (26. 1.)

**) ita ex coni. Huschkii; Heffter prop.: penitus evanuisse, ea tantum excepta quae. a) cf. Gai I. 166. 172. b) cf. Ulp. XI. 24. Inst. I. 21. § 3. Gai IV. 30. 103 sqq. c) de L. Atilia vid. Liv. XXXIX. 9. Ulp. XI. 18. Theophil. h. 1.; de tutoribus in municipiis dandis Aes Salpensanum c. 29. (Mommsen). Cf. Suet. Claud. 23: ut pupillis extra ordinen tutores a Consulibus darentur.

« PreviousContinue »