Page images
PDF
EPUB

agnati per virilis sexus personas cognatione coniuncti, quasi a patre cognati: veluti frater eodem patre natus, fratris filius neposve ex eo, item patruus et patrui filius neposve ex eo. At qui per feminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt agnati, sed alias naturali iure

agnati per virilis sexus personas
cognatione iuncti, quasi a patre co-
gnati: veluti frater eodem patre na-
tus, fratris filius neposve ex eo,
item patruus et patrui filius et nepos
ex eo.* At hi qui per feminini sexus
personas cognatione iunguntur non
sunt agnati, sed alias naturali iure
cognati. itaque inter avunculum et sororis
filium non agnatio est, sed cognatio. item
amitae, materterae filius non est mihi agna-
tus, set cognatus, et invicem scilicet ego
illi eodem iure coniungor: quia qui nascun-
tur patris, non matris familiam sequuntur.
($ 157.) Sed olim quidem, quan-
tum ad legem XII tabularum attinet,
etiam feminae agnatos habebant tu-
tores. set postea lex Claudia lata
est quae, quod ad feminas attinet,
tutelas illas sustulit. itaque masculus
quidem inpubes fratrem puberem aut
patruum habet tutorem; feminae vero
talem habere tutorem non intelleguntur.
(§ 158.) Set agnationis quidem
ius capitis diminutione perimi-
tur, cognationis vero ius non
commutatur: quia civilis ratio
civilia quidem iura corrum-
pere potest, naturalia vero
non potest.

a

C

cognati. itaque amitae tuae filius non est tibi agnatus, sed cognatus, et invicem scilicet tu illi eodem iure coniungeris; quia qui nascuntur patris, non matris familiam sequuntur. ($ 2.) Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelam agnatos, non hanc habet significationem, si omnino non fecerit testamentum is qui poterat tutores dare, sed si, quantum ad tutelam pertinet, intestatus decesserit. quod tunc quoque accidere intellegitur, cum is qui datus est tutor vivo testatore decesserit.

§ 3. Sed agnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutione plerumque perimitur: nam agnatio iuris [civilis] est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis commutatur, quia civilis ratio civilia quidem iura corrumpere potest, naturalia vero non utique. d

$ 159. Est autem capitis diminutio prioris capitis ** permutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis diminutio, aut minor quam quidam mediam vocant, aut minima.

Tit. XVI. DE CAPITIS MINUTIONE.

Est autem capitis deminutio prioris status commutatio. eaque tribus modis accidit: nam aut maxima est capitis deminutio, aut minor quam quidam mediam vocant, aut minima.

*) haec verba §i 156. repetuntur in Gai fr. 7. D. de legit. tut. (26. 4). cf. Gai III. 10. Ulp. XI. 4. XXVI. 1.

**) in Cod. est **p****. Böcking mavult status, ut in Inst. et in Gai fr. 1. D. h. t. a) cf. Gai I. 171. Ulp. XI. 8. Leo c. 3. C. de legit. tut. (5. 30.)

b) cf. Paul. fr. 6. D. de legit. tut. (26. 4.)

c) cf. Gai III. 27. fr. 8. D. de R. I. (50. 17.) Inst. III. 1. § 11. Gai. fr. 25. D. de usufr. ear. rer. (7. 4.) Gai fr. 8. D. de cap. minut. (4. 5.)

d) iure novissimo tutela legitima ab agnatis ad cognatos translata est novella 118. c. 5. Sancimus enim, ut unusquisque eo gradu et ordine, quo ad hereditatem vel solus, vel cum aliis vocatur, etiam munus tutelae suscipiat, neque ulla differentia neque hac in parte ex iure agnationis aut cognationis introducatur, sed omnibus similiter ad tutelam vocentur, cum ii qui per masculos, tum ii qui per feminas impuberibus iunguntur. Haec autem dicimus, si masculi et perfectae aetatis sint, et nulla lege tutelam suscipere prohibeantur, neque excusatione sibi competente utantur. Mulieres enim etiam nos tutelae munus subire prohibemus, nisi mater vel avia sit. (versio Hombergk.)

e) de cap. deminut. vid. Ulp. XI. 9–13. Paul. fr. 11. h. t. (4. 5.) et Boeth. ad To

§ 160. Maxima est capitis diminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit; quae

qui ex patria [31⁄2 lin.*]; item feminae liberae ex senatusconsulto Claudiano ancillae fiunt eorum dominorum, quibus invitis et denunciantibus nihilo minus cum servis eorum coierint.

§ 161. Minor capitis diminutio est, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei cui aqua et igni [3 128] interdictum fuerit.

§ 1. Maxima est capitis deminutio, cum aliquis simul et civitatem et libertatem amittit. quod accidit in his qui servi poenae efficiuntur atrocitate sententiae, vel liberti ut ingrati circa patronos condemnati, vel qui ad pretium participandum se venundari passi sunt.

§ 2. Minor sive media est capitis deminutio, cum civitas quidem amittitur, libertas vero retinetur. quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fuerit, vel ei qui in insulam deportatus est.

[ocr errors]

§ 162. Minima capitis diminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his qui adoptantur, item in his qui** coemptionem faciunt, et in his qui mancipio dantur, quique ex mancipatione manumittuntur; adeo qnidem, ut quotiens quisque mancipetur, aut remancipetur, totiens capite diminuatur. ($ 163.) Nec solum maioribus diminutionibus ius adgnationis corrumpitur, sed etiam minima. et ideo si ex duobus liberis alterum pater emancipaverit, post obitum eius neuter alteri agnationis iure tutor esse poterit.

1) ef. fr. 3. § 1. D. eod.

2) cf. fr.5.cod, fr. 3. de Senatoribus.

3) ef. Inst. I. 15. § 3.

fr. 7. D. unde cognati.

§ 3. Minima capitis deminutio est, cum et civitas et libertas retinetur, sed status hominis commutatur. quod accidit in his qui, cum sui iuris fuerunt, coeperunt alieno iuri subiecti. esse, vel contra [veluti si filius emancipatus fuerit a patre, est capile deminutus vel simil.]($4.') Servus autem manumissus capite non minuitur, quia nullum caput habuit. ($ 5.2) Quibus autem dignitas magis quam status permutatur, capite non minuuntur: et ideo senatu motum capite non minui constat.

$ 6. Quod autem dictum est manere cognationis ius et post capitis deminutionem, hoc ita est, si minima capitis deminutio interveniat: manet enim cognatio. nam si maxima capitis demi

pic. 4. § 18. (Orell. p. 302.): Capitis deminutio est prioris status permutatio. Id multis modis fieri solet, vel maxima vel media vel minima. Maxima est, cum et libertas et civitas amittitur, velut deportatio; media vero, in qua civitas amittitur, retinetur libertas, ut in Latinas colonias transmigratio; minima, cum nec civitas nec libertas amittitur, sed status prioris qualitatis immutatur, velut adoptio etc. Paul. Diac. ex Festo (Mueller. pag. 70): Deminutus capite appellabatur qui civitate mutatus est; et ex alia familia in aliam adoptatus; et qui liber alteri mancipio datus est; et qui in hostium potestatem venit; et cui aqua ignique interdictum est. De servitute poenae vid. Inst. I. 12. § 3.; de SC. Claudiano Gai I. 84. 91.; de his qui se venumdari passi sunt Inst. I. 3. § 4.

*) Huschke ita temptat: qui iure gentium violato peregrinis populis per patrem patratum deduntur (coll. Liv. V. 36. Cic. pro Caec. 34); alii Nostrum de incensis h. 1. egisse opinantur (coll. Ulp. XI. 11); alii aliter.

**) sic Cod. habet: quod ferri potest ut apud Gai II. 98. Ulp. IX. rubr. et alias. ***) ex coniect. Heffteri; alii: ac manumittatur.

a) cf. Gai III. 82–84. IV. 38. de coemtione I. 110 sqq. de mancipio datis I. 116 sqq. de manumissis ex manc. I. 132 sqq.

b) cf. Inst. I. 15. §. 3. Paul. fr. 3. fr. 7. pr. D. de cap. minut. (4. 5.) fr. 2. D. de legit. tut. (26. 4.)

1) ef. Gai fr. 9. D. de legit. tut.
$ 164. Cum autem ad
agnatos tutela pertinet,
non simul ad omnes per-
tinet, set ad eos tantum
qui proximo gradu sunt.
[desunt lin. 24.]*

nutio incurrat, ius quoque cognationis perit, ut puta servitute alicuius cognati, et ne quidem si manumissus fuerit, recipit cognationem. sed etsi in insulam deportatus quis sit, cognatio solvitur. ($ 7.) Cum autem ad agnatos tutela pertineat, non simul ad omnes pertinet, sed ad eos tantum qui proximiore gradu sunt, vel si eiusdem gradus sint, ad omnes, [veluti si plures fratres sunt qui unum gradum obtinent ideoque pariter ad tutelam vocantur.]

§ 165. Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et agnatos quos ad hereditatem vocavit, eosdem et tutores esse iusserat.

2) ef. fr. 1. D. de legit. tut. fr. 10. 73. de R. I.

3) cf. Gai I. § 166. 172. 175. Ulp. XI. 5. fr. 3. § 10. D. de legit. tutela.

Tit. XVII. DE LEGITIMA PATRONO

RUM TUTELA.

Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela ad patronos liberosque eorum pertinet, quae et ipsa legitima tutela. vocatur: non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetur, sed quia perinde accepta est per interpretationem, atque si verbis legis introducta esset. eo enim ipso, quod hereditates libertorum libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere, cum et agnatos quos ad hereditatem vocat, eosdem et tutores esse iussit: quia plerumque, ubi successionis est emolumentum, ibi et tutelae onus esse debet. ideo autem diximus plerumque, quia, si a femina impubes manumittatur, ipsa ad hereditatem vocatur, cum alius erit tutor

2

Tit. XVIII. DE LEGITIMA PARENTUM TUTELA. Exemplo patronorum recepta est et alia tutela,3 quae et ipsa legitima vocatur. nam si qui filium aut filiam, nepotem aut neptem ex filio, et deinceps, impuberem emancipaverit, legitimus eorum tutor erit.

§ 166. Exemplo patronorum etiam fiduciariaeb tutelae receptae sunt. eae enim tutelae scilicet

Tit. XIX. DE FIDUCIARIA

TUTELA.

Est et alia tutela, quae fiduciaria appellatur. Nam

*) pag. CXIVa. Cod. Veron. paene nulla scripturae vestigia exhibet. Priore parte quidem de legitima gentilium tutela egisse videtur (Hollweg coll. Gai. III. § 17); posterior pars ex Iustiniani Institutionibus restituta (§ 165testati decessissent) in textum recipi solet.

usque ad verba: in

a) de legitima patronorum tutela vid. Gai I. 175. Ulp. XI. 3. et fr. 1. 3. 5. D. de legit. tut. 26. 4.

b) cf. de fiduciaria tutela Gai. I. § 114. 115. 195. Ulp. XI. 5. fr. 3. § 10. fr. 4. D. de legit. tut. (26. 4.) vid. etiam fr. 1. pr. D. si a parente. (37. 12.).

« PreviousContinue »