Page images
PDF
EPUB

tunc pater potestatem propriam reservare sibi videtur eo ipso, quod mancipio recipit. Ac ne is quidem dicitur invito eo cuius in mancipio est censu libertatem consequi, quem pater ex noxali causa mancipio dedit [ef. IV. 75. 79], velut qui furti eius nomine damnatus est, et eum mancipio actori dedit: nam hunc actor pro pecunia habet. ($141.) In summa admonendi sumus, adversus eos quos in mancipio habemus nihil nobis contumeliose facere licere: alioquin iniuriarum actione tenebimur. Ac ne diu quidem in eo iure detinentur homines, set plerumque hoc fit dicis gratia uno momento; nisi scilicet ex noxali causa manciparentur.

b

$142. Transeamus nunc ad aliam divisionem. nam ex his personis, quae neque in potestate neque in manu neque in mancipio sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur quae in tutela vel in curatione sint: ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

$143. Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

1) ex Paul. fr. 1. pr. D. de tutelis.

2) ex Paul. fr. 1. § 1. D. eod.

Tit. XIII. DE TUTELIS.

Transeamus nunc ad aliam divisionem personarum. nam ex his personis quae in potestate non sunt, quaedam vel in tutela sunt vel in curatione, quaedam neutro iure tenentur. videamus igitur de his quae in tutela vel in curatione sunt: ita enim intellegemus ceteras personas quae neutro iure tenentur.

Ac prius dispiciamus de his quae in tutela sunt.

§ 1. Est autem tutela, ut Servius definit, ius [al. vis] ac potestas in capite libero, ad tuendum eum qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa. (§ 2.2) Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habent, ex qua [al. exque] re ipsa [al. ipsi] nomen ceperunt. itaque appellantur tutores, quasi tuitores atque defensores, sicut aeditui dicuntur qui aedes tuentur.

$ 144. Permissum est itaque parentibus liberis quos in potestate sua habent testamento tutores dare masculini quidem sexus inpuberibus dumtaxat, feminini autem tam inpuberibus quam nubilibus. * veteres enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem [cf. § 190] in tutela esse. ($ 145.) Itaque si quis filio filiaeque lestamento tutorem dederit, et ambo ad pubertatem pervenerint, filius quidem desinit habere tutorem, filia vero nihilominus in tutela perma

§ 3. Permissum est itaque parentibus liberis impuberibus quos in potestate habent testamento tutores dare. et hoc in filio filiaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demum parentes possunt testa

*) ita Goeschen, ut apud Ulp. XI. 1. Boecking proponit: feminini autem etiam puberibus, ef. Gai fr. 1. D. de testam. tut. (26. 2.) Paul. in fragm. Vat. § 229.

a) cf. Gai. I. 115. 118 a. 132. 134; de noxali causa IV. 78. 79.

b) haec divisio complectitur §§ 142-200. (cf. supra I. § 48. I. § 9.) Ulp. tit.

XI. de tutelis, XII. de curationibus.

mento tutores dare, si post mortem eorum in patris sui potestatem

ita

non sint recasuri.
que si filius tuus mor-
tis tuae tempore in po-
testate tua sit, nepotes

net: tantum enim ex lege Iulia et Papia Poppaea iure liberorum a tutela liberantur feminae." loquimur autem exceptis Virginibus Vestalibus quas etiam veteres in honorem sacerdotii liberas esse voluerunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum est. (S 146.) Nepotibus autem neptibusque ita demum possumus testamento tutores dare, si post mortem nostram in patris sui ex eo non poterunt tepotestatem iure recasuri non sint. itaque si filius stamento tuo tutorem meus mortis meae tempore in potestate mea sit, habere, quamvis in ponepotes quos ex eo habeo non poterint** ex te- testate tua fuerint; scistamento meo habere tutorem, quamvis in pote- licet quia, mortuo te, in state mea fuerint: scilicet quia mortuo me in pa- patris sui potestatem tris sui potestate futuri sunt. ($ 147.) Cum recasuri sunt. (§ 4.) Cum tamen in compluribus aliis causis po- autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habeantur, et in stumi pro iam natis habentur, et in hac causa placuit non minus postumis, hac causa placuit non minus postumis, quam iam natis testamento tutores quam iam natis testamento tutores dari posse: si modo in ea causa sint, ut dari posse, si modo in ea causa sint, ut si vivis nobis nascantur, in potestate si vivis parentibus nascerentur, sui et nostra fiant. hos etiam heredes in potestate eorum fierent. (§ 5.) Sed si instituere possumus, cum ex- emancipato filio tutor a patre testamento datraneos postumos heredes in- tus fuerit, confirmandus est ex sententia Praestituere permissum non sit. sidis omnimodo, id est sine inquisitione. ©

(S 148.) Uxori quae in manu este proinde acsi filiae [s 114], item nurui quae in filii manu est proinde ac nepti tutor dari potest. (§ 149.) Rectissime autem tutor sic dari potest: LUCIUM TITIUM LIBERIS MEIS TUTOREM DO ***. sed et si ita scriptum sit: LIBERIS MEIS vel UXORI MEAE TITIUS TUTOR ESTO, recte datus intellegitur [cf. II. 289]. ($ 150.) In persona tamen uxoris quae in manu est recepta est etiam tutoris optio," id est, ut liceat ei permittere quem velit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: TITIAE UXORI MEAE TUTORIS OPTIONEM DO. quo casu licet uxori eligere tutorem† vel in omnes res vel in unam forte aut duas. (§ 151.) Ceterum aut plena optio datur aut angusta. (§ 152.) Plena ita dari solet,

*) Cod. habet: in honores. Cramer (ad Gell. excurs. 4. p. 53) vult: in honore i. e. quousque essent in honore sacerdotii.

**) poterint (in Cod. potesint) pro poterunt Lachm. et Böcking.

***) Cod. inter do et sed insertum habet: do lic. tut do. Huschke vult: ,,TUTOREM DO LEGO aut DO, arg. Gai II. 193.

66

†) ita Böcking, ut apud Isidorum: optare, eligere est.

a) cf. Gai I. 194. Ulp. XI. 8.

b) cf. Gai I. 127. fr. 1. 2. D. de legit. testam. tut. (26. 2.)

c) cf. Gai I. 114. 115. III. 3.

d) De tutore optivo (§ 150–54) vid. Ulp. XXIV. 14. Aes Salpens. c. 22. (is, ius tutoris optandi habeto) Liv. XXXIX. 19: quasi ei vir testamento dedisset (sc. optionem tutoris).

ea

e) cf. fr. 2. pr. 8. 10. D. de confirmando tut. (26. 3.)

ut proxume supra diximus. angusta ita dari solet:

TITIAE UXORI MEAE DUMTAXAT TUTORIS OPTIO

NEM SEMEL DO, aut DUMTAXAT BIS DO. (§ 153.) Quae optiones plurimum inter se differunt. nam quae plenam optionem habet potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare. quae vero angustam habet optionem, si dumtaxat semel data est optio, amplius quam semel optare non potest: si tantum bis, amplius quam bis optandi facultatem non habet. (§ 154.) Vocantur autem hi qui nominatim testamento tutores dantur, dativi; qui ex optione sumuntur, optivi.

test. tut. cf. Cod. VII. 4. c, 9. VI. 27. c. 5.

Tit. XIV. QUI DARI TUTORES TESTAMENTO

POSSUNT.

Dari autem potest tutor [testamento] non so

liefr. 10. §4. 22. 25. § 1. 32 $2. D. de lum paterfamilias, sed etiam filiusfamilias. (§ 1.') Sed et servus proprius testamento cum libertate recte tutor dari potest. sed sciendum est eum et sine libertate tutorem datum tacite libertatem directam accepisse videri, et per hoc recte tutorem esse. plane si per errorem quasi liber tutor datus sit, aliud dicendum est. Servus autem alienus pure inutiliter testamento datur tutor: sed ita, cum liber erit, utiliter datur. Proprius autem servus inutiliter eo modo tutor datur. (§ 2.2) Furiosus vel minor vigintiquinque annis tutor testamento datus, tunc tutor erit, cum compos mentis aut maior vigintiquinque annis factus fuerit.

2) ef. fr. 10. § 3. D. de test. tut. Inst. I. 25. $13.

3) cf. Ulp. fr. 8. D. eod. Gai II. 231.

4) e fr. 12-14 D. eod.

5) ex Ulp. fr. 5. 6. 16. D. eod.

$ 3.3 Ad certum tempus vel ex certo tempore, vel sub condicione, vel ante heredis institutionem, posse dari tutorem non dubitatur. ($4.4) certae autem rei vel causae tutor dari non potest, quia personae, non causae vel rei datur.

§ 5.5 Si quis filiabus suis vel filiis tutores dederit, etiam postumae vel postumo videtur dedisse, quia filii vel filiae appellatione et postumus et postuma continentur. Quodsi nepotes sint, an appellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt? dicendum est ut ipsis quoque dati videantur, si modo liberos dixit; ceterum, si filios, non continebuntur: aliter enim filii, aliter nepotes appellantur. Plane si postumis dederit, tam filii postumi, quam ceteri liberi continebuntur.

$ 155. Quibus testamento quidem tutor datus non sit, iis ex lege XII agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. (S 156.) Sunt autem

Tit. xv. DE LEGITIMA AGNATORUM

TUTELA.

Quibus autem testamento tutor datus non sit, his ex lege duodecim tabularum agnati sunt tutores, qui vocantur legitimi. ($ 1.) Sunt autem

« PreviousContinue »