Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

**

§ 7. Admonendi autem sumus liberum esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem vel neptem in potestate habebit, filium quidem de potestate dimittere, nepotem vero vel neptem retinere; et ex diverso filium quidem in potestate retinere, nepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepote vel pronepte dicta esse intellegantur), vel omnes sui iuris efficere.

§ 134. Praeterea parentes liberis in adoptionem datis in potestate eos habere desinunt; et in filio quidem, si in adoptionem datur, tres mancipationes* et duae intercedentes manumissiones proinde fiunt, ac fieri solent cum ita eum pater de potestate dimittit, ut sui iuris efficiatur. deinde aut patri remancipatur, et ab eo is qui adoptat vindicat aput Praetorem filium suum esse, et illo contra non vindicante a Praetore vindicanti filius addicitur, aut iure mancipatur patri adoptivo vindicanti filium ab eo apud quem is tertia mancipatione est: set sane commodius est patri remancipari. in ceteris vero liberorum personis, seu masculini seu feminini sexus, una scilicet mancipatio sufficit, et aut remancipantur parenti aut iure mancipantur. Eadem et in provinciis aput Praesidem provinciae solent fieri. (§ 135a.) Qui ex filio semel iterumve mancipato conceptus est, licet post tertiam mancipationem patris sui nascatur, tamen in avi potestate est, et ideo ab eo et emancipari et in adoptionem dari potest. At is qui ex eo filio conceptus est qui in tertia mancipatione est, non nascitur in avi potestate. set eum Labeo quidem existimat in eiusdem mancipio esse cuius et pater sit. utimur autem hoc iure, ut quam diu

§ 8. Sed et si pater filium quem in potestate habet avo vel proavo naturali, secundum nostras constitutiones1 super his habitas, in adoptionem dederit, id est si hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem manifestaverit, praesente eo qui adoptatur, et non contradicente, nec non eo qui adoptat, solvitur quidem ius potestatis patris naturalis, transit autem in huiusmodi parentem adoptivum, in cuius persona et adoptionem plenissimam esse antea diximus. (§ 9.) Illud autem scire oportet, quod si nurus tua ex filio tuo conceperit, et filium postea emancipaveris vel

1) sunt cc. 10 et 11. C. de adoptionibus cf. fr. 5. 25. D. eodem.

patione de patris vel avi exeunt potestate et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una mancipatione de patris vel avi exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiduciarius a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum eum sibi naturalis pater vel avus manumiserit, ipse eis in hereditate succedit. [] Quodsi habeat quis filium, et ex eo nepotes, et voluerit filium emancipare, et nepotes in sua potestate retinere, in arbitrio eius est: aut si voluerit nepotes emancipare, et filium in sua potestate retinere, et hoc ei pro iuris ordine licere manifestum est. Quod non solum de nepotibus, sed et de pronepotibus similiter facere potest. De antestato, cuius hic quasi septimae personae mentio fit cf. Zell Inscr. Rom. Nr. 1779. 1780. 1785. Huschke, Flavii Syntrophi instrumentum donationis pag. 6. 7. 43 sqq. De fiducia vide citt. ad Gai II. 59.

*) ita fere ex coniectura Goeschenii.

Cf. ad hunc articulum Gellius V. 19. Cic. de fin. I. 7. § 24. fr. 1. § 2. D. de rei vind. (6. 1.) Gai II. 141. III. 6. IV. 79. **) ita ex coni. Huschkii, qui peculiarem quandam notionem,,iure mancipationis" olim supponebat: de Scheurl (D. de modis liberos in adoptionem dandi Erl. 1851) non sine ratione hanc emendationem proponit: aut non remancipatur patri adoptivo, sed ab eo vindicanti in iure ceditur apud quem in tertia mancipatione est. (cf. Rudorff Grundr. d. G. d. R. R. pag. 96.)

pater eius in mancipio sit, pendeat ius eius: et si quidem pater eius ex mancipatione manumissus erit, cadit in eius potestatem; si vero is, dum in mancipio sit, decesserit, sui iuris fit. ($ 135b.) Et de

licet

in adoptionem dederis, praegnante nuru tua, nihilominus quod ex ea nascitur in potestate tua nascitur; quod si post emancipationem vel adoptionem fuerit conceptus, patris sui emancipati vel avi adoptivi potestati subiicitur; (§ 10.)1 et quod neque naturales liberi, neque adoptivi ullo paene modo possunt cogere parentem de potestate sua eos dimittere.

[1 lin.] ut supra [8 132. 134] diximus, quod in filio faciunt tres mancipationes, hoc facit una mancipatio in nepote.

1) e Marciani fr. 31. D. de adopt.

§ 136. Mulieres, quamvis in manu sint, nisi coemtionem fecerint, potestate parentis non liberantur. hoc in Flaminica Diali senatusconsulto confirmatur, quo ex auctoritate consulum Maximi et Tuberonis cavetur, ut* haec quod ad sacra tantum videatur in manu esse, quod vero ad cetera perinde habeatur, atque si in manum non convenisset. Sed mulieres quae coemtionem fecerunt per mancipationem* potestate parentis liberantur: nec interest, an in viri sui manu sint, an extranei; quamvis hae solae loco filiarum habeantur quae in viri manu sunt.

§ 137. [3 lin.]** remancipatione desinunt in manu esse, et cum ex remancipatione manumissae fuerint, sui iuris efficiuntur [3 lin.] *** nihilo magis potest cogere, quam filia patrem. set filia quidem nullo modo patrem potest cogere, etiamsi adoptiva sit haec autem virum repudio misso proinde compellere potest, atque si ei numquam nupta fuisset.

$ 138. Ii qui in causa mancipii sunt, quia servorum loco habentur, vindicta, censu, testamento [cf. § 17] manumissi sui iuris fiunt. (§ 139.) Nec tamen in hoc casu lex Aelia Sentia locum habet. itaque nihil requirimus, cuius aetatis sit is qui manumittit, et qui manumittitur: ac ne illud quidem, an patronum creditoremve manumissor habeat. Ac ne numerus quidem legis Furiae Caniniae finitus in his personis locum habet. ($ 140.) Quin etiam invito quoque eo cuius in mancipio sunt censu libertatem consequi possunt, excepto eo quem pater ea lege mancipio dedit, ut sibi remancipetur: nam quodammodo

*) ita ex coniectura Lachmanni. cf. Gai I. 114. 115 b. 132. 134. III. 24. Gell. X. 15. XVIII. 6. Tacit. Ann. IV. 16.

**) argumentum est:,,quemadmodum manus solvatur.“
***) in his 3 lin. tantummodo vv.: vel ita

nihilo etc. apparent.

Gaius illud dicere videtur:,,mulierem maritum cum quo coemtionem fecerit non magis posse cogere, ut eam (constante scilicet matrimonio, ut ex, fine huius şi ' apparet) suo iure dimittat, quam filia patrem" (Göschen).

« PreviousContinue »