Page images
PDF
EPUB

4

vobis prima legum cunabula non ab antiquis fabulis discere, sed ab Imperiali splendore appetere, et tam aures quam animae vestrae nihil inutile nihilque perperam positum, sed quod in ipsis rerum obtinet argumentis accipiant; et quod in priore tempore vix post quadriennium prioribus contingebat, ut tunc constitutiones Imperatoriąs legerent, hoc vos a primordio ingrediamini, digni tanto honore tantaque reperti felicitate, ut et initium vobis et finis legum eruditionis a voce Principali procedat. ($ 4.) Igitur post libros quinquaginta digestorum seu pandectarum in quos omne ius antiquum collatum [al. collectum] est, quos per eundem virum excelsum Tribonianum, nec non ceteros viros illustres et facundissimos confecimus, in hos quatuor libros easdem institutiones partiri iussimus, ut sint totius legitimae scientiae prima elementa, (§ 5.) in quibus breviter expositum est, et quod antea obtinebat, et quod postea desuetudine inumbratum ab Imperiali remedio illuminatum est. ($ 6.) Quas ex omnibus antiquorum institutionibns, et praecipue ex commentariis Gaii nostri tam institutionum quam rerum colidianarum, aliisque multis commentariis compositas, cum tres praedicti viri prudentes nobis obtulerunt, et legimus et cognovimus, et plenissimum nostrarum constitutionum robur eis accommodavimus.

§ 7. Summa itaque ope et alacri studio has leges nostras accipite, et vosmet ipsos sic eruditos ostendite, ut spes vos pulcherrima foveat, toto legitimo opere perfecto, posse etiam nostram rempublicam in partibus eius vobis credendis [al. credendam] gubernare [al. gubernari].

Data undecimo calendas decembres, Constantinopoli, Domino nostro Iustiniano perpetuo Augusto tertium Consule.

INSTITUTIONUM

GAI COMMENTARIUS I.

1) ex Ulp. fr. 10. D. de iust et i.*

2) ex Uip. fr. 10. cit.

3) ex Ulp. fr. 10. cit.

4) ex Ulp. fr. 1. § 2. D. eod. **

D. IUSTINIANI LIBER I.

Tit. I. DE IUSTITIA ET IURE.

1 Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens [al. tribuendi].

§ 1. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia.

§ 2. His generaliter cognitis, et incipientibus nobis exponere iura populi Romani, ita maxime videntur posse tradi commodissime, si primo levi ac simplici, post deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singula tradantur. alioqui, si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum magno labore eius, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore [al. leniore] via ductus sine ma gno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.

3

$ 3. Iuris praecepta sunt haec: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere.

$ 4. 4 Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. publicum ius est, quod [ad] statum rei Romanae spectat; privatum, quod ad singulorum utilitatem pertinet. Dicendum est igitur de iure privato, quod tripertitum est. collectum est enim ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus.

*) Ulpianus libro I. Regularum: Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suam cuique tribuendi. Iuris praccepta haec sunt: honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, justi atque iniusti scientia. fr. 10. D. de iustitia et iure (I. 1).

**) Ulpianus libro I. Institutionum: Huius studii duae sunt positiones, publicum et privatum. Publicum est, quod ad statum rei Romanae spectat, privatum, quod ad singulorum utilitatem; sunt enim quaedam publice utilia, quaedam privatim. Publicum ius in sacris, in sacerdotibus, in magistratibus consistit. Privatum ius tripertitum est; collectum enim est ex naturalibus praeceptis, aut gentium, aut civilibus. fr. 1. § 2. D. de iustitia et iure (I. 1).

1) ex Ulp. fr. 1. §3. D. de iust. et i.*

Tit. II. DE IURE NATURALI ET GENTIUM ET CIVILI. 1 Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit. nam ius istud non humani generis proprium est, sed [et] omnium animalium quae in caelo, quae in terra, quae in mari nascuntur. hinc descendit maris atque feminae coniugatio [al. coniunctio] quam nos matrimonium appellamus; hinc liberorum procreatio et educatio. videmus etenim cetera quoque animalia istius iuris peritia censeri.

DE IURE GENTIUM ET CIVILI. § 1. ** Omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur: nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est voca turque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sint, suis locis proponemus.

[ocr errors]

§. 1. Ius autem civile, vel gentium ita dividitur. omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur : nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est, vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Et populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur. quae singula qualia sunt, suis locis proponemus. ($ 2.) Sed ius quidem civile ex unaquaque civitate appellatur, veluti Atheniensium. nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civile Atheniensium, non erraverit. sic enim et ius quo populus Romanus utitur ius civile Romanorum appellamus; vel ius Quiritium, quo Quirites utuntur:

*) Ulpianus Libro I. Institutionum: Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit; nam ius istud non humani generis proprium est, sed omnium animalium quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio quam nos matrimonium vocamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio; videmus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri. fr. 1. § 3. D. de iust. et iure (I. 1). Eandem notionem iuris naturalis exhibet Ulp. fr. 1. § 4 (not. ** sequ.) fr. 6. D. eod.; cf. Tryphon. fr. 31. pr. D. depos. (16. 3.) et fr. 64 D. de cond. indeb. (12. 6).

**) Gai § 1. ita supplenda est e fr. 9. D. de iust. et iure (I. 1.) „Gai. libro I. Institutionum: Omnes populi qui legibus et moribus reguntur partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. Nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civile, quasi proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur.“ Cuius rei exempla habemus in Gai I 156. 189. II. 65. 69 sq. III. 93. 132 sq. 154. 194. cf. Inst. h. t. § 2. 11. II. 1. § 11. 12. Ulpianus fr. 1. § 4. D. eod. ius gentium et naturale ita distinguit: Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur; quod a naturali recedere facile intelligere licet; quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit.

« PreviousContinue »