Page images
PDF
EPUB

grinae condicionis homo civem Romanum in potestate habeat. Pari ratione et si ei qui in potestate parentis sit aqua et igni interdictum fuerit, desinit in potestate parentis esse, quia aeque ratio non patitur, ut peregrinae condicionis homo in potestate sit civis Romani parentis.

1) cf. fr. 4. D. de interdict. et rel.

2) ef. Inst. I. 16. § 1. (nov. 22. c. 8.)

3) este. 5. C. de Consulibus. (nov. 81.)

4) ef, fr. 12. §. 1. fr. 18. D. de captivis.
5) ef. Paul. fr. 19. D. eod.
6) cf. fr. 26. D. eod.

beri in potestate eius esse. pari ratione et si is qui in potestate parentis sit in insulam deportatus fuerit, desinit in potestate parentis esse. Sed si ex indulgentia principali restituti fuerint, per omnia pristinum statum recipiunt. (§ 2.1). Relegati autem patres in insulam in potestate sua liberos retinent. et ex contrario liberi relegati in potestate parentum remanent. (§ 3.2) Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. Servi autem poenae efficiuntur qui in metallum damnantur, et qui bestiis subiiciuntur. (S 4.) Filiusfamilias si militaverit, vel si Senator vel Consul fuerit factus, manet in patris potestate. militia enim vel consularia [al. consularis] dignitas de patris potestate filium non liberat. Sed ex constitutione nostra summa Patriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis a patria potestate liberat. quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate?

$ 129. Quod si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus interim hostium fiat, pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. itaque reversus habebit liberos in potestate. si vero illic mortuus sit, erunt quidem liberi sui iuris; sed utrum ex hoc tempore quo mortuus est aput hostes parens, an ex illo quo ab hostibus captus est, dubitari potest. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicemus propter ius postliminii potestatem quoque parentis suspenso esse. (S 130.) Praeterea exeunt liberi virilis sexus de patris potestate si flamines Diales inaugurentur, et feminini sexus si virgines Vestales capiantur. ($ 131.) Olim quoque, quo tempore populus Romanus in Latinas regiones colonias deducebat, qui iussu parentis profectus erat in Latinam coloniam, e patria potestate exire videbatur, cum qui ita civitate Romana ces

in

3

§ 5. Si ab hostibus captus fuerit parens, quamvis servus hostium fiat, tamen pendet ius liberorum propter ius postliminii, quia hi qui ab hostibus capti sunt, si reversi fuerint, omnia pristina iura recipiunt. idcirco reversus et liberos habebit in potestate, quia postliminium fingit eum qui captus est semper in civitate fuisse. si vero ibi decesserit, exinde ex quo captus est pater, filius sui iuris fuisse videtur. Ipse quoque filius neposve si ab hostibus captus fuerit, similiter dicimus propter ius postliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. Dictum est autem postliminium a limine et post, ut eum qui ab hostibus captus in fines nostros postea pervenit postliminio reversum recte dicimus. nam limina sicut in domibus finem quendam faciunt, sic et imperii finem limen esse veteres voluerunt: hinc et limes dictus est, quasi finis quidam et terminus. Ab eo postliminium dictum, quia eodem limine revertebatur quo amissus erat. Sed et

serant* acciperentur alterius civitatis cives. **

§. 132. Emancipatione quoque desinunt liberi in potestatem *** parentium esse. sed filius quidem tertia demum mancipatione ceteri + vero liberi, sive masculini sexus sive feminini, una mancipatione exeunt de parentium potestate lex enim XII tantum in persona filii de tribus mancipationibus loquitur, his verbis: SI PATER FILIUM TER VENUMDABIT, FILIUS A PATRE++ LIBER ESTO. eaque res ita agitur. aa mancipat pater filium alicui: is eum vindicta manumittit: eo facto revertitur in potestatem patris. is eum iterum mancipat vel eidem vel alii; set in usu est eidem mancipari: isque eum postea similiter vindicta manumittit: quo facto rursus in potestatem patris sui revertitur. tunc tertio pater eum mancipat vel eidem vel alii; set hoc in usu est, ut eidem mancipetur: eaque mancipatione desinit in potestate patris esse, etiamsi nondum manumissus sit, set adhuc in causa mancipii [lin. 24]†††

qui victis hostibus recuperatur postliminio rediisse existimatur.

$ 6. Praeterea emancipatione quoque desinunt liberi in potestate parentum esse. Sed ea emancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationem procedebat, quae per imaginarias venditiones et intercedentes manumissiones celebrabatur, vel ex imperiali rescripto. Nostra

b

autem providentia et hoc in melius. per constitutionem reformavit, ut fictione pristina explosa, recta via apud competentes iudices vel magistratus parentes intrent, et filios suos vel filias, vel nepotes vel neptes, ac deinceps, sua manu dimitterent. et tunc ex edicto Praetoris in huius filii vel filiae, nepotis vel neptis bonis, qui vel quae a parente manumissus vel manumissa fuerit, eadem iura praestantur parenti quae tribuuntur patrono in bonis liberti; et praeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteri, ipse parens ex manumissione tutelam eius nanciscitur.

*) haec recepi ex coniect. Huschkii cf. Cic. pro Caec. c. 33. 34. pro Balbo c. 11-13. pro domo c. 30. Gai I. 79.

**) linea vacua.

***) cf. § 55 not.

+) ita ex coniect. Huschkii. De re ipsa cf. Gai I. 135. IV. 79. fr. 8. § 1. D. de iniusto. (28. 3.) Inst. III. 2. § 8.

tt) ita ex Ulp. fr. X. 1.

ttt) in pag. CXIXь Cod. Ver. quae sequitur nihil legi potest. Prioris partis argumentum tamen colligi potest ex Epit. I. 6. § 3: Tamen cum tertio mancipatus fuerit succedit: quae verba infra not. aa. signis | | inclusimus. Posterior pars eiusdem paginae, quod etiam Epit. indicat, haud dubie ea continebat quae leguntur in fr. 28. D. de adoptionibus (e Gai libro I.), quae verba in contextum recipi solent (§ 133.)

c) Inst. III. 9. § 4.

d) Inst. I. 18. 19.

a) Anastas. c. 5. C. de emancipationibus. (8. 49.) b) est c. 6. C. eodem. aa) Gai Epit. I. 6. § 3. h. 1. notatu digna haec de emancipatione filii exhibet: Emancipatio autem, hoc est manus traditio, quaedam similitudo venditionis est: quia in emancipationibus praeter illum, hoc est certum patrem, alius pater adhibetur, qui fiduciarius nominatur. Ergo ipse naturalis pater filium suum fiduciario patri mancipat, hoc est manu tradit: a quo fiduciario patre naturalis pater unum aut duos nummos, quasi in similitudinem pretii accipit, et iterum eum acceptis nummis fiduciario patri tradit. Hoc secundo et tertio fit, et tertio eum fiduciario patri mancipat et tradit, et sic de patris potestate exit. Quae tamen emancipatio solebat ante Praesidem fieri, modo ante curiam facienda est: ubi quinque testes cives Romani in praesenti erunt, et pro illo qui libripens adpellatur (id est stateram tenens) et qui antestatus adpellatur alii duo, ut septem testium numerus impleatur. || Tamen cum tertio mancipatus fuerit filius a patre naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur, et a naturali patre manumittatur: ut, si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius, succedat. Feminae, vel nepotes masculi ex filio, una emanci

« PreviousContinue »