Page images
PDF
EPUB

b

cipata ei cui ipsa velit, et ab eo vindicta manumissa, incipit eum habere tutorem, a quo manumissa est: qui tutor fiduciarius dicitur, sicut inferius [8 195] apparebit. (§ 115a.) Olim etiam testamenti faciendi gratia, fiduciaria fiebat coemptio. tunc enim non aliter feminae testamenti faciendi ius habebant, exceptis quibusdam personis, quam si coemptionem fecissent remancipataeque et manumissae fuissent. set hanc necessitatem coemptionis faciendae ex auctoritate. divi Hadriani senatus remisit.

fe

mina
(S 115 b.) Licet autem
mulier fiduciae causa cum viro suo fecerit coem-
ptionem, nihilominus filiae loco incipit esse:
nam si omnino qualibet ex causa uxor in manu
viri sit, placuit eam iura filiae nancisci.

C

$116. Superest ut exponamus quae personae in mancipio sint. (117.) Omnes igitur liberorum personae, sive masculini sive feminini sexus, quae in potestate parentis sunt, mancipari ab hoc eodem modo possunt, quo etiam servi mancipari possunt. ($ 118.) Idem iuris est in earum personis quae in manu sunt. nam feminae a coemptionatoribus eodem modo possunt mancipari quo liberi a parente mancipantur; adeo quidem, ut quamvis ea sola aput coemptionatorem filiae loco sit quae ei nupta sit, tamen nihilo minus etiam quae ei nupta non sit*, nec ob id filiae loco sit, ab eo mancipari possit. (§ 118a.) Plerumque solum et a parentibus et a coemptionatoribus mancipantur, cum velint parentes coemptionatoresque e suo iure eas personas dimittere, sicut inferius evidentius apparebit. (S 119. **) Est autem mancipatio, ut supra [s 113] quoque diximus, imaginaria quaedam venditio: quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est. eaque res ita agitur. adhibitis non minus quam quin

*) ita Lachm., Cod.: est.

**) §um 119. exhibet Boethius III. in Cic. Topic. c. 5. § 28 (p. 322. Orell.) vv.: Eiusdem autem Gai libro Inst. I. de nexu faciendo haec verba sunt.

a) cf. Gai II. 137. 195.

b) cf. Gai II. 112. 113. 118. 121. 122. III. 43.

c) de mancipii causa cf. Gai I. 49. 123. 138. 140. 141. II. 160. III. 114. IV. 79-81. Liv. XLI. 8. in fin. Festus, v. deminutus capite appellabatur, — qui liber alteri mancipio datus est. De acquisitionibus per eos quos in mancipio ha

bemus: Gai II. 86. 90. 96. III. 114. Ulp. XIX. 18.

d) cf. Gai I. 132. 134. sqq. II. 104. III. 167. Boethius 1. c. in Top. 5. § 28. Ulp. XIX. 3. 4. Theophilus I. 12. § 6. Varro de L. L. IX. 83. (Müller): Pro assibus nonnunquam aes dicebant antiqui, a quo dicimus assem tenentes: hoc aere aeneaque libra. Festus v. Rodus (Müller 265): in mancipando, cum dicitur: rudusculo ibram ferito, asse tangitur libra.

que testibus civibus Romanis puberibus, et prae-
terea alio eiusdem condicionis qui libram ae-
neam teneat, qui appellatur libripens, is qui man-
cipio accipit rem, aes *tenens ita dicit: HUNC

EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM
ESSE AIO, ISQUE MIHI EMPTUS EST HOC

AERE AENEAQUE LIBRA: deinde aere percutit libram, idque aes dat ei a quo mancipio accipit, quasi pretii loco. ($ 120.) Eo modo et serviles et liberae personae mancipantur. animalia quoque quae mancipi sunt [II. 15 sqq.), quo in numero habentur boves, equi, muli, asini; item praedia tam urbana quam rustica quae et ipsa mancipi sunt, qualia sunt Italica, eodem modo solent mancipari. ($ 121.) In eo solo praediorum mancipatio a ceterorum mancipatione differt, quod personae serviles et liberae, item animalia quae mancipi sunt, nisi in praesentia sint, mancipari non possunt: adeo quidem, ut eum qui mancipio accipit adprehendere id ipsum quod ei mancipio datur necesse sit: unde etiam mancipatio dicitur, quia manu res capitur. praedia vero absentia solent mancipari. (S 122.) Ideo autem aes et libra adhibetur, quia olim aereis tantum nummis utebantur; et erant asses, dupondii, semisses et quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicut ex lege x11 tabularum intellegere possumus; eorumque nummorum vis et potestas non in numero erat, sed in pondere nummorum. veluti asses librales erant, et dipondii tum erant bilibres;** unde etiam dipondius dictus est quasi duo pondo:*** quod nomen adhuc in usu retinetur. semisses quoque et quadrantes pro rata scilicet portione librae aeris habebant certum pondus. † item qui dabant olim pecuniam non adnumerabant ++ eam, sed appendebant. unde servi quibus permittitur administratio pecuniae dispensatores appellati sunt et adhuc appellantur. ($123.) Si tamen quaerat aliquis, quare citrà coemptionem feminae etiam mancipentur: +++ ea qui

*) aes inserit Huschke, ut apud Boethium: aes tenens; apud Varronem: assem tenentes. Rei praesentiam ne necessariam quidem esse (Gai I. 121) observat Böcking.

**) bilibres ex coniect. Hollwegii et Huschkii. Lachmann: duas libras pondo. De re cf. Varro L. L. V. 169. (Müll.) Paul D. ex Festo v. Grave aes.

***) ita Lachmann.

+) ex coniect. Huschkii.

††) ita ex Huschkii coniect., ut apud Isidorum X. v. Dispens.: quia prius qui dabant pecuniam non numerabant eam, sed appendebant. Lachmann proponit: qui dabat pecuniam praesentem, is tum non adnumerabat rel. Cf. Varro de L. L. V. 183. Müll. iii) ex coniect. Lachmanni, quae tamen parum certa videtur. Huschke: Si t. quaerat a., qua re viro coemptione emta mancipatis distet, ea quidem rel. Alia proponit Rossbach R. Ehe 68 sq.

dem quae coemptionem facit, non deducitur in* servilem condicionem, a parentibus vero et a coemptionatoribus mancipati mancipataeve servorum loco constituuntur, adeo quidem, ut ab eo cuius in mancipio sunt neque hereditatem neque legata aliter capere possint, quam si simul eodem testamento liberi esse iubeantur, sicuti iuris est in persona servorum. sed differentiae ratio manifesta est, cum a parentibus et a coemptionatoribus iisdem verbis mancipio accipiuntur quibus servi; quod non similiter fit in coemptione.

Tit. XII.

a

§ 124. Videamus nunc, quibus modis ii qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberentur. " ($ 125.) Ac prius de his dispiciamus qui in potestate sunt. (S 126.) Et quidem servi quemadmodum potestate liberentur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius [8. 13 sqq.) exposuimus.

QUIBUS MODIS IUS POTE STATIS SOLVITUR.

Videamus nunc, quibus modis hi qui alieno iuri subiecti sunt eo iure liberantur.

Et quidem servi quemadmodum potestate liberantur, ex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superius exposui

mus.

§ 127. Hi vero qui in potestate Hi vero qui in potestate paparentis sunt mortuo eo sui iuris rentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt. Sed hoc distinctionem recipit. fiunt. Sed hoc distinctionem recipit. nam mortuo patre sane omnimodo Nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mor- filii filiaeve sui iuris efficiuntur. mortuo vero avo non omnimodo nepotes tuo vero ayo non omnimodo nepotes neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si neptesque sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in patris sui potesta- post mortem avi in potestatem patris tem recasuri non sunt. itaque si mo- sui recasuri non sunt. itaque si moriente avo pater eorum et vivat et in riente avo pater eorum et vivit et in potestate patris fuerit, tunc post obi- potestate patris sui est, tunc post obitum avi in potestate patris sui fiunt: tum avi in potestate patris sui fiunt; si vero is, quo tempore avus moritur, si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est, aut exiit de aut iam mortuus est, aut exiit de popotestate patris, tunc hi, quia in po- testate patris, tunc hi, quia [al. qui] in testatem eius cadere non possunt, sui potestatem eius cadere non possunt, iuris fiunt. (§ 128.) Cum autem is cui sui iuris fiunt. (S 1.) Cum autem ob aliquod maleficium ex lege poenali is qui ob aliquod maleficium in aqua et igni interdicitur civitatem Ro- insulam deportatur civitatem amitmanam amittat, sequitur, ut qui eo tit, sequitur, ut qui eo modo ex numodo ex numero civium Romanorum tollitur, mero civium Romanorum proinde ac mortuo eo desinant liberi in potestate eius esse: nec enim ratio patitur, ut pere

с

tollitur perinde [est] acsi mortuo eo desinant li

*) ex coniect. Huschkii; Lachmann haec mavult: capite deminuitur, sed servilem condicionem aput coemptionatorem non patitur.

a) cf. Ulp. tit. X. Qui in potestate manu mancipioque sunt quemadmodum eo iure liberentur.

b) cf. Gai I. 146. Inst. II. 19. § 2. Ulp. fr. 5. D. de his qui sui i. (1. 6.) c) cf. Gai I. 90. 161. III. 153.

« PreviousContinue »