Page images
PDF
EPUB

$ 102. Item inpuberem aput populum adoptari aliquando prohibitum est, aliquando permissum est. nunc ex epistula optimi Imperatoris Antonini quam scripsit Pontificibus, si iusta causa adoptionis esse videbitur, cum quibusdam condicionibus permissum est. aput Praetorem vero, et in provinciis aput Proconsulem Legatumve, cuiuscumque aetatis adoptare possumus.

1) fr. 17-19. D. de adopt. c. 2. C. eod. fr. 13. D. si quid in fraud. patr.

2) ef. G. I. 106. fr. 16. 40. D h. t.

3) fr. 37. 43. D. eod.

4) efr. 6. 10. 11. D. eod.

5) cfr. 6. D. de libris et post.

turalia et adoptionis iura, manet stabile ius patris adoptivi, et naturali vinculo copulatum, et legitimo adoptionis modo [al. nodo] constrictum [al. contractum, v. constructum], ut et in familia et potestate huiusmodi patris adoptivi sit.

§ 3. Cum autem impubes per principale rescriptum arrogatur: causa cognita arrogatio permittitur, et exquiritur causa arrogationis,' an honesta sit expediatque pupillo, et cum quibusdam condicionibus arrogatio fit, id est ut caveat arrogator personae publicae, hoc est tabulario, si intra pubertatem pupillus decesserit, restituturum se bona illis, qui, si adoptio facta non esset, ad successionem eius venturi essent. item non alias emancipare eos potest arrogator, nisi causa cognita digni emancipatione fuerint, et tunc sua bona eis reddat. sed etsi decedens pater eum exheredaverit, vel vivus sine iusta causa eum emancipaverit, iubetur quartam partem ei suorum bonorum relinquere, videlicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit, et quorum commodum ei acquisivit postea.

§ 4.2 Minorem natu non posse maiorem adoptare placet adoptio enim naturam imitatur, et pro monstro est, ut maior sit filius quam pater. debet itaque is qui sibi per arrogationem vel adoptionem filium facit plena pubertate, id est decem et octo annis praecedere. ($ 5.) Licet autem et in locum nepotis vel pronepotis, vel in locum neptis vel proneptis, vel deinceps adoptare, quamvis filium quis non habeat. ($ 6.) Et tam filium alienum quis in locum nepotis potest adoptare, quam nepotem in locum filii. (§ 7.4) Sed si quis nepotis loco adoptet, vel quasi ex eo filio quem habet iam adoptatum vel quasi ex illo quem naturalem in sua potestate habet: in eo casu et filius consentire debet, ne ei invito suus heres agnascatur. sed ex contrario, si avus ex filio nepotem dat in adoptionem, non est necesse filium consentire.

$ 103. Illud vero utriusque adoptionis commune est, quia et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, adoptare possunt. ($104.) Feminae vero nullo modo adoptare possunt, quia ne quidem naturales liberos in potestate habent. (§ 105.) Item si quis per populum sive apud Praetorem vel aput Praesidem provinciae adoptaverit, potest eundem

§ 8. In plurimis autem causis assimilatur is qui adoptatus vel arrogatus est, ei qui ex legitimo matrimonio natus est. et ideo si quis per Imperatorem, sive apud Praetorem, vel apud Praesidem provinciae non extraneum adoptaverit, potest eundem alii in adoptionem dare. ($ 9.5) Sed et illud utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non pos

.

alii in adoptionem dare. ($106.) Set illa quaestio est, an minor natu maiorem natu adoptare possit: idque utriusque adoptionis commune est.

*

1) cf. Diocl. c. 5. C. de adopt.

sunt, quales sunt spadones, adoptare possunt; castrati autem non possunt. (§ 10.) Feminae quoque adoptare non possunt, quia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed ex indulgentia Principis ad solatium liberorum amissorum adoptare possunt.' $ 11. Illud proprium est illius adoptionis quae per sacrum oraculum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se arrogandum dederit, non solum ipse potestati arrogatoris subiicitur, sed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavit, quam is Germanicum adoptavit: ut protinus adoptione facta incipiat Germanicus Augusti nepos esse.

§ 107. Illud proprium est eius adoptionis quae per populum fit, quod is qui liberos in potestate habet, si se adrogandum dederit, non solum ipse potestati adrogatoris subicitur, set etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tanquam nepotes.

1) tit. C. de Latina libert, toll. ($ 10.)

$ 12. Apud Catonem bene scriptum refert antiquitas, servi [al. servos] si a domino adoptati sint, ex hoc ipso posse liberari. unde et nos eruditi in nostra constitutione1 etiam eum servum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaverit liberum esse constituimus, licet hoc ad ius filii accipiendum ei non sufficit.

$ 108. Nunc de his personis videamus quae in manu nostra sunt. ** quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est. ($ 109.) Sed in potestate quidem et masculi et feminae esse solent: in manum autem feminae tantum conveniunt. (§ 110.) Olim itaque tribus modis in manum conveniebant, usu, farreo, coemptione. ($ 111.) Usu in manum conveniebat quae anno continuo nupta perseverabat; quae enim velut annua possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat filiaeque locum optinebat. itaque lege duodecim tabularum cautum erat, si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ut quotannis trinoctio abesset atque ita usum cuiusque anni interrumperet. set hoc totum ius partim legibus subla

*) Lachm.: id quoque. Cetera verba huius articuli certa sunt. Huschke tamen emendat: Sed et illud, quod quaesitum est, an minor natu maiorem adoptare possit, utriusque adoptionis commune est.

**) ita Göschen.

a) De his quae in manu sunt vide Ulp. tit IX. Gai II. 118. 136. III. 40. 41. Servium ad Georg. I. v. 31. et ad Aeneid. IV. v. 103. 214. 374. Boeth. II. ad Cic. Topic. c. 3. § 14. Cicer. pro Flacco c. 34. § 84. pro Murena 12. § 27. Gell. III. 2. § 13. X. 23. XVIII. 6. § 9. Tacit. Annal. IV. 16.

b) Cic. Topic. cap. 4: Genus est uxor, eius duae formae, una matrum familias quae in manum convenerunt; altera earum quae tantummodo uxores habentur. Boethius

ad Top. c. 3. § 14. (Orell. 299.): quae autem in manum per coemtionem convenerant, hae matresfamilias vocabantur. Quae vero usu et farreatione minime.

[ocr errors]

tum est, partim ipsa desuetudine oblitteratum
est. (§ 112.) Farreo in manum conveniunt per
quoddam genus sacrificii
* in quo

farreus panis adhibetur: unde etiam confarreatio
dicitur. sed conplura praeterea huius iuris ordi-
nandi gratia cum certis et sollemnibus verbis,
praesentibus decem testibus aguntur et fiunt.
quod ius etiam nostris temporibus in usu est:
nam flamines maiores, id est Diales, Martiales,
Quirinales, sicut reges *sacrorum, nisi sint con-
farreatis nuptiis nati, inaugurari non videmus **

confarreatio
- ($113.)
Coemptione in manum conveniunt per mancipa-
tionem, id est per quandam imaginariam ven-
ditionem, adhibitis non minus quam v testibus,
civibus Romanis puberibus, item libripende, asse
is sibi emit mulierem, †† cuius in manum convenit.
($114.) Potest autem coemptionem facere mu-
lier non solum cum marito suo, sed etiam cum
extraneo: unde aut matrimonii causa facta
coemptio dicitur, aut fiduciae causa. quae
enim cum marito suo facit coemptionem, ut aput
eum filiae loco sit, dicitur matrimonii causa fe-
cisse coemptionem: quae vero alterius rei causa
facit coemptionem cum viro suo aut cum extra-
neo, velut tutelae evitandae causa, dicitur fidu-
ciae causa fecisse coemptionem." ($ 115.) Quod
est tale si qua velit quos habet tutores repo-
nere, ut alium nanciscatur, iis auctoribus coem-
ptionem facit; deinde a coemptionatore reman-

*) Göschen proponit: quod adoreo farre fit, id est, quod cum ductibus Cod. maximam partem congruit: sed fortasse glossema latet. De ipsa re cf. Servius ad Georgic. I. v. 31: nuptiae fiebant — farre, si per Pontificem Maximum et Dialem Fla minem, per fruges et molem salsam coniungebantur, unde confarreatio appellatur; ex quibus nuptiis patrimi nascebantur. Alii ad Plinium H. N. XVIII. 3 respiciunt (novae nuptae farreum praeferebant).

**) ita ex coniect. Savinii et Heffteri.

†) fortasse addidit: dumtaxat sacrificiorum causa suo tempore in usu esse. ††) ductus Cod. sane multifariam explicari possunt. Heffter prop.: una cum muliere eoque (quod proxime fere ad Sched. accedere dixerim); Göschen: praeter mulierem eumque; vel etiam: nummo emit mulierem is; Huschke nunc: asse emente muliere eo; Klenze: venumdatur mulier ei; Rossbach (Röm. Ehe): auctores (pater et tatores) vendunt mulierem; Böcking (IV): asse is (vel vir) sibi emit mulierem. Boethius II. ad Cic. Topic. c. 3. § 14. rem ita describit: Coemtio vero certis solennitatibus peragebatur, et sese in coemendo invicem interrogabant: vir ita, an mulier sibi materfamilias esse vellet? illa respondebat, velle. Item mulier interrogabat, an vir sibi paterfamilias esse vellet? ille respondebat, velle. Itaque mulier viro conveniebat in manum. Quam solennitatem in suis Institutis Ulpianus refert. Eadem fere habet Servius ad Aeneid. IV. 214.; ad Georg. I. v. 31. vero de antiquo ritu loquitur, quo se maritus et uxor invicem emebant (?), et similiter Isidorus V. 24. § 26. (Lindem.) ritus, quo se maritus et uxor invicem emebant. Auctoritatem patrisfamilias ad coemtionem faciendam necessariam memorat Paul. in Collat. IV. 2 et. 7.; auctoritatem tutorum Cicero pro Flacco c. 34. Gai I 195.

a) cf. Gai I. 118. 136. 166. Cicero pro Mur. c. 12. § 27 cit.

GNEIST INSTITUTIONES.

3

« PreviousContinue »