Page images
PDF
EPUB

quidem ex iustis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceperit, peregrinum ex ea nasci. (§ 91.) Item si qua mulier civis Romana praegnas ex senatusconsulto Claudiano ancilla facta sit ob id, quod alieno servo coierit denuntiante domino eius [ef. § 160], conplures distinguunt et existimant, si quidem ex iustis nuptiis conceperit, civem Romanum ex ea nasci, si vero volgo conceperit, servum nasci eius cuius mater facta est ancilla. ($ 92.) Item peregrina quoque si vulgo conceperit, deinde civis Romana facta sit, et pariat, civem Romanum parit; si vero ex peregrino, cui secundum leges moresque peregrinorum coniuncta est, videtur ex senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est peregrinus nasci, nisi patri eius civitas Romana quaesita sit.

$93. Si peregrinus cum liberis civitate Romana donatus fuerit, non aliter filii in potestate eius fiunt, quam si Imperator eos in potestatem redegerit. quod ita demum is facit, si causa cognita aestimaverit hoc filiis expedire: diligentius atque exactius enim causam cognoscit de impuberibus absentibusque. et haec ita edicto divi Hadriani significantur. ($ 94.) Item si quis cum uxore praegnante civitate Romana donatus sit, quamvis is qui nascitur, ut supra diximus [s 92], civis Romanus sit, tamen in potestate patris non fit: idque subscriptione divi Hadriani significatur. qua de causa qui intellegit uxorem suam esse praegnatem, dum civitatem sibi et uxori ab Imperatore petit, simul ab eodem petere debet, ut eum qui natus erit in potestate sua + habeat. (§ 95.) Alia causa est eorum qui Latini sunt++ et cum liberis suis ad civitatem Romanam perveniunt: nam horum in potestate fiunt liberi. quod ius quibusdam peregrinis** [desunt lin. 4] (§ 96.) magi

*) ita ex coniect. Lachmanni et Huschkii. De re ipsa cf. Gai III. 20.
†) suam Cod. Ver. ††) Huschke mavult: Latii iure.

**) Niebuhr ex hoc loco duplex ius:,, Latii maioris“ et „Latii minoris“ demonstrat. Quo non adoptato Huschke articulum ad sensum ita supplet: quod ius quibusdam peregrinis datum est, eoque pertinet quod Latini eo, quod stirpe ex se domi relicta cum uxore liberisque suis Romam migrant, et aliis quibusdam rebus et sibi et uxori liberisque suis civitatem Romanam quaerunt. illud vero ius, per quod Latini etiam eo, quod magistratum gerunt, civitatem R. consequuntur, minus latum est, cum hi tantum ipsi qui mag. g. rel. cf. Cic. pro Balb. 23. 24. Liv. 41. 8. Lex Servil. (ed. Klenze) c. 23. Huschke, Gaius p. 3-24. Nuper vero Mommsen hoc proposuit: quod ius quibusdam peregrinis civitatibus concessum est tributo iure maioris Latii. Eo enim differunt Latium maius et minus, quod maius Latium est, cum non solum qui magistratum gerunt, sed coniuges et parentes et liberi etiam eorum, qui magistratum gerunt, civitatem Rom. consequuntur: (§ 96) minus Latium, cum hi tantum qui rel. (coll. aere Salpens. cap. 21-23. 25.) Vid. Mommsen die Stadtrechte

[ocr errors]

stratum gerunt, civitatem Romanam consequuntur; minus latum [Latium?] est, cum hi tantum qui vel magistratum vel honorem gerunt ad civitatem Romanam perveniunt. idque conpluribus epistulis Principum significatur. [1 lin.]

$97. Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum et hi quos adoptamus.

с

Tit. XI. DE ADOPTIONIBUS.

b

§ 1. Adoptio autem duobus modis fit, aut principali rescripto, aut imperio magistratus. Imperatoris auctoritate adoptare quis potest eos easve qui quaeve sui iuris sunt. quae species adoptionis dicitur arrogatio. Imperio magistratus adoptare licet eos easve qui quaeve in potestate parentum sunt, sive primum gradum liberorum obtineant, qualis est filius, filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis,

Non solum tamen naturales liberi, secundum ea quae diximus, in potestate nostra sunt, verum etiam hi quos adoptamus. § 98.* Adoptio autem duobus modis fit, aut populi auctoritate, aut inperio magistratus, velut Praetoris. ($ 99.) Populi auctoritate adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui adoptat rogatur, id est interrogatur an velit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium esse; et is qui adoptatur rogatur an id fieri patiatur; et populus rogatur an id fieri iubeat. Imperio magistratus adoptamus eos qui in potestate parentium sunt, sive primum gradum liberorum optineant, qualis est filius et filia, sive inferiorem, qualis est nepos, neptis, pronepos, proneptis. ($ 100.) Et quidem illa ado- pronepos, proneptis. ptio quae per populum fit nusquam nisi Romae fit: at haec etiam in provinciis aput Praesides earum fieri solet. ($101.) Item per populum feminae non adoptantur; nam id magis placuit. Aput Praetorem vero vel in provinciis aput Proconsulem Legatumve etiam feminae solent adoptari.

1) est c. 10. C. de adoptionibus.

§ 2. Sed hodie ex nostra constitutione,' cum filiusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionem datur, iura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur, nec quicquam ad patrem adoptivum transit, nec in potestate eius est, licet ab intestato iura successionis ei a nobis tributa sunt. si vero pater naturalis non extraneo, sed avo filii sui materno, vel si ipse pater naturalis fuerit emancipatus, etiam avo paterno vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in adoptionem: in hoc casu, quia in unam personam concurrunt et na

der Lat. Gem. Salpensa etc. (1855) p. 405. not. 40. De re ipsa cf. etiam Gai I. 79. 131. III. 56. Appian. B. C. II. 26. (Maríov dinaιov) coll. Cic. ad Attic. V. 11. § 1. 2. Gellius XVI. 3. Asconius in Pison. (ed. Orell.) p. 3: Pompeius veteribus incolis dedit ius Latii, ut possent habere ius quod ceterae Latinae coloniae, id est ut gerendo magistratus civitatem Rom consequerentur. Strabo IV. 1. § 13 (tò nαλούμενον Λατείον)

*) §§ 98. 99. 103. 107. repetuntur in Gai fr. 2. D. de adopt. (1. 7.) cf. fr. 1. D. eod. Ulp. tit. VIII. Gell. V. 19.

a) Cic. pro domo c. 29: interrogatum: auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem haberet, ut in filio?

b) i. e. novo modo, qui pedetentim in locum adoptionis per populum successit. Gell. V. 19. fr. 21. 38. 39. D. de adopt. (1. 7.) Diocl. c. 6. 8 C. (8. 48) De causae cognitione vid. fr. 15. § 2. 3. D. de adopt. (1. 7.)

c) de ritu adoptionis vid. Gai I. 132.

« PreviousContinue »