Page images
PDF
EPUB

GAI ET IUSTINIANI

INSTITUTIONUM

SYNOPSIS.

1

GNEIST INSTITUTIONES.

Si statim ab initio rudem adhuc et infirmum animum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimus: duorum alterum, aut desertorem studiorum efficiemus, aut cum maguo labore eins, saepe etiam cum diffidentia quae plerumque iuvenes avertit, serius ad id perducemus ad quod leviore via ductus sine magno labore et sine ulla diffidentia maturius perduci po tuisset. Iustiniani Inst. I. 1. § 1.

INSTITUTIONUM D. IUSTINIANI

PROOEMIUM.

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI,

IMPERATOR CAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS VANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX INCLUTUS VICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS CUPIDAE

LEGUM IUVENTUTI.

Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportet esse armatam, ut utrumque tempus et bellorum et pacis recte possit. gubernari, et Princeps Romanus victor existat non solum in hostilibus proeliis, sed etiam per legitimos tramites calumniantium iniquitates expellens [al. expellat], et fiat tam iuris religiosissimus, quam victis hostibus triumphator.

$ 1. Quorum utramque viam cum summis vigiliis et summa providentia, annuente Deo, perfecimus. Et bellicos quidem sudores nostros barbaricae gentes sub iuga nostra deductae cognoscunt; et tam Africa quam aliae innumerosae [al. numerosae v. innumerabiles] provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis a caelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additae imperio protestantur. Omnes vero populi legibus tam [al. iam] a nobis promulgatis quam [al. vel] compositis reguntur. ($ 2.) Et cum sacratissimas constitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiam, tunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veteris volumina, et opus desperatum quasi per medium profundum euntes caelesti favore iam adimplevimus. ($ 3.) Cumque hoc Deo propitio peractum est, Triboniano, viro magnifico, Magistro et Exquaestore sacri palatii nostri, nec non Theophilo et Dorotheo, viris illustribus, Antecessoribus, quorum omnium sollertiam et legum scientiam et circa nostras iussiones fidem iam ex multis rerum argumentis accepimus, convocatis specialiter mandavimus, ut nostra auctoritate nostrisque suasionibus componant institutiones: ut liceat

« PreviousContinue »