Page images
PDF
EPUB

appellatur Salvianum apiscendae possessionis comparatum est, eoque utitur dominus fundi de rebus coloni quas is pro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset.

$ 148. Retinendae possessionis causa solet interdictum reddi, cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia est, et ante quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat, cuius rei gratia comparata sunt UTI POSSIDETIS et UTRUBI. ($ 149.) Et quidem UTI POSSIDETIS interdictum de fundi vel aedium possessione redditur, UTRUBI vero de rerum mobilium possessione. (s 150.) Et si quidem de fundo vel aedibus interdicitur, eum potiorem esse Praetor iubet qui eo tempore quo interdictum redditur nec vi nec clam nec precario ab adversario possideat; si vero de re mobili, tunc eum potiorem esse iubet qui maiore parte eius anni nec vi nec clam nec precario ab adversario possidet: idque satis ipsis verbis interdictorum significatur. (§ 151.) At in UTRUBI interdicto non solum sua cuique possessio prodest, sed etiam alterius quam iustum est ei accedere, velut eius cui heres extiterit, eiusque a quo emerit vel ex donatione aut dotis datione* acceperit. itaque si nostrae possessioni iuncta alterius iusta possessio exsuperat adversarii possessionem, nos eo interdicto vincimus. nullam autem propriam possessionem habenti accessio temporis nec datur

appellatur Salvianum adipiscendae possessionis cansa comparatum est, eoque utitur dominus fundi de rebus coloni quas is pro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset.

§ 4. Retinendae possessionis causa comparata sunt interdicta uti possidetis et utrubi, cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia sit, et ante quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat. namque nisi ante exploratum fuerit, utrius eorum possessio sit, non potest petitoria [al. petitoris] actio institui, quia et civilis et naturalis ratio facit, ut alius possideat, alius a possidente petat. et quia longe commodius est possidere potius quam petere, ideo plerumque et fere semper ingens existit contentio de ipsa possessione. commodum autem possidendi in eo est, quod etiamsi eius res non sit qui possidet, si modo actor non potuerit suam esse probare, remanet suo loco possessio; propter quam causam, cum obscura sint utriusque iura, contra petitorem iudicari solet. Sed interdicto quidem uti possidetis de fundi vel aedium possessione contenditur, utrubi vero interdicto de rerum mobilium possessione. quorum vis et potestas plurimam inter se differentiam apud veteres habebat: nam uti possidetis interdicto is vincebat qui interdicti tempore possidebat, si modo nec vi nec clam nec precario nactus fuerat ab adversario possessionem, etiamsi alium vi expulerat, aut clam abripue

*) Cod. ex donatione a donatione, errore librarii, quem Huschke emendat: solutione aut don.; Heffter: traditione a. don.; Unterholzner: permutatione a. don.; Pöschmann: donatione aut damnatione. Facillimam Bluhmii emendationem etiam Böcking recepit.

a) Paul. S. R. V. 6. § 1.: Retinendae possessionis gratia comparata sunt interdicta, per quae eam possessionem quam iam habemus retinere volumus: quale est Uti possidetis de rebus soli et Utrubi de re mobili. Et in priore quidem is potior est, qui redditi interdicti tempore nec vi nec clam nec precario ab adversario possidet. In altero vero potior est, qui maiore parte anni retrorsum numerati nec vi nec clam nec precario possidet. De forma horum interdictorum cf. Gai IV. 160. Festus s. v. Possessio (Müll. p. 233.) ad interdictum venit, ut Praetor his verbis utatur: „Uti nunc possidetis eum fundum Q. D. A., quod nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis, ita possideatis, adversus ea vim fieri veto." Ulp. fr. 1. pr. D. Uti possid. (43. 17.) fr. 1. pr. Utrubi. (43. 31.) Cic. pro Caec. 13. § 36. 32. § 92.

nec dari potest; nam ei quod nullum est nihil accedere potest. sed et si vitiosam habeat possessionem, id est aut vi aut clam aut precario ab adversario adquisitam, non datur; nam ei possessio sua nihil prodest. ($ 152.) Annus autem retrorsus numeratur. itaque si tu verbi gratia anni mensibus possederis prioribus v, et ego vII posterioet ego vII posterioribus, ego potior ero quantitate mensium possessionis; nec tibi in hoc interdicto prodest, quod prior tua eius anni possessio est." ($ 153.) Possidere autem videmur non solum si ipsi possideamus, sed etiam si nostro nomine aliquis in possessionem sit, licet is nostro iuri subiectus non sit, qualis est colonus et inquilinus. per eos quo

rat alienam possessionem, aut precario rogaverat aliquem ut sibi possidere liceret; utrubi vero interdicto is vincebat qui maiore parte eius anni nec vi nec clam nec precario ab adversario possidebat. hodie tamen aliter observatur: nam utriusque interdicti potestas, quantum ad possessionem pertinet, exaequata est, ut ille vincat et in re soli et in re mobili qui possessionem nec vi nec clam nec precario ab adversario litis contestationis tempore detinet. ($ 5.) Possidere autem videtur quisque non solum si ipse possideat, sed et si eius nomine aliquis in possessione sit, licet is eius iuri subiectus non sit, qualis est colonus et inquilinus. per eos quo

quis, aut quibus commodave

que aput quos deposuerimus, aut quibus com- que apud quos deposuerit modaverimus, aut quibus gratuitam** habitationem constituerimus, ipsi possidere videmur. rit, ipse possidere videtur. et hoc est quod volgo dicitur, retineri possessionem posse per quemlibet qui nostro nomine sit in possessione. quinetiam plerique putant animo quoque retineri possessionem, quod nostrorum praeceptorum sententia est. Diversae autem scholae auctoribus contrarium placet, *** animo solo, quamvis voluerimus ad rem reverti, tamen retinere possessionem non videamur. *** apisci vero possessionem per quos possimus, secundo commentario [II. 89. 94] rettulimus; nec ulla dubitatio est, quin animo possessionem apisci non possimus.

ut

$ 154. Recuperandae possessionis causa solet interdictum dari, si quis vi deiectus sit. nam ei proponitur interdictum cuius principium est: UNDE TU ILLUM VI

et hoc est quod dicitur, retinere possessionem posse aliquem per quemlibet qui eius nomine sit in possessione. quinetiam animo quoque retineri possessionem placet, id est ut quamvis neque ipse sit in possessione, neque eius nomine alius, tamen, si non relinquendae possessionis animo, sed postea reversurus inde discesserit, retinere possessionem videtur. adipisci vero possessionem per quos aliquis. potest, secundo libro [11.9.] exposuimus. nec ulla dubitatio est, quin animo solo possessionem adipisci nemo pot

est.

§ 6. Reciperandae possessionis causa solet interdici, si quis ex possessione fundi vel aedium vi deiectus fuerit. nam ei proponitur interdictum unde vi per quod is qui deiecit cogitur ei restituere possessionem,

*) cf. Gai I. 55. not. et fr. 9. 10. § 1. D. de A. R. D. (41. 2.) De ipsa re vid. Gai fr. 9. Cels. fr. 18. pr. D. de acquir. poss. (41. 2.)

**) ita Savinius. Böcking: a. q. usumfructum vel usum aut hab.

[ocr errors]

in re admodum dubia Huschkii coniecturam recepi. Heffter proponit: quae nostrorum opinio est. nam his etiam placuit, ut quoniam possidemus animo solo, quando voluerimus reversuri abire, retinere possessionem videamur. Lachmann: verbi gratia aestivorum et ibernorum saltuum etc. (fr. 1. § 25. D. de vi) Böcking: quod nostrorum animo solo, quia voluerimus, ex quo discessimus reverti, retinere possessionem videamur. (fr. 44, 46. D. de acq. poss.)

a) rem illustrat Licin. Ruf. fr. 156. D. de V. S. (50. 16.) Vatic. fr. § 311. De exaequatione huius interdicti vid. fr. 1. (interpolatum) D. utrubi. (43. 31.)

a

DEIECISTI. per quod is qui deiecit cogitur ei restituere rei possessionem, si modo is qui deiectus est nec vi nec clam nec precario possidet ab adversario: quod si aut vi aut clam aut precario possederit, impune deicitur.* (§ 155.) Interdum tamen etiam ei quem vi deiecerim, quamvis a me aut vi aut clam aut precario possideret, cogar rei restituere possessionem, velut si armis eum vi deiecerim nam Praetor [desunt 4 lin.]**

licet is ab eo qui vi deiecit, vi vel clam vel precario possidebat. Sed ex sacris constitutionibus, ut supra [IV. 2. § 1] diximus, si quis rem per vim occupaverit, si quidem in bonis eius est, dominio eius privatur, si aliena, post eius restitutionem etiam aestimationem rei dare vim passo compellitur. Qui autem aliquem de possessione per vim deiecerit tenetur lege Iulia de vi privata aut de vi publica; sed de vi privata, si sine armis vim fecerit, sin autem cum armis eum de possessione expulerit, de vi publica. armorum autem appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari intellegimus, sed et fustes et lapides."

$ 7. Tertia divisio interdictorum haec est, quod aut simplicia sunt aut duplicia. simplicia sunt veluti in quibus alter actor, alter reus est: qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria. namque actor est qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus is a quo desideratur ut restituat aut exhibeat. prohibitoriorum autem interdictorum alia simplicia sunt, alia duplicia. simplicia sunt, veluti cum prohibet Praetor in loco sacro vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri: nam actor est qui desiderat ne quid fiat; reus qui aliquid facere conatur. duplicia sunt, veluti uti possidetis interdictum et utrubi. ideo autem duplicia vocantur, quia par utriusque litigatoris in his condicio est, nec quisquam praecipue reus vel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partem sustinet.

§ 156. Tertia divisio interdictorum in hoc est, quod aut simplicia sunt ant duplicia: (§ 157.) simplicia velut in quibus alter actor, alter reus est: qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria. nam actor est qui desiderat aut exhiberi aut restitui, reus is est a quo desideratur ut exhibeat aut restituat. ($ 158.) Prohibitoriorum autem interdictorum alia duplicia, alia simplicia sunt. (§ 159.) Simplicia sunt veluti quibus prohibet Praetor in loco sacro aut in flumine publico ripave eius aliquid facere reum : nam actor est qui desiderat ne quid fiat, reus is qui aliquid facere conatur. ($ 160.) Duplicia sunt, velut UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI. ideo autem duplicia vocantur, quia par utriusque litigatoris in his condicio est, nec quisquam praecipue reus vel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris. partes sustinet: quippe Praetor pari sermone cum utroque loquitur. nam summa conceptio eorum interdictorum haec est: UTI NUNC POSSIDETIS, QUOMINUS ITA POSSIDEATIS VIM FIERI VETO. item alterius: UTRUBI HIC HOMO

C

*) ita nunc Böcking. (IV.) cf. Paul. S. R. V. 6. § 7.

**) Cod. Ver. XCII.a. vers. 19-21., in quibus vocabula omni modo legi possunt. a) de forma interdicti de vi vid. Ulp. fr. 1. pr. D. de vi. (43. 16.) De antiquiore forma Cic. pro Caec. 13. 30-32. pro Tullio 44. 45. 29. Lex Thoria c. 7. De vi armata. (§ 155.) ef. Cic. ad Familiar. XV. 16. 3. pro Caec. 8. 22. pro Tullio 46. fr. 14. fr. 3. § 9. D. de vi. (43. 16.)

b) e Gai fr. 41. D. de V. S. (50. 16.)

c) cf. citt. ad § 148. Ulp. fr. 3. § 1. D. uti possid. (13, 17.) Gai fr. 13. D. de iudic. (5. 1.) fr. 2. § 1. communi div. (10. 3.)

« PreviousContinue »