Page images
PDF
EPUB

quam si nullum pactum conventum de non petenda pecunia factum erit.

a

§ 8. Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae et peremptoriae, aliae temporales et dilatoriae. ($ 9.) Perpetuae

$ 120. Dicuntur autem exceptiones aut peremptoriae aut dilatoriae. ($121.) Peremptoriae sunt quae perpetuo valent, nec evitari possunt, velut quod metus causa, aut dolo malo, ant quod contra legem senatusve consultum factum est, aut quod res iudicata est vel in iudicium deducta est [s 106], item pacti conventi quo pactum est ne omnino pecunia peteretur. (§ 122.) Dilatoriae sunt exceptiones quae ad tempus nocent, veluti illius pacti conventi quod factum est verbi gratia ne intra quinquennium peteretur: finito enim eo tempore non habet locum exceptio. cui similis exceptio est litis dividuae et rei residuae. nam si quis partem rei petierit et intra eiusdem praeturam reliquam partem petat, hac exceptione summovetur, quae appellatur litis dividuae [$ 56]. item si is qui cum eodem plures lites habebat, de quibusdam egerit, de quibusdam distulerit, ut ad alios iudices eant, si intra eiusdem praeturam de his quae ita distulerit agat, per hanc exceptionem quae appellatur rei residuae summovetur. (§ 123.) Observandum est autem ei cui dilatoria obicitur exceptio, ut differat actionem: alioquin si obiecta exceptione egerit, rem perdit. nec enim post illud tempus quo integra re evitare poterat, adhuc ei potestas agendi superest, re in iudicium deducta et per exceptionem perempta. b

1) Zen. c. 1. restit. C. de plus pet. Inst. IV. 6. $ 34.

et peremptoriae sunt quae semper agentibus obstant, et semper rem de qua agitur perimunt; qualis est exceptio doli mali, et quod metus causa factum est, et pacti conventi, cum ita convenerit ne omnino pecunia peteretur. ($ 10.) Tempo

rales atque dilatoriae sunt quae ad [certum] tempus nocent et temporis dilationem tribuunt; qualis est pacti conventi, cum convenerit ne intra certum tempus ageretur, veluti intra quinquennium. nam finito eo tempore non impeditur actor rem exequi. ergo hi quibus intra tempus agere volentibus obiicitur exceptio aut pacti conventi aut alia similis, differre debent actionem et post tempus agere: ideo enim et, dilatoriae istae exceptiones appellantur. alioquin si intra tempus egerint obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio quicquam consequerentur propter exceptionem; nec post tempus clim agere poterant, cum temere rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem amittebant. Hodie autem non ita stricte haec procedere volumus, sed eum qui ante tempus pactionis vel obligationis litem inferre ausus est Zenonianae constitutioni subiacere censemus, quam sacratissimus legislator de his qui tempore plus petierunt protulit, ut et inducias quas ipse actor sponte indulserit, vel natura actionis continet, [si] contempserat, in duplum habeant hi qui talem iniuriam passi sunt, et post eas finitas non aliter litem suscipiant, nisi omnes expensas litis antea acceperint, ut actores tali poena perterriti tempora litium doceantur observare.

a) cf. Gai fr. 3. D. de exc. (44. 1.) Ulp. fr. 2. § 4. D. eod.

b) cf. Gai III. 180. IV. 106. 125. 131. Gai fr. 3. D. de exc. (44. 1.) Ulp. fr. 1. § 4. D. quando dies ususfr. (7. 3.) Quintil. Inst. Orat. III. 6. § 68 sqq.

[ocr errors]

($ 11.) Praeterea etiam ex persona dilatoriae sunt exceptiones; quales sunt procuratoriae [IV. 10. pr.), veluti si per militem aut mulierem agere quis velit: nam militibus nec pro patre vel matre vel uxore, nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri conceditur; suis vero negotiis superesse sine offensa disciplinae possunt. eas vero exceptiones quae olim procuratoribus propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratoris opponebantur, cum in iudiciis frequentari nullo perspeximus modo, conquiescere sancimus fal. sanximus], ne dum de his altercatur, ipsius negotii disceptatio proteletur.

($ 124.) Non solum autem ex tempore,
sed etiam ex persona dilatoriae exce-
ptiones intelleguntur, quales sunt cogni-
toriae; velut si is qui per edictum cogni-
torem dare non potest per cognitorem
agat, vel dandi quidem cognitoris ius
habeat, sed eum det cui non licet co-
gnituram suscipere. nam si obiciatur
exceptio cognitoria [s 83], si ipse talis
erit, ut ei non liceat cognitorem dare,
ipse agere potest: si vero cognitori
non liceat cognituram suscipere, per
alium cognitorem aut per semet ipsum
liberam habet agendi potestatem, et
potest tam hoc quam illo modo evi-
tare exceptionem. quod si dissimulave-
rit eam et per cognitorem egerit, rem
perdit. (§ 125.) Sed peremptoria quidem
exceptione cum reus per errorem' non fuit usus,
in integrum restituitur servandae exceptionis gra-
tia dilatoria vero si non fuit usus, an in inte-
grum restituatur, quaeritur.

[ocr errors]

Tit. XIV. DE REPLICATIONIBUS. Interdum evenit, ut exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat. Quod cum accidit, alia allegatione opus est adiuvandi actoris gratia: quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur vis [al. ius] exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut petere creditori liceat; si agat creditor, et excipiat debitor, ut ita demum condemnetur, si non convenerit ne eam pecuniam creditor petat, nocet ei exceptio (consi

§ 126. Interdum evenit, ut exceptio quae prima facie iusta videatur, inique noceat actori. Quod cum accidat, alia adiectione opus est adiuvandi actoris gratia: quae adiectio replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque resolvitur ris exceptionis. nam si verbi gratia pactus sim tecum, ne pecuniam quam mihi debes a te peterem, deinde postea in contrarium pacti sumus, id est ut petere mihi liceat, et si agam tecum, excipias tu, ut ita demum mihi condemneris, si non convenerit ne eam pecuniam peterem, nocet mihi exceptio pacti conventi; namque nihilominus hoc verum manet, etiam postea in contrarium pacti simus, sed quia iniquum est me excludi exceptione, replicatio mihi datur ex posteriore pacto hoc modo: SI NON POSTEA CONVENERIT UT EAM PECUNIAM PETERE LICERET. item si argentarius pretium rei quae in auctionem venierit persequatur, obicitur ei exceptio, ut ita de

*) ita ex coni. Huschkii.

venit enim ita: namque nihilominus hoc verum manet, licet postea in contrarium pacti sunt): sed quia iniquum est creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.

Rudorff: re integra.

a) cf. Ulp. fr. 2. § 1-3. Paul. fr. 22. § 1. D. de exc. (44. 1.) Gai fr. 48. D. de procur. (3. 3.) Iul. fr. 24. D. de exc. rei iud. (44. 2.) fr. 7. § 1. D. de cur. furios. (47. 10.)

« PreviousContinue »