Page images
PDF
EPUB

suit: nam tota quidem res in iudicium deducitur, constringitur autem condemnationis fine, quam iudex egredi non potest [s 52]. nec ex ea parte Praetor in integrum restituit: facilius enim reis Praetor succurrit quam actoribus. loquimur autem exceptis minoribus xxv annorum; nam huius aetatis hominibus in omnibus rebus lapsis Praetor succurrit [II. 163]. (§ 58.) Si in demonstratione plus aut minus positum sit, nihil in iudicium deducitur, et ideo res in integro manet: et hoc est quod dicitur falsa demonstratione rem non perimi. ($ 59.) sed sunt qui putant minus recte comprehendi. nam qui forte Stichum et Erotem emerit, recte videtur ita demonstrare: QUOD EGO DE TE HOMINEM EROTEM EMI, et si velit, de Sticho alia formula idem agat, quia verum est eum qui duos emerit singulos quoque emisse: idque ita maxime Labeoni visum est. sed si is qui unum emerit de duobus egerit, falsum demonstrat. idem et in aliis actionibus est, velut commodati, depositi. ($ 60.) Sed nos aput quosdam scriptum invenimus, in actione depositi et denique in ceteris omnibus quibus damnatus unusquisque ignominia notatur [$ 182], eum qui plus quam oporteret demonstraverit litem perdere. velut si quis una re deposita duas res deposuisse demonstraverit, aut si is cui pugno mala percussa est in actione iniuriarum esse aliam partem corporis percussam sibi demonstraverit. quod an debeamus credere verius esse, diligentius requiremus. certe cum duae sint depositi formulae, alia in ius concepta, alia in factum, sicut supra [847] quoque notavimus, et in ea quidem formula quae in ius concepta est, initio res de qua agitur demonstretur, tum designetur, deinde inferatur iuris contentio his verbis: QUIDQUID OB EAM REM ILLUM MIHI DARE FACERE OPORTET; in ea vero quae in factum concepta est statim initio intentionis loco res de qua agitur designetur his verbis: SI PARET ILLUM APUT ILLUM REM ILLAM DEPOSUISSE: dubitare non debemus, quin si quis in formula quae in factum composita est plures res designaverit quam deposuerit, litem perdat, quia in intentione plus po- [desunt 48 lin.].

$61. In bonae fidei iudiciis libera potestas 1) cf. Inst. h. t. § 30. infra.

*) sunt Codicis Ver. paginae LXXIb. et LXVIII a., ad quas Heffter ea refert quae in Inst. h. t. § 36-39. infra tractantur. Ex proxima § 61. sequente patet certe Gaium de aequitate compensationis in bonae fidei iudiciis h. 1. agere coepisse. a) cfr. 1. § 41. D. depos. (16. 3.)

--

permitti videtur iudici ex bono et aequo aesti. mandi quantum actori restitui debeat. In quo et illud continetur, ut habita ratione eius quod invicem actorem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum eum cum quo actum est condemnare debeat.' (§ 62.) Sunt autem bonae fidei iudicia haec ex empto vendito, locato conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, fiduciae, pro socio, tutelae, commodati. * (§ 63.) Tamen iudici compensationis rationem habere non ipsius** formulae verbis praecipitur; sed quia id bonae fidei iudicio conveniens videtur, ideo officio eius contineri creditur. (§ 64.) Alia causa est illius actionis qua argentarius experitur: nam is cogitur cum compensatione agere, id est ut compensatio verhis formulae comprehendatur. itaque argentarius ab initio compensatione facta minus intendit sibi dare oportere. ecce enim si sestertium x milia debeat Titio, atque ei xx debeat Titius, ita intendit: si paret Titium sibi x milia dare oportere amplius quam ipse Titio debet. ($ 65.) Item-bonorum emptor [III, 82] cum deductione agere debet, id est ut in hoc solum adversarius condemnetur quod superest, deducto eo quod invicem sibi defraudatoris nomine debetur. *** (§ 66.) Inter conpensationem autem quae argentario interponitur, et deductionem quae obicitur bonorum emptori, illa differentia est, quod in compensationem hoc solum vocatur quod eiusdem generis et naturae est. veluti pecunia cum pecunia compensatur, triticum cum tritico, vinum cum vino : adeo ut quibusdam placeat non omni modo vinum cum vino, aut triticum cum tritico compensandum, sed ita si eiusdem naturae qualitatisque sit. in deductionem autem vocatur et quod non est eiusdem generis. itaque si a Titio† pecuniam petat bonorum emptor, et invicem frumentum aut vinum Titio debeat, deducto quanti id erit, in reliquum experitur. ($ 67.) Item vocatur in deductionem et id quod in diem debetur; compen

1) cf. § 28. I. ht. infra.

*) Huschke lacunam statuens ex Inst. addere vult: pignoris dati, familiae erciscundae, communi dividundo, praescriptis verbis.

**) ductus huius versus satis incertos Lachmann ita interpretatur: t. i. nullam etiam interdum comp. rat. hab. licet.; neque enim form.; Heffter: nullo modo est iniunctum c. r. h. neque enim f.; Huschke: iudici tamen horum b. f. iudiciorum compensationis rationem habere, non quidem form.; Böcking: iudici quidem in condemnatione compensationis rationem habere non ipsius form.

***) ita Göschen. Huschke: qu. invicem ei bonorum emptor defr. nom. debet. †) ita Böcking secundum Huschkium.

a) Initium huius loci Heffter ita ex Inst. 1. c. restituit. cf. Inst. h. t. § 39. Paul. S. R. II. 5. § 3. Gai fr. 18. § 4. D. commodati. (13. 6.)

satur autem hoc solum quod praesenti die debe-
tur. ($68.) Praeterea compensationis quidem ratio
in intentione ponitur: quo fit, ut si facta com-
pensatione plus nummo uno intendat argentarius,
causa cadat et ob id rem perdat. deductio vero
ad condemnationem ponitur, quo loco plus pe-
tenti periculum non intervenit [s 57]; utique bo-
norum emptore agente, qui licet de certa pecunia
agat, incerti tamen condemnationem concipit.
[SS 69 sqq. sequuntur ad tit. VII. Inst. lust.]

1) Gai § 62. Sunt autem bonae fidei
iudicia haec: ex empto vendito,
locato conducto, negotiorum ge.
storum, mandati, depositi, fidu-
ciae, pro socio, tutelae, com-
modati.

2) c. 12. § 3. C. de hered, pet.

3) e. un. C. de rei ux, act.

4) c. 30. C. de iure dot.
c. 12. C. qui potiores.

5) Gai $ 61. In quo et illud continetur, ut habita ratione eius quod invicem actorem ex eadem causa praestare oporteret, in reliquum eum cum quo actum est condemnare debeat, cf. § 63.

6) e. 14. C. de compens.

1

*

$ 28. Actionum autem quaedam bonae fidei sunt, quaedam stricti iuris. Bonae fidei sunt hae: ex empto vendito, locato conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, pro socio, tutelae, commodati, pigneraticia, familiae erciscundae, communi dividundo, praescriptis verbis quae de aestimato proponitur, et ea quae ex permuta. tione competit, et hereditatis petitio. quamvis enim usque adhuc incertum erat, sive inter bonae fidei iudicia connumeranda sit [hereditatis petitio], sive non, nostra tamen constitutio aperte eam esse bonae fidei disposuit. (§ 29.) fuerat antea et rei uxoriae actio ex bonae fidei iudiciis sed cum pleniorem esse ex stipulatu actionem invenientes, omne ius quod res uxoria ante habebat cum multis divisionibus in ex stipu latu actionem quae de dotibus exigendis proponitur transtulimus, merito, rei uxoriae actione sublata, ex stipulatu quae pro ea introducta est naturam bonae fidei iudicii tantum in exactione dotis meruit, ut bonae fidei sit. sed et tacitam ei dedimus hypothecam: praeferri autem aliis creditoribus in hypothecis tunc censuimus, cum ipsa mulier de dote sua experiatur, cuius solius providentia hoc induximus. ($ 30.) In bonae fidei autem iudiciis libera potestas permitti videtur iudici ex bono et aequo aestimandi quantum actori restitui debeat.5 In quo et illud continetur, si quid invicem actorem praestare oporteat, eo compensato, in reliquum ei is cum quo actum est condemnari debeat. sed et in strictis iudiciis ex rescripto divi Marci opposita doli mali exceptione compensatio inducebatur. sed nostra constitutio eas compensationes quae iure aperto

6

3

ut

*) Eximium tractatum Gai de legis actionibus et formulis (§ 11-68) uno tenore pag. 241-256 dedi. Quem Iustinianus expunxit: paucas reliquias tantum de plus petitione, de bonae fidei iudiciis et de compensatione, eaque mutato ordine suis Institutionibus inseruit. Quibus disiectis membris tenorem Gaianarum Institutionum interrumpere nolui, ne animus lectoris averteretur ab antiquo ad novum ordinem iudiciorum. Itaque his peractis demum posterior pars tituli VI. Instit. sequitur, et ad singulas §§ eius quae e Gaio repetenda sunt repetuntur.

« PreviousContinue »