Page images
PDF
EPUB

pter diversas rationes nuptias contrahere prohibentur, quas in libris digestorum seu pandectarum ex veteri iure collectorum [al. collectarum] enumerari permisimus.

$ 64. Ergo si quis nefarias atque incestas nuptias contraxerit, neque uxorem habere videtur, neque liberos. hi enim qui ex eo coitu nascuntur, matrem quidem habere videntur, patrem vero non utique: nec ob id in potestate eius sunt, sed quales sunt ii quos mater vulgo concepit. nam nec hi patrem habere omnino intelleguntur, cum his etiam incertus sit; unde solent spurii filii appellari, vel a Graeca voce quasi σποράδην concepti, vel quasi sine patre filii.

1) c. 6. C. de incestis nupt.

§ 12. Si adversus ea quae diximus aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptiae, nec matrimonium, nec dos intellegitur. Itaque ii qui ex eo coitu nascuntur in potestate patris non sunt: sed tales sunt, quantum ad patriam potestatem pertinet, quales sunt i quos mater vulgo concepit. nam nec hi patrem habere intelleguntur, cum his etiam [pater] incertus est: unde solent filii spurii appellari, vel a Graeca voce quasi oлооádηv concepti, vel [S. P.] quasi sine patre filii. Sequitur ergo, ut et dissoluto tali coitu nec dotis exactioni locus sit. Qui autem prohibitas nuptias coëunt et alias poenas patiuntur, quae sacris constitutionibus continentur.1

$ 65. Aliquando autem evenit, ut liberi qui statim ut nati sunt parentum in potestate non fiant, ii postea tamen redigantur in potestatem. ($ 66.) Itaque si Latinus ex lege Aelia Sentia uxore ducta filium procreaverit, aut Latinum ex Latina, aut civem Romanum ex cive Romana, b non habebit eum in potestate at causa probala civitatem Romanam consequitur cum filio:* simul ergo eum in potestate sua habere incipit.

2) c. 10. 11. C. de natural. liberis.

с

$13. Aliquando autem evenit, ut liberi qui statim ut nati sunt in potestate parentum non fiant, postea autem redigantur in potestatem. Qualis est is qui, dum naturalis fuerat, postea curiae datus, potestati patris subiicitur. nec non is qui, a muliere libera procreatus cuius matrimonium minime legibus interdictum fuerat, sed ad quam pater consuetudinem habuerat, postea ex nostra constitutione 2 dotalibus instrumentis compositis in potestate patris efficitur: quod et alii ex eodem matrimonio si fuerint procreati, [al. quod et aliis liberis qui ex eodem matrimonio fuerint procreati] similiter nostra constitutio praebuit.

$ 67. Item si civis Romanus Latinam aut peregrinam uxorem duxerit per ignorantiam, cum eam civem Romanam esse crederet, et filium

*) ita ex coniect. Huschkii. Sententia certe haec est: filio anniculo facto et causa probata Latinum, praeterquam quod civitatem adipiscatur tam ipse quam uxor eius et filius, si eiusdem condicionis sint, incipere etiam in potestate habere filium. (Göschen.)

a) cf. Gai I. 29. 73. 94. 95. III. 5. Ulp. VII. 4.

b) cf. Gai I. 30. 80.

c) legitimationem per curiae oblationem introduxit Theodosius II. c. 3. 4. C. de natur. liberis (5. 27) legitimationem per subsequens matrimonium primo Constantinus, deinde Zeno, Anastasius, Iustinianus c. 5-7. 10. 11. eod.; legitimationem per rescriptum principis et ius novissimum contin. nov. 12. c. 4; 18. c. 11; 78. c. 3; 74. c. 1. 2; 117. c. 2. d) cf. Gai II. 142. III. 5. 73. Ulp. VII. 4. V. 9.

procreaverit, hic non est in potestate, quia ne quidem civis Romanus est, sed aut Latinus aut peregrinus, id est eius condicionis cuius et mater fuerit, quia non aliter quisquam ad patris condicionem accedit, quam si inter patrem et matrem eius conubium sit: sed ex senatusconsulto permittitur causam erroris probare, et ita uxor quoque et filius ad civitatem Romanam perveniunt, et ex eo tempore incipit filius in potestate patris esse. Idem iuris est, si eam per ignorantiam uxorem duxerit quae dediticiorum numero est, nisi quod uxor non fit civis Romana. (§ 68.) Item si civis Romana per errorem nupta sit peregrino tamquam civi Romano, permittitur ei causam erroris probare, et ita filius quoque et maritus ad civitatem Romanam perveniunt, et aeque simul incipit filius in potestate patris esse. Idem iuris est si peregrino tamquam Latino ex lege Aelia Sentia nupta sit: nam et de hoc specialiter senatusconsulto cavetur. Idem iuris est aliquatenus, si ei qui dediticiorum numero est, tamquam civi Romano aut Latino è lege Aelia Sentia nupta sit: nisi quod scilicet qui dediticiorum numero est, in sua condicione permanet, et ideo filius, quamvis fiat civis Romanus, in potestatem patris non redigitur. (§ 69.) Item si Latina peregrino, quem Latinum esse crederet, nupserit, potest ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare, et ita omnes fiunt cives Romani, et filius in potestate patris esse incipit. ($ 70.) Idem iuris omnino est, si Latinus per errorem peregrinam quasi Latinam aut civem Romanam e lege Aelia Sentia uxorem duxerit. ($ 71.) Praeterea si civis Romanus, qui se credidisset Latinum, duxisset Latinam, permittitur ei filio nato erroris causam probare, tamquam si ex lege Aelia Sentia uxorem duxisset. Item his qui licet cives Romani essent, peregrinos se esse credidissent et peregrinas uxores duxissent, permittitur ex senatusconsulto filio nato causam erroris probare quo facto peregrina uxor civis Romana fit et filius quoque ita non solum ad civitatem Romanam pervenit, sed etiam in potestatem patris redigitur. ($ 72.) Quaecumque de filio esse diximus, eadem et de filia dicta intellegemus. (§ 73.) Et quantum ad erroris causam probandam attinet, nihil interest cuius aetatis filius sive filia sit

a) cf. Ulp. VII. 4. Paul, in Collat XVI. 3. §§. 7. 15. Gai I. 78 sqq. b) cf. Gai I. 30.

[blocks in formation]

[ocr errors]

—* nisi minor anniculo sit filius filiave, causa
probari non potest. nec me praeterit in aliquo
rescripto divi Hadriani ita esse constitutum, tam-
quam quod ad erroris quoque causam proban-
dam [desunt 2. lin.] Imperator
tuendam
dedit. ($ 74.) Item peregrino [3% lin.] uxorem
duxisset et filio nato alias civitatem Romanam
consecutus esset, deinde cum quaereretur an
causam probare posset, rescripsit Imperator
Antoninus perinde posse eum causam probare,
atque si peregrinus mansisset. ex quo colligi-
mus etiam peregrinum causam probare posse.
(8 75.) Ex iis quae diximus apparet — errore
peregrinus [1% lin.] quidem er-
matrimonium

[ocr errors]
[ocr errors]

rorem -

[blocks in formation]
[ocr errors]

nul

***

$ 76. [2 lin.] uxorem duxerit, sicut supra [§ 56] quoque diximus, iustum matrimonium contrahi+ et tunc ex iis qui nascitur, civis Romanus est et in potestate patris erit. (§ 77.) Itaque si civis Romana peregrino nupserit, is qui nascitur, licet omni modo peregrinus sit, tamen interveniente conubio iustus †† filius est, tamquam si ex peregrina eum procreasset. hoc tamen tempore e senatusconsulto quod auctore divo Hadriano factum est, etsi non fuerit conubium inter civem Romanam et peregrinum, qui nascitur iustus patris filius est. ($ 78.) Quod autem diximus inter civem Romanam peregrinumque matrimonio contracto eum qui nascitur, peregrinum [desunt 11 lin.]. ††† ($79.)

*) cf. Gai I. 29. sententia haec est: in erroris causa probanda nihil interest, cuius aetatis filius sit: ex lege Aelia Sentia autem causa probari non potest, si filius minor anniculo sit (Göschen).

**) argumentum hoc fere est: Peregrinus si civem Romanam uxorem duxerit, sive interveniente errore sive non, is qui nascitur peregrinus est; sed matrimonio per errorem contracto poterit admitti causae probatio, quam, ubi nullus error intervenerit, cessare constat. (Göschen secundum Hollw.)

***) summa hujus articuli haec videtur: peregrinum ex Lege A. S. causam probare non posse, sed erroris causam probandam admitti. (Goeschen.)

t) ex iis quae sequuntur intelligitur Gaium loqui de cive Romano qui peregrinam, cum qua conubium habeat, uxorem duxerit. (Göschen.)

††) ita ex coniect. Lachmanni. cf. §. 92.

ttt) in his undecim versibus (Cod. Ver. pag. XXIX a. v. 5-15) haec tantummodo legi possunt: lin. 7: eadem lege qua et [ei?] conubium non sit

lin. 10: saria lex, lin. 14-16: est

accedit. qua parte iubet lex peregrina peregrinum lege

futurum erat.

si partus; lin. 8. 9: peregrinus ex eo coitu nascatur;

nam etiam Totum articulum Göschen et Huschke ita fere supplere volunt: (§. 78.) Quod autem diximus inter civem Romanum pe.regrinumque matrimonio contracto, eum qui nascitur peregrinum nasci, etiamsi co

« PreviousContinue »