Page images
PDF
EPUB

domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit. nam qui nudum ius Quiritium in servo habet, is potestatem habere non intellegitur.

§ 55. Item in potestate nostra sunt liberi nostria quos iustis nuptiis procreavimus. quod ius proprium civium Romanorum est.* fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus. idque divus Hadrianus edicto quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo civitatem Romanam petebant, significavit. nec me praeterit Galatarum gentem credere, in potestatem** parentum liberos esse. 1 cf. fr. 1. D. de ritu nuptiarum. 2) ex Ulp. fr. 4. D. de his qui sui.

$56. Habent autem in potestate liberos cives Romani,*** si cives Romanas uxores duxerint, vel etiam Latinas peregrinasve cum quibus conubium habeant. cum enim conubium id efficiat, ut

Tit. IX. DE PATRIA POTESTATE. In potestate nostra sunt liberi nostri quos ex iustis nuptiis procreaverimus. (S 1.') Nuptiae autem sive matrimonium est viri et mulieris coniunctio, individuam consuetudinem vitae continens. ($ 2.) Ius autem potestatis quod in liberos habemus proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus.

(S 3.2) Qui igitur ex te et uxore tua nascitur in tua potestate est. item qui ex filio tuo et uxore eius nascitur, id est nepos tuus et neptis, aeque in tua sunt potestate, et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri. Qui tamen ex filia tua nascitur in tua potestate non est, sed in patris eius. Tit. X. DE NUPTIIS.

Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahunt, qui secundum praecepta legum coëunt, masculi quidem puberes, feminae autem viripotentes, sive patresfamilias sint sive filiifamilias; dum tamen filiifamilias et consensum habeant parentum, quorum in po

b

*) haec verba §i 55. repetuntur in Gai fr. 3. D. de his qui sui (1. 6). Ceterum cf. fr. 4. 5. eod.

**) in potestatem est: sic Cod. Ver. — Böcking in Addendis pag. 342. edit. IV. permultos locos collegit, quibus huius accusativi usus confirmatur, velut: in potestatem esse G. I. 55. 57. 88. 132. Aes Salpens. c. 21. Liv. II. 14. Valer. Max. I. 6. Cicero de imp. Pomp. 12. 33. Gell. I. 7; in libertatem esse Liv. XXXVII. 56; in possessionem esse Gai IV 153. et fr. 9. D. 41. 2. et Paulus, Ulp., Scaevola, Tryph. in Dig.; in adoptionem habere Iavolenus fr. 107. D. 45. 1. Gai II. 136; in vadimonium esse Cic. pro Quint. 5, 22.; in amicitiam P. R. dicionenique esse Cic. div. 20, 66; in moram esse Sallust. in censum manumitti Dosith. § 17; in custodiam habere Liv. Tac.; in terram Italiam esse Lex agr. v. 1; in Macedoniam esse, Liv.; in usum est Gai III 123. Cod. Ver.; in mentem est Plaut.; in eius personam procedit G. II 217. etc.

***) ita prop. Göschen. Huschke duorum versuum spatium explere mavult ita: lustas autem nuptias contraxisse liberosque iis procreatos in potestate habere cives Romani ita intelleguntur, si conubium intervenerit, hoc est rel. De re ipsa cf. Gai. I 67. 76. 80. 88. Ulp. V. § 1-6. 8. fr. 19. 24. D. de statu hom. (1. 5.)

a) cf. fr. 4. D. de his qui sui i. (1. 6.) Ulp. libro I. Inst.: Nam civium Romanorum quidam sunt patresfamiliarum, alii filiifamiliarum, quaedam matresfamiliarum, quaedam filiaefamiliarum. patresfamiliarum sunt, qui sunt suae potestatis, sive puberes sive impuberes; simili modo matresfamiliarum. filiifamiliarum et filiae, quae sunt in aliena potestate; nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est; item qui ex filio meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate; et pronepos et proneptis, et deinceps ceteri.

b) cf. fr. 2. 3. D. de ritu nupt. (23. 2.) fr. 25. § 4. D. de acquir. hered. (29. 2.); de ritu nuptiarum vid. ad Gai. I 110 sqq. citt.

liberi patris condicionem sequantur, evenit ut non solum cives Romani fiant, set et in potestate patris sint. ($57.) Unde et veteranis quibusdam concedi solet principalibus constitutionibus conubium cum his Latinis peregrinisve quas primas post missionem uxores duxerint. et qui ex eo matrimonio nascuntur, et cives Romani et in potestatem parentum fiunt.

testate sunt. nam hoc fieri debere, et civilis et naturalis ratio suadet in tantum, ut iussum parentis praecedere debeat. unde quaesitum est, an furiosi filia nubere, aut furiosi filius uxorem ducere possit? cum-. que super filio variabatur, nostra processit decisio [c. 25. C. de nupt.], qua permissum est, ad exemplum filiae furiosi filium quoque posse et sine patris interventu [al. interitu] matrimonium sibi copulare secundum datum ex constitutione modum.

$ 58. Sciendum autem est non omnes nobis uxores ducere licere: nam a quarundam nuptiis abstinere debemus.

$ 59. Inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se optinent nuptiae contrahi non possunt, nec inter eas conubium est, velut inter patrem et filiam, vel matrem et filium, vel avum et neptem : et si tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. et haec adeo ita sunt, ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio coniungi, in tantum, ut et dissoluta adoptione idem iuris maneat: itaque eam quae nobis adoptione filiae aut neptis loco esse coeperit non poterimus uxorem ducere, quamvis eam emancipaverimus.

$ 60. Inter eas quoque personas quae ex transverso gradu cognatione iunguntur est quaedam similis observatio, sed non tanta. (§ 61.) Sane inter fratrem et sororem prohibitae sunt nuptiae, sive eodem patre eademque matre nati fuerint, sive alterutro eorum. sed si qua per adoptionem soror mihi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter me et eam nuptiae non possunt consistere; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, potero eam uxorem ducere; set et si ego emancipatus fuero, nihil inpedimento erit nuptiis.

§ 1. Ergo non omnes nobis uxores ducere licet. nam quarundam nuptiis abstinendum est.a

Inter eas enim personas quae parentum liberorumve locum inter se obtinent nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filiam, vel avum et neptem, vel matrem et filium, vel aviam et nepotem, et usque ad infinitum. et si tales personae inter se coierint, nefarias atque incestas nuptias contraxisse dicuntur. Et haec adeo ita sunt, ut quamvis per adoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperint, non possint inter se matrimonio iungi, in tantum, ut etiam dissoluta adoptione idem iuris maneat: itaque eam quae tibi per adoptionem fiiia aut neptis esse coeperit non poteris uxorem ducere, quamvis eam emancipaveris.

§ 2. Inter eas quoque personas quae ex transverso gradu cognationis iunguntur est quaedam similis observatio, sed non tanta. Sane enim inter fratrem et sororem nuptiae prohibitae sunt, sive ab eodem patre eademque matre nati fuerint, sive ex alterútro eorum. sed si qua per adoptionem soror tibi esse coeperit, quamdiu quidem constat adoptio, sane inter te et eam nuptiae consistere non possunt; cum vero per emancipationem adoptio dissoluta sit, poteris eam uxorem ducere; sed et si tu emancipatus fueris, nihil est impedimento nuptiis. et ideo con

a) cf. ad. § 1-10. h. t. fr. 8. fr. 12. §4. fr. 14. 15. 17. 39. 40.53-55.68. D. de ritu nupt. (23. 2.)

1) e Gai fr. 17. § 1. D. de ritu nupt.

§ 62. Fratris filiam uxorem ducere licet: idque primum in usum venit, cum divus Claudius Agrippinam, fratris sui filiam, uxorem duxisset. sororis vero filiam uxorem ducere non licet. et haec ita principalibus constitutionibus significantur. Item amitam et materteram uxorem ducere non licet.

2) ef. Diocl. e. 17. C. de nuptiis. c. 5. C. de incestis nupt.

$ 63. Item eam quae nobis quondam socrus aut nurus aut privigna aut noverca fuit. ideo autem diximus quondam, quia si adhuc constant eae nuptiae per quas talis adfinitas quaesita est, alia ratione inter nos nuptiae esse non possunt, quia neque eadem duobus nupta esse potest, neque idem duas uxores habere. 3) efr. 14. & 4. D. de ritu nupt.

4) cfr. 34. § 2. D. eod.

5) es Ulp. fr. 12. § 3. D. de ritu nupt.

ef. fr. 14. § 2. D. eod.

2

stat si quis generum adoptare velit, debere eum ante filiam suam emancipare; et si quis velit nurum adoptare, debere eum ante filium emancipare. ($3.) Fratris vel sororis filiam uxorem ducere non licet. sed nec neptem fratris vel sororis ducere quis potest, quamvis quarto gradu sint: cuius enim filiam uxorem ducere non licet, eius neque neptem permittitur. eius vero mulieris quam pater tuus adoptavit filiam non videris impediri uxorem ducere, quia neque naturali neque civili iure tibi coniungitur. ($ 4.) duorum autem fratrum vel sororum liberi, vel fratris et sororis, iungi possunt. (§ 5.) item amitam, licet adoptivam, uxorem ducere non licet, item materteram: quia parentum loco habentur. qua ratione verum est, magnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxorem ducere.

§ 6. Affinitatis quoque veneratione quarundam nuptiis abstinere necesse est. Ut ecce privignam aut nurum uxorem ducere non licet, quia utraeque filiae loco sunt. quod scilicet ita accipi debeat, si fuit nurus aut privigna: nam si adhuc nurus est, id est si adhuc nupta est filio tuo, alia ratione uxorem eam ducere non possis, quia eadem duobus nupta esse non potest; item si adhuc privigna tua est, id est si mater eius tibi nupta est, ideo eam uxorem ducere non poteris, quia duas uxores eodem tempore habere non licet. ($ 7.) Socrum quoque et novercam prohibitum est uxorem ducere, quia matris loco sunt. quod et ipsum dissoluta demum affinitate procedit: alioqui, si adhuc noverca est, id est si adhuc patri tuo nupta est, communi iure impeditur tibi nubere, quia eadem duobus nupta esse non potest; item si adhuc socrus est, id est si adhuc filia eius tibi nupta est, ideo impediuntur nuptiae, quia duas uxores habere non. possis. ($ 8.) Mariti tamen filius ex alia uxore et uxoris filia ex alio márito, vel contra, matrimonium recte contrahunt, licet habeant fratrem sororemve ex matrimonio postea contracto natos. ($ 9.) 5 Si uxor tua post divortium ex alio filiam procreaverit, haec non est quidem privigna: sed Iulianus huiusmodi nuptiis abstinere debere ait; nam nec sponsam filii nurum esse, nec patris sponsam novercam esse, rectius tamen et iure facturos eos qui huiusmodi nuptiis se abstinuerint. ($ 10.) Illud certum est serviles quoque cognationes impedimento esse nuptiis, si forte pater et filia, aut frater et soror manumissi fuerint. (§ 11.) Sunt et aliae personae, quae pro

« PreviousContinue »