Page images
PDF
EPUB

1) e Gai fr. 1. § 3. cit.

2e Gai fr. 1. § 4. cit.

itaque si otiosam pecuniam domi te habere mihi dixeris, et ego te hortatus fuerim, ut eam fenerares, quamvis eam ei mutuam dederis a quo servare non potueris, non tamen habebis mecum mandati actionem. item et si hortatus sim, ut rem aliquam emeres, quamvis non expedierit tibi eam emisse, non tamen mandati tibi tenebor. et adeo haec ita sunt, ut quaeratur an mandati teneatur qui mandavit tibi, ut Titio pecuniam fenerares [desunt 21⁄2 lin.]*, quia non aliter Titio credidisses, quam si tibi mandatum esset.

$157. Illud constat, si faciendum quid** mandetur quod contra bonos mores est, non contrahi obligationem, velut si tibi mandem, ut Titio furtum aut iniuriam facias.

ut pro Titio sponderes. ($ 4.') Sua et aliena, veluti si de communibus suis et Titii negotiis gerendis tibi mandet, vel ut sibi et Titio fundum emeres, vel ut pro eo et Titio sponderes. (§ 5.2) Tua et aliena, veluti si tibi mandet, ut Titio sub usuris crederes. quodsi [ut] sine usuris crederes [al. credideris], aliena tantum gratia intercedit mandatum. (§ 6.) Tua [tantum] gratia intervenit mandatum, veluti si tibi mandet, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quam feneres, vel ex diverso, ut feneres potius quam in emptiones praediorum colloces. Cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum, et ob id non est obligatorium: quia nemo ex consilio mandati obligatur, etiamsi non expediat ei cui dabitur [al. dabatur], cum liberum cuique sit apud se explorare, an expediat consilium. itaque si otiosam pecuniam domi te habentem hortatus fuerit aliquis, ut rem aliquam emeres vel eam crederes, quamvis non expediat tibi eam emisse vel credidisse, non tamen tibi mandati tenetur. et adeo haec ita sunt, ut quaesitum sit, an mandati teneatur qui mandavit tibi, ut Titio pecuniam fenerares: sed obtinuit Sabini sententia obligatorium esse in hoc casu mandatum, quia non aliter Titio credidisses, quam si tibi mandatum esset.

$ 7. Illud quoque mandatum non est obligatorium quod contra bonos mores est, veluti si Titius de furto aut de damno faciendo aut de iniuria facienda tibi mandet. licet enim poenam istius facti nomine praestiteris, non tamen ullam habes adversus Titium actionem. [$ 8 sequitur ad Gai § 161.]

$ 158. Item si quid post mortem meam faciendum mihi mandetur, inutile mandatum est, quia generaliter placuit ab heredis persona obligationem incipere non posse [s 100].

$ 159. Sed recte quoque consummatum mandatum, si dum adhuc integra res sit revocatum fuerit, evanescit. ($ 160.) Item si adhuc integro mandato mors alterutrius alicuius interveniat, id est vel eius qui mandarit, vel eius qui mandatum susceperit, solvitur mandatum. sed utilitatis causa rece

§ 9. Recte quoque mandatum contractum, si dum adhuc integra res sit revocatum fuerit, evanescit. (S 10.) Item si adhuc integro mandato mors alterutrius [al. alterius] interveniat, id est vel eius qui mandaverit, vel illius qui mandatum susceperit, solvitur mandatum. sed utilitatis causa rece

*) quas Huschke ita explere vult: fenerares. sed verior est Sabini sententia, si non generaliter ut pecuniam fenerares mandatum sit, sed fæenerare Titio iussus sis, esse mandati actionem existimantis, quia non aliter. De re cfr. 6. § 4. 5. fr. 32. D. mandati. (17. 1.)

**) ita Huschke, ut in § sq. si quid p. m. m. faciendum mandetur.

GNEIST INSTITUTIONES.

14

ptum est, ut si mortuo eo qui mihi mandaverit, ignorans eum decessisse exsecutus fuero mandatum, posse me* agere mandati actione: alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum mihi adferet. et huic simile est quod plerisque placuit, si debitor meus manumisso dispensatori meo per ignorantiam solverit, liberari eum: cum alioquin stricta iuris ratione non posset liberari eo quod alii solvisset quam cui solvere deberet.

b

§ 161. Cum autem is cui recle mandaverim egressus fuerit mandatum, ego quidem eatenus cum eo habeo mandati actionem, quatenus mea interest implesse eum mandatum, si modo implere potuerit: at ille mecum agere non potest. itaque si mandaverim tibi, ut verbi gratia fundum mihi sestertiis c emeres, tu sestertiis CL emeris, non habebis mecum mandati actionem, etiamsi tanti velis mihi dare fundum quanti emendum tibi mandassem. idque maxime Sabino et Cassio placuit. Quodsi minoris emeris, habebis mecum scilicet actionem, quia qui mandat ut c milibus emeretur, is utique mandare intellegitur, ut minoris, si posset,

emeretur.

1) ef. Paul. fr. 22. § 11. D. mand.

2) ex Paul. fr. 1. § 3. cod.

§ 162. In summa sciendum est, quotiens faciendum aliquid gratis dederim, quo nomine si mercedem sta

ptum est, ut si mortuo eo qui tibi mandaverat, tu ignorans eum decessisse executus fuerit mandatum', posse te agere mandati actione: alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum tibi afferet. et huic simile est quod placuit, si debitores manumisso dispensatore Titi per ignorantiam liberto solverint, liberari eos: cum alioquin stricta iuris ratione non possent liberari, quia alii solvissent quam cui solvere debuerint.

$ 8. Is qui exequitur mandatum non debet excedere fines mandati. ut ecce si quis usque ad centum aureos mandaverit tibi, ut fundum emeres, vel ut pro Titio sponderes, neque pluris emere debes, neque in ampliorem pecuniam fideiubere: alioquin non habebis cum eo mandati actionem. adeo quidem, ut Sabino et Cassio placuerit, etiamsi usque ad centum aureos cum eo agere velis, inutiliter te acturum; diversae scholae auctores recte usque ad centum aureos acturum existimant: quae sententia sane benignior est. Quodsi minoris emeris, habebis scilicet cum eo actionem, quoniam qui mandat, ut sibi centum aureorum fundus emeretur, is utique mandasse intellegitur, ut minoris, si possit, emeretur.

§ 11. Mandatum non suscipere cuilibet liberum est susceptum autem consummandum aut quamprimum renuntiandum est, ut per semetipsum aut per alium eandem rem mandator exequatur. nam nisi ita renuntiatur, ut integra causa mandatori reservetur eandem rem explicandi, nihilominus mandati actio locum habet, nisi iusta causa intercessit aut non renuntiandi aut intempestive renuntiandi.

§ 12.2 Mandatum et in diem differri, et sub condicione fieri potest.

($ 13.) In summa sciendum est mandatum, nisi gratuitum sit, in aliam formam negotii cadere: nam mercede constituta incipit locatio et conductio esse. et ut generaliter dixerimus: quibus

*) exempla huius accusativi cum infinitivo post ut collegit Lachmann e Gai IV. 61. fr. 1. § 2. D. 36. 1. fr. 62. pr. D. 35. 2. fr. 3. § 1. D. 47. 21. Vat. fragm. § 127. et all.

a) cfr. 15. fr. 26. pr. § 1. D. mand. (17. 1.)

b) cf. fr. 3-5. 41. D. mand. (17. 1.)

« PreviousContinue »