Page images
PDF
EPUB

tecedenti numero licuit. et hoc ipsa lege provisum est. erat enim sane absurdum, ut x servorum domino quinque liberare liceret, quia usque ad dimidiam partem ex eo numero manumittere ei conceditur, ulterius autem XII servos habenti non plures liceret manumittere quam III. at eis qui plures quam x neque [desunt lin. 24].* ($ 46.) Nam et si testamento scriptis in orbem servis libertas data sit, quia nullus ordo manumissionis invenitur, nulli liberi erunt; quia lex Furia Caninia quae in fraudem eius facta sint rescindit. sunt etiam specialia senatusconsulta, quibus rescissa sunt ea quae in fraudem eius legis excogitata

sunt.

§ 47. In summa sciendum est, cum lege Aelia Sentia cautum sit, ut qui creditorum fraudandorum causa manumissi sint liberi non fiant [§ 37.], etiam hoc ad peregrinos pertinere (senatus ita censuit ex auctoritate Hadriani); cetera vero iura eius legis ad peregrinos non pertinere.

$48. ** Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri sunt subiectae. ($ 49.) Sed rursus earum personarum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate, aliae in manu, aliae in mancipio sunt. (§ 50.) Videamus nunc de iis quae alieno iuri subiectae sint: si cognoverimus quae istae personae sint, simul intellegemus quaé sui iuris sint.

$51. Ac prius dispiciamus de iis qui in aliena potestate sunt.

T. VIII. DE HIS QUI SUI VEL ALIENI
IURIS SUNT.

Sequitur de iure personarum alia divisio. nam quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. rursus earum, quae alieno iuri subiectae sunt, aliae in potestate parentum, aliae in potestate dominorum sunt. videamus ita

que de his quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognoverimus quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt.

Ac prius dispiciamus de his quae in potestate dominorum sunt.

[ocr errors]

*) paginae LXXX b. Cod. Ver. quae sequitur nonnisi verba: liberari concedat" in lin. 18 et 19. legi possunt. Gai. Epit. 12. § 2. haec exhibet: Nam si aliquis in testamento plures manumittere voluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo servandus est: ut illis tantum libertas valeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa; qui vero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in servitute cos certum est permanere. Quodsi non nominatim servi vel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes servos suos vel ancillas is qui testamentum facit liberos facere voixerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas. sed omnes in servili condicione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. nam et si ita in testamento servoFR manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior qui posterior nominatus it, non possit agnosci, nulli ex his libertatem valere manifestum est rel. cf. Gai. I 139. II. 239. Ulp. I § 24. 25.

**) §§ 48-53. usque ad v. coercetur repetuntur in Gai fr. 1. D. de his qui sui i. (1. 6.)

a) Haec divisio complectitur §§ 48-141 h. C. Definitionem potestatis s. 1. proponit Paul. fr. 215. D. de V. S. (50. 16.)

et

$ 52. In potestate itaque sunt servi dominorum. quae quidem potestas iuris gentium est: nam aput omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse. quodcumque per servum adquiritur, id domino aquiritur. [cf. 11. 86 sqq.] ($ 53.) Sed hoc tempore neque civibus Romanis, nec ullis aliis hominibus qui sub imperio populi Romani sunt, licet supra modum et sine causa in servos suos saevire. Nam ex constitutione sacratissimi Imperatoris Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus teneri iubetur, quam qui alienum servum occiderit. Sed et maior quoque asperitas dominorum per eiusdem Principis constitutionem coercetur. Nam consultus a quibusdam Praesidibus provinciarum de his servis, qui ad fana deorum vel ad statuas Principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos suos vendere. Et utrumque recte fit; male enim nostro iure uti non debemus: qua ratione et prodigis interdicitur bonorum suorum administratio.

1) ex Ulp. fr. 2. D. de his qui sui.

a

§ 1. In potestate itaque dominorum sunt servi. quae quidem potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animadvertere possumus dominis in servos vitae necisque potestatem esse [al. fuisse], et quodcumque per servum acquiritur, id domino acquiritur [alacquiri.] ($ 2.) Sed hoc tempore nullis hominibus qui sub imperio nostro sunt licet sine causa legibus cognita et supra modum in servos suos saevire. Nam ex constitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occiderit, non minus puniri iubetur, quam qui servum alienum occiderit. Sed et maior asperitas dominorum eiusdem Principis constitutione coërcetur. Nam consultus a quibusdam Praesidibus provinciarum de his' servis, qui ad aedem sacram vel ad statuas Principum confugiunt, praecepit, ut si intolerabilis videatur dominorum saevitia, cogantur servos bonis condicionibus vendere, ut pretium dominis daretur. et recte expedit enim reipublicae, ne quis rem suam male

utatur. cuius rescripti, ad Aelium Marcianum emissi, verba haec sunt': Dominorum quidem potestatem in suos servos illibatam esse oportet, nec cuiquam hominum ius suum detrahi. sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querelis eorum qui ex familia Iulii Sabi ni ad statuam confugerunt; et si vel durius habitos quam aequum est, vel infami iniuria affectos cognoveris, ve niri iube, ita ut in potestatem domini non revertantur. qui Sabinus, si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius executurum.

$ 54. Ceterum cum aput cives Romanos duplex sit dominium, (nam vel in bonis vel ex iure Quiritium vel ex utroque iure cuiusque servus esse intellegitur), ita demum servum in potestate

a) de duplici dominio cf. Gai II 40. 88. III 166. Ulp. I 16.

« PreviousContinue »