Page images
PDF
EPUB

1) est c. 32. C. de fideicomm.

aut pro parte, vel etiam aliud aliquid restituat.
(S 12.) Et quia prima fideicommissorum cunabula
a fide heredum pendent, et tam nomen quam sub-
stantiam acceperunt, et ideo divus Augustus ad
necessitatem iuris ea detraxit: nuper et nos, eun-
dem Principem superare contendentes, ex facto
quod Tribonianus, vir excelsus, Quaestor sacri
palatii, suggessit, constitutionem fecimus1
quam disposuimus: si testator fidei heredis sui
commisit, ut vel hereditatem vel speciale fidei-
commissum restituat, et neque ex scriptura, ne-
que ex quinque testium numero qui in fideicom-
missis legitimus esse noscitur, res possit mani-
festari, sed vel pauciores quam quinque vel nemo
penitus testis intervenerit, tunc, sive pater he-
redis sive alius quicumque sit qui fidem elegerit
heredis et ab eo aliquid restitui voluerit, si heres
perfidia tentus adimplere fidem recusat, negando
rem ita esse subsecutam, si fideicommissarius ius-
iurandum ei detulerit, cum prius ipse de calumnia
iuraverit, necesse eum habere, vel iusiurandum
subire quod nihil tale a testatore audivit, vel re-
cusantem ad fideicommissi vel universitatis vel
specialis solutionem coartari, ne depereat ultima
voluntas testatoris fidei heredis commissa. eadem
observari censuimus et si a legatario vel fidei-
commissario aliquid similiter relictum sit. quodsi
is a quo relictum dicitur confiteatur quidem [post-
quam negaverat] aliquid a se relictum esse, sed
ad legis subtilitatem decurrat, omnimodo cogen-
dus est solvere.

$260. Potest autem quisque etiam res singulas per fideicommissum relinquere, velut fundum, hominem, vestem, argentum, pecuniam; et vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit. ($ 261.) Item potest non solum propria testatoris res per fideicommissum relinqui, sed etiam heredis aut legatarii aut cuiuslibet alterius. itaque et legatarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei legata sit, sed etiam de alia, sive ipsius legatarii sive aliena sit. sed hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restitue

Tit. XXIV. DE SINGULIS REBUS PER

FIDEICOMMISSUM RELICTIS.

Potest autem quis etiam singulas res per fideicommissum relinquere, veluti fundum, hominem, vestem, [aurum]argentum, pecuniam numeratam; et vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit. (S 1.) Potest autem non solum proprias testator res per fideicommissum relinquere, sed et heredis aut legatarii aut fideicommissarii aut cuiuslibet alterius. itaque et legatarius et fideicommissarius non solum de ea re rogari potest, ut eam alicui restituat, quae ei relicta sit, sed etiam de alia, sive ipsius sive aliena sit. hoc solum observandum est, ne plus quisquam rogetur alicui restituere,

quam ipse ex testamento ceperit. nam quod amplius est inutiliter relinquitur. cum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei qui rogatus est aut ipsam redimere et praestare, aut aestimationem eius solvere. [ef. II. 20. § 4 sqq.]

re, quam ipse ex testamento ceperit:
nam quod amplius est inutiliter relin-
quitur. ($262.) Cum autem aliena res
per fideicommissum relinquitur, ne-
cesse est ei qui rogatus est, aut ipsam
redimere et praestare, aut aestima-
tionem eius solvere. sicut iuris est, si
per damnationem aliena res legata sit [s 202]. sunt
tamen qui putant, si rem per fideicommissum re-
lictam dominus non vendat, extingui fideicom-
missum; sed aliam esse causam per damnationem
legati.

§ 2. Libertas quoque servo per fideicommissum dari potest, ut heres eum rogetur manumittere, vel legatarius, vel fideicommissarius. nec interest utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo qui ipsius heredis aut legatarii vel etiam extranei sit. Itaque et alienus servus redimi et manumitti debet. quodsi dominus eum non vendat, si modo nihil ex iudicio eius qui reliquit libertatem perceperit, non statim extinguitur fideicommissaria libertas, sed differtur, quia possit tempore procedente, ubicumque occasio redimendi servi fuerit, praestari libertas. Qui autem ex causa

§ 263. Libertas' quoque servo per fideicommissum dari potest, ut vel heres rogetur manumittere, vel legatarius. ($264.) Nec interest utrum de suo proprio servo testator roget, an de eo qui ipsius heredis aut legatarii vel etiam extranei sit. (§ 265.) Itaque et alienus serous redimi et manumitti debet. quod si dominus eum non rendat, sane extinguitur libertas, quia pro libertate pretii computatio nulla intervenit. (§ 266.) Qui autem ex fideicommisso manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servus sit, sed eius qui manumittit. (§ 267.) At qui directo, testamento, liber esse iubetur, velut hoc modo: STICHUS SERVUS MEUs liber esto, vel STICHUM SERVUM MEUM LIBERUM ESSE IUBEO, is ipsius testatoris fit libertus. Nec alius ullus directo, ex testamento, libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris ex iure Quiritium* fuerit, et quo faceret testamentum et quo more

retur.

1) Gai II. 249. c. 2. C. commun. de leg.

fideicommissi manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris servus sit, sed eius qui manumittit. at is qui directo, testamento, liber esse iubetur, ipsius testatoris fit libertus, qui etiam orcinus appellatur. nec alius ullus directo, ex testamento, libertatem habere potest, quam qui utroque tempore testatoris fuerit, et quo faceret testamentum, et quo moreretur. directo [al. directa] autem libertas tunc dari videtur, cum non ab alio servum manumitti rogat, sed velut ex suo testamento libertatem ei competere vult.

§ 3.1 Verba autem fideicommissorum haec maxime in usu habentur: peto, rogo, volo, mando, fidei tuae committo, quae perinde singula firma sunt, atque si omnia in unum congesta essent.

*) Quod addendum est. cf. Ulp. 1 § 23. Gai II. 272. fr. 35. D de manum. test. (40. 4.)

a) cf. Ulp. II. § 7—11. fr. 16. D. de fideicomm. libert. (40. 5.) Gai II. 272. b) cf. c. 6. C. de fideic. libert. (7. 4.)

c) cf. Diocl. c. 10. D. de testam. manumiss. (7. 2.)

*

§ 268. Multum autem differunt quae per fideicommissum relinquuntur ab his quae directo iure legantur. ($ 269.) Nam ecce per fideicommissum etiam nutu* hereditas relinqui potest: cum alioquin legatum nisi testamento facto inutile sit. (§ 270.) Item intestatus moriturus potest ab eo ad quem bona eius pertinent fideicommissum alicui relinquere: cum alioquin ab eo legari non possit. ($ 270a.) Item legatum codicillis relictum non aliter valet, quam si a testatore confirmati fuerint, id est nisi in testamento caverit testator, ut quidquid in codicillis scripserit id ratum sit: fideicommissum vero etiam non confirmatis codicillis relinqui potest. (§ 271.) Item a legatario legari non potest: sed fideicommissum relinqui potest [§ 260. 261]. quin etiam ab eo quoque cui per fideicommissum relinquimus rursus alii per fideicommissum relinquere possumus. (§ 272.) Item servo alieno directo libertas dari non potest [3 264. 267]: sed per fideicommissum potest. ($273.) Item codicillis nemo heres institui potest neque exheredari, quamvis testamento confirmati sint. at hic qui testamento heres institutus est potest codicillis rogari, ut eam hereditatem alii totam vel ex parte restituat, quamvis testamento codicilli confirmati non sint. (§ 274.) Item mulier quae ab eo qui centum milia aeris census est per legem Voconiam heres institui non potest, tamen fideicommisso relictam sibi hereditatem capere potest. (§ 275.) Latini quoque qui hereditates legataque directo iure lege Iunia capere prohibentur [1. 23. 24], ex fideicommisso capere possunt. ($ 276.) Item cum senatusconsulto prohibitum sit proprium servum minorem annis xxx liberum et heredem instituere [1. 18. 21], plerisque placet posse nos iubere liberum esse, cum annorum xxx erit, et rogare, ut tunc illi restituatur hereditas. ($ 277.) Item quamvis non possimus

d

*) recepi ex coniect., quae et cum numero litterarum et cum ductibus a Bluhmio excussis congrua videtur. Cf. Ulp. XXV. 3. fr. 21. pr. D. de legat. III. (32.) c. 22. C. de fideic. hered. 6. 42. Quae Göschen et Lachm. tentant: etiam post mortem heredis relinqui potest, et alia, non tanti argumenti erant, ut primo loco hanc differentiam Gaius poneret!

a) in quibus rebus legata et fideicomissa differant, vid. Ulp. XXV. 1–13; quae cur praeterierit Iustinianus vid. Inst. II. 20. § 3. supra.

b) cf. Inst. II. 25. § 1. c) cf. Inst. II. 25. § 2. II. 23. § 10.

d) Legis Voconiae caput primum Cicero memorat in Verr. II. 1. c. 42. § 107. (cf. 111.): Imitatus esses ipsum illum Q. Voconium, qui lege sua hereditatem ademit nulli neque virgini, neque mulieri: sanxit in posterum, qui post eos Censores census esset, ne quis heredem virginem neve mulierem faceret. De secundo quodam capite agere videtur Quinct. decl. 264: ne liceat mulieri plus quam dimidium partem bonorum relinquere (?), coll. Cic. de Rep. III. 10. De tertio capite cf. Gai II. 226.

« PreviousContinue »